|
1. Ad primum igitur sic proceditur. Videtur quod relationes ipsae
non sint essentia divina. Aut enim quae relative in Deo dicuntur,
sunt relativa secundum esse aut tantum secundum dici. Sed non tantum
secundum dici; quia sic incideret haeresis Sabellii, ut supra,
dist. 31, in Expos. text., in notula Hilarii habitum est.
Ergo sunt relativa secundum esse. Sed talium relationum, secundum
philosophum, esse, est ad aliud se habere. Ergo cum essentiae
divinae esse non sit ad aliud se habere, sed sit esse absolutum,
videtur quod non sit idem cum relatione quae secundum esse ad aliud
est.
2. Praeterea, quaecumque sunt idem secundum rem, in quocumque est
unum, et alterum, nec potest instantia fieri. Sed non in quocumque
est essentia divina, est paternitas; quia essentia divina est in
filio, in quo paternitas non est. Ergo essentia divina non est idem
quod paternitas; et eadem ratione nec idem quod alia proprietas.
3. Si dicas, quod est idem re, sed differt ratione; contra. Aut
ista ratio est aliquid in re, aut nihil. Si nihil, cum non sit
distinctio nisi secundum relationes, tunc distinctio personarum non
erit secundum rem, sed secundum rationem tantum, vel intellectum. Si
autem sit aliquid in re, constat quod quidquid est realiter in Deo,
Deus vel essentia divina habet illud. Sed in Deo, est idem habens
et quod habetur, ut in littera dicitur. Ergo essentia divina est
ratio paternitatis, sicut et ipsa res quae est paternitas. Ergo non
solum sunt idem re, sed etiam ratione, si re idem ponantur.
4. Item, si sunt idem re, sed differunt ratione solum; ergo
proprietas vel relatio non addit supra essentiam nisi rationem quamdam.
Sed similiter relationes quae dicuntur ex tempore, ponunt circa
essentiam divinam aliquas habitudines secundum rationem. Ergo videtur
quod non magis sunt in Deo istae relationes quibus distinguuntur
personae, quam istae quae dicuntur de Deo ex tempore. Sed istae sunt
tantum assistentes, et non inhaerentes; alias non possent advenire
sine aliqua mutatione ipsius Dei. Ergo videtur quod istae relationes
quae distinguunt personas, sint etiam assistentes, et non essentia
divina.
5. Item, sicut est alia ratio paternitatis et essentiae; ita est
alia ratio essentiae et bonitatis divinae. Si ergo propter hoc dicit
Augustinus, quod Deus alio est pater, alio Deus; eadem ratione
deberet dicere, quod alio est Deus, alio bonus. Hoc autem non
dicit, immo contrarium asserit. Ergo videtur quod cum dicit, quod
alio est pater, alio est Deus, non intendat distinguere secundum
rationem tantum, sed etiam secundum rem; et ita videtur quod
paternitas qua pater est non sit essentia divina qua Deus est.
1. Contra, nihil est adorandum adoratione latriae nisi Deus. Sed
proprietates personarum sunt adorandae, ut cantatur in praefatione: ut
in personis proprietas, et in essentia unitas, et in majestate
adoretur aequalitas. Ergo videtur quod etiam ipsae proprietates sunt
aliquid in re, aut nihil. Si nihil, cum personae non distinguantur
nisi proprietatibus, tunc personae non distinguuntur ad invicem
secundum rem, quod est haeresis Sabellii. Si autem sunt aliquid in
re, illud aliquid quod sunt, aut est divina essentia, aut aliquid
aliud. Si aliquid aliud, illud est in persona in qua est proprietas.
Sed in persona etiam est essentia. Ergo in persona est aliud et
aliud. Ergo est composita. Sed nullum compositum est Deus, ut
supra probatum est, dist. 8, quaest. 4, art. 1. Ergo persona
divina non est Deus, et ita pater non est Deus, nec filius est
Deus: quod excedit etiam errorem Arii. Ergo oportet quod
proprietates sint essentia divina.
Respondeo dicendum, quod simpliciter confitendum est proprietates esse
divinam essentiam. Error enim iste qui in littera tangitur, dicitur
Porretani fuisse, quem postmodum in Rhemensi Concilio retractavit.
Cum enim, ut supra dictum est, distinct. 8, qu. 4, art. 3,
in relatione sint duo, scilicet relationis respectus, quo ad alterum
refertur, in quo consistit relationis ratio; et iterum ipsum esse
relationis, quod habet secundum quod in aliqua re fundatur, vel
quantitate, vel essentia, vel aliquo hujusmodi; consideraverat
relationes divinas secundum respectum in quo relationis ratio
consistit, ex quo non habet quod aliquam rem inhaerentem importet.
Unde etiam inveniuntur aliquae relationes nihil realiter in re
ponentes, ut supra dictum est; propter hoc dixit eas assistentes, vel
exterius affixas. Illae enim proprie relationes dicuntur exterius
affixae et assistentes, quae cum proprie non habeant fundamentum in
re, tantummodo ex habitudine alterius ad rem de qua dicuntur,
adveniunt; sicut dextrum in columna, quod dicitur de ipsa per hoc quod
homo eam ad sinistram habet; et hujusmodi etiam sunt relationes quibus
Deus ad creaturas refertur. Sed relationes distinguentes personas non
possunt esse hujusmodi, cum fundentur super aliquid quod vere in re
est, scilicet in communicatione naturae; et ideo sunt reales
relationes habentes esse fundatum in natura rei. Sed haec est natura
divinae simplicitatis, ut in ipsa non nisi unum esse possit esse, nec
in ea differat esse et quod est et quo est. Istud ergo esse
paternitatis non potest esse aliud esse quam esse essentiae; et cum
esse essentiae sit ipsa essentia, et esse paternitatis sit ipsa
paternitas; relinquitur de necessitate quod ipsa paternitas secundum
rem est ipsa essentia; unde non facit compositionem cum ea. Sed quia
manet ibi verus respectus pertinens ad naturam, relationes quae non
pertinent ad rationem essentiae, ex illo respectu ratio potest
distinguere, quamvis essentia non distinguatur, de cujus intellectu
non est iste respectus oppositionem habens et per consequens
distinctionem causans. Et ita dicendum, quod proprietates et essentia
sunt idem re, sed differunt ratione. In aliis autem realibus
relationibus in creaturis existentibus est aliud esse relationis, et
substantiae quae refertur; et ideo dicuntur inesse; et secundum quod
insunt, compositionem faciunt accidentis ad subjectum; quod non
convenit in divinis relationibus, ut dictum est, dist. 26,
quaest. 2, art. 1.
Ad primum igitur dicendum, quod relationes istae non sunt tantum
secundum dici ad aliquid, sed etiam secundum esse. Sed sciendum,
quod esse dicitur dupliciter. Uno modo dicitur esse ipsa quidditas vel
natura rei, sicut dicitur quod definitio est oratio significans quid
est esse; definitio enim quidditatem rei significat. Alio modo
dicitur esse ipse actus essentiae; sicut vivere, quod est esse
viventibus, est animae actus; non actus secundus, qui est operatio,
sed actus primus. Tertio modo dicitur esse quod significat veritatem
compositionis in propositionibus, secundum quod est dicitur copula: et
secundum hoc est in intellectu componente et dividente quantum ad sui
complementum; sed fundatur in esse rei, quod est actus essentiae,
sicut supra de veritate dictum est, dist. 19, quaest. 5, art.
1. Dico igitur, quod cum dicitur: ad aliquid sunt, quorum esse est
ad aliud se habere, intelligitur de esse quod est quidditas rei, quae
definitione significatur; quia ipsa natura relationis per quam
constituitur in tali genere, est ad aliud referri: et non intelligitur
de esse quod est actus essentiae; hoc enim esse habet relatio ex his
quae causant ipsam in subjecto secundum quod esse non refertur ad aliud
sed ad subjectum, sicut et quodlibet accidens. Et sic dico, quod non
oportet quod esse essentiae divinae sit ad aliud se habere; quia illud
esse in quo paternitas et essentia uniuntur, significatur ut esse quod
est actus essentiae; non autem uniuntur in esse quod significat
definitio rei; quia alia est ratio paternitatis, qua ad aliud
refertur, et alia ratio essentiae.
Ad secundum dicendum, quod si aliqua duo sint idem, secundum id quod
idem sunt, in quocumque est unum, et alterum. Paternitas autem et
essentia divina sunt idem secundum esse; et ideo sicut in filio est
esse essentiae, ita et in filio est esse paternitatis, quia in divinis
non est nisi unum esse. Sed paternitas habet aliquid in quo non unitur
cum essentia, scilicet rationem paternitatis, quae est alia a ratione
essentiae; unde secundum illam rationem respectus potest esse in patre
et non in filio, scilicet distinguere patrem a filio; unde in processu
incidit fallacia accidentis. Neque oportet in his aliquid simile
inquiri; quia in nulla re creata invenitur aliquid simile divinae
simplicitati, ut habens sit id quo habetur; omnia enim similia quae
possent induci vel de punctis vel de differentiis existentibus in
genere, plus habent de dissimilitudine quam de similitudine; et ideo
magis abducunt a veritate quam in verum intellectum inducant. Sicut
enim dicit Boetius, in his quae sine materia sunt, oportet non ad
imaginationem deduci: quia hoc plurimum officit in divinis.
Ad tertium dicendum, quod illa responsio bona est. Sciendum est
autem, quod ratio sumitur dupliciter: quandoque enim ratio dicitur id
quod est in ratiocinante, scilicet ipse actus rationis, vel potentia
quae est ratio; quandoque autem ratio est nomen intentionis, sive
secundum quod significat definitionem rei, prout ratio est definitio,
sive prout ratio dicitur argumentatio. Dico igitur, quod cum dicitur
quod est alia ratio paternitatis et essentiae in divinis, non accipitur
ratio secundum quod est in ratiocinante tantum, sed secundum quod est
nomen intentionis, et significat definitionem rei: quamvis enim in
divinis non possit esse definitio, nec genus nec differentia nec
compositio; tamen si intelligatur ibi aliquid definiri, alia erit
definitio paternitatis, et alia definitio essentiae. In omnibus autem
intentionibus hoc communiter verum est, quod intentiones ipsae non sunt
in rebus sed in anima tantum, sed habent aliquid in re respondens,
scilicet naturam, cui intellectus hujusmodi intentiones attribuit;
sicut intentio generis non est in asino, sed natura animalis, cui per
intellectum haec intentio attribuitur: et ita etiam ipsa ratio quam
dicimus aliam et aliam in divinis, non est in re; sed est in re
aliquid respondens ei in quo fundatur, scilicet veritas illius rei cui
talis intentio attribuitur: est enim in Deo; unde possunt rationes
diversae ibi convenire: et ideo non sequitur quod Deus sit rationes
illae, sed quod sit tantum habens eas: hoc enim quod dicitur, quod in
Deo est idem habens et quod habetur, intelligitur de illis quae
habentur per modum rerum, non autem de illis quae habentur per modum
intentionum; sicut non possumus dicere quod Deus sit nomen, quamvis
nomen habeat; sed quod Deus est bonitas, quia bonitatem habet;
similiter etiam paternitas, quia paternitatem habet; sed non sequitur
quod sit relatio, quamvis relationem habeat.
Ad quartum dicendum, quod illae rationes relationum quae dicuntur de
Deo ex tempore, non habent aliquod esse in re divina in qua
fundentur, sicut habent istae relationes personarum, et ideo non est
simile de utrisque.
Ad quintum dicendum, quod scientia non dividitur contra substantiam
nisi ex genere suo, prout est qualitas; unde dicitur, quod haec est
immediata: nulla qualitas est substantia; sed haec est mediata: nulla
scientia est substantia; et sic est in omnibus aliis generibus. Sed,
sicut supra, dist. 8, quaest. 4, art. 3, dictum est, nulla
ratio communis alicujus praedicamenti manet in divinis nisi relationis;
et ideo id quod dicitur ad aliquid in divinis, habet aliam rationem a
ratione substantiae, et alium modum praedicandi condivisum contra
substantiam; sed scientia et bonitas et hujusmodi, quae sunt in aliis
generibus et dicuntur de Deo, non habent rationem communis generis per
quam dividuntur contra substantiam; immo loco illius rationis communis
qualitatis vel quantitatis, venit ibi ratio substantiae; unde dicitur
alia ratio esse scientiae, et alia substantiae in divinis, non quia
quasi sit condivisa contra rationem substantiae; sed sicut ratio
speciei est alia a ratione generis, inquantum addit rationem
differentiae supra rationem generis; unde ita in divinis est alia ratio
scientiae et substantiae, sicut in creaturis est alia ratio scientiae
et qualitatis, quod non est simpliciter aliud; et ideo sicut in
creaturis dicitur, quod eodem est qualis et sciens; ita in divinis
dicitur quod eodem est substantia et sciens; non tamen quod eodem sit
substantia et pater; cum relatio quae per se substantiae condividitur,
secundum rationem generis et modum significandi in divinis salvetur.
|
|