|
Postquam determinavit Magister de essentia et personis et
proprietatibus, hic determinat operationes eorum ad invicem, et
dividitur in partes duas: in prima ostendit qualiter proprietates
comparentur ad essentiam et personam; in secunda qualiter personae ad
essentiam comparentur, 34 dist. ibi: praedictis autem adjiciendum
est. Prima in duas: in prima ostendit veritatem; in secunda excludit
errorem, ibi: hoc autem aliqui negant. Prima in duas: in prima
movet quaestionem: in secunda determinat eam, ibi: quod enim in
personis sint proprietates, nemo inficiari audet. Et circa hoc tria
facit: primo ostendit proprietates esse in personis, quod tamen in
quaestione positum non fuit; secundo ostendit proprietates esse
personas, ibi: superius quoque multis sanctorum testimoniis
astruximus, personas per proprietates distingui; tertio ostendit
proprietates esse divinam essentiam, ibi: cumque de simplicitate
deitatis supra dissereremus (...) evidenter monstravimus Deum hoc
esse omnino quod in se habet. Utrumque ostendit dupliciter: ratione
et auctoritate. Et utraque ratio sumitur ex divina simplicitate, quae
non compatitur nec ut quod est in Deo, sit aliud ab ipso; et sic
proprietas quae est in persona, non est aliud ab ea; nec quod habens
sit aliud ab habito; et sic probat, quod essentia, vel Deus, non
est aliud a proprietate quam habet. Hoc autem aliqui negant. Hic
excludit errorem, et circa hoc duo facit: primo ponit falsam
positionem; secundo ponit rationes positionis, et solvit eas, ibi:
si enim, inquiunt, proprietates sunt personae, non eis personae
determinantur. Et circa hoc duo facit: primo inducit probationes quae
sunt acceptae per rationem; secundo inducit probationes acceptas ex
auctoritatibus, ibi: verumtamen nondum desistunt (...) sed
opinionem suam etiam sanctorum auctoritatibus munire conantur. Circa
primum tria facit: primo inducit rationem, qua proprietates existentes
in personis probatur non esse personas; secundo inducit aliam
rationem, qua probatur quod proprietas non est essentia, ibi: sed
iterum addunt; tertio ponit rationem, qua probatur proprietatem non
esse in essentia, ibi: ceterum haereticorum improbitas (...)
nondum quiescit; et haec dividitur in tres: in prima ponit probationem
illorum; secundo ponit rationem, ibi: quorum audaciae resistentes,
atque ignorantiae providentes, audebimus aliquid super hoc loqui;
tertio inducit quaestionem contra responsionem, et excludit eam, ibi:
sed forte quaeres, cum hae proprietates non possint esse in personis
quin eas determinent, quomodo in divina essentia esse possint ita ut
non eam determinent. Hic quaeruntur quinque: 1 utrum proprietates
sint divina essentia; 2 utrum sint ipsae personae; 3 utrum sint in
personis et in essentia; 4 utrum de proprietatibus possint praedicari
adjectiva essentialia et personalia; 5 utrum de notionibus sine
peccato contrariae opiniones esse possint.
|
|