|
Quidam dicunt, multiplicem hic fieri intelligentiam. Jam patet ratio
istarum opinionum; quia primi accipiebant hanc praepositionem per
secundum quod communiter designat habitudinem cujuscumque principii;
alii vero accipiebant secundum quod quasi condividitur contra hanc
praepositionem a vel ab, quae designat habitudinem principii
efficientis: unde secundum hoc haec praepositio per designat
habitudinem in divinis quasi formae; et sic simpliciter concedebant,
quod filius per se sapiens est. Natura, inquit, cui contradicis,
haec veritas est. In verbis istis Hilarius ostendere intendit, quod
filius non agit a se, sed agit per se, ex duabus auctoritatibus,
quarum una habetur Joan. 14, 10: pater in me manens, ipse facit
opera; ex quo concludit quod non a se agit, sed a patre in ipso
manente. Alia est Joan. 8, 29: quae placita sunt ei, facio
semper; ex qua concludit quod ipsemet agit per seipsum; unde subdit:
infirmus sit non a se agendo; idest cum hoc quod a seipso non agit
sequeretur quod esset infirmus, nisi a Deo ipse acciperet, idest,
nisi hoc a Deo patre haberet ut ipse ageret sicut hypostasis per se
subsistens et per se operans. Post haec a quibusdam solet quaeri,
utrum una tantum sit sapientia patris. Eadem ratione sapientia genita
et sapientia ingenita, qua Deus genitus et Deus ingenitus, sunt unus
Deus; quia propter communitatem formae significatae, idest deitatis
et sapientiae, dicitur unus Deus et una sapientia; sed propter
distinctionem hypostasum subsistentium in deitate et sapientia dicitur
sapientia genita et ingenita. Et sicut in Trinitate dilectio est quae
est pater filius et spiritus sanctus et cetera. Hujus ratio est, quia
personale non ponit in numerum cum essentiali, quia persona non
realiter ab essentia distinguitur, sicut infra patebit.
|
|