|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod proprietates non sint
personae. Quaecumque enim sunt idem re, multiplicato uno,
multiplicatur reliquum. Si igitur proprietates sunt personae, ergo
quot sunt proprietates, tot sunt personae. Sed proprietates sunt
quinque, ut supra dist. 23, quaest. 1, art. 3, dictum est.
Ergo et personae; quod falsum est.
2. Praeterea, Deus dicitur trinus propter Trinitatem personarum.
Si igitur proprietates vel notiones sunt personae, videtur etiam quod
quinus dici debeat propter quinarium notionum; et eadem ratione pater
trinus, et filius binus.
3. Item, secundum Augustinum, omne quod ad aliquid refertur, est
aliquid, excepto hoc quod ad alterum dicitur; sicut denarius est
aliquid, excepto hoc quod pretium dicitur. Sed pater refertur ad
alium, quia ad filium. Ergo praeter relationem est ibi aliquid
invenire quod relationi substat. Hoc autem est hypostasis, vel
persona. Ergo videtur quod proprietates non sunt personae.
4. Praeterea, nihil videtur esse distinctivum sui ipsius. Sed
proprietates distinguunt personas, ut dicit Damascenus. Ergo
proprietates non sunt personae.
5. Item, omne concretum addit aliquid super abstractum, sicut album
super albedinem. Sed personae divinae significant concretive, ut
pater et filius; proprietates autem significant in abstracto. Ergo
proprietates non sunt personae.
1. Contra, sicut dicit Hilarius, nec quidquam est filius nisi
filius. Sed filius significat relationem. Ergo videtur quod totum
hoc quod est filius, sit relatio filiationis; et sic essentia ejus et
hypostasis erit relatio.
2. Praeterea, omnis forma est principium ejus cujus est forma
quantum ad aliquod sui esse. Si igitur paternitas qua formaliter pater
est pater, sit aliud ab ipso patre, erit aliquid principium patris et
prius eo, quod est inconveniens. Ergo paternitas non est aliud a
patre, et eadem ratione nec aliqua proprietas aliud a persona.
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt tres opiniones. Porretani
enim dixerunt, quod proprietates sunt in personis ut assistentes, et
non sunt ipsae personae. Sed hoc non potest esse; quia aut proprietas
aliquid est in re; et sic si non est persona in qua est, oportet ibi
esse compositionem; aut nihil est in re; et sic non erit distinctio
personarum secundum rem. Et ideo alii dicunt, sicut dixit
Praepositinus, quod proprietates sunt ipsae personae secundum rem,
nec distinguuntur a personis etiam secundum rationem, nec aliquo modo.
Unde dixit, in divinis tantum esse essentiam et personas; et
proprietates negavit. Sed cum dicitur paternitas, sumitur abstractum
pro concreto; sicut dicimus: rogo benignitatem tuam, idest te
benignum; et sic etiam proprietates adorari dicuntur. Et dicebat quod
personae cum sint simplicissimae, se ipsis distinguuntur. Sed hoc
etiam non potest stare, propter duo: primo, quia invenimus in una
persona plures proprietates et relationes, secundum quod ad aliam et ad
aliam personam refertur; secundo, quia aliquid attribuitur proprietati
quod non attribuitur personae, sicut distinguere, personae autem
distingui; et ideo oportet quod differant secundum modum significandi
proprietates a persona. Nec modus significandi diversus veritatem
haberet, sed vanitatem, nisi esset alia ratio proprietatis et
personae, cui respondet aliquid in re, ut dictum est hac dist.,
quaest. 1, art. 1. Et ideo dicimus, quod proprietates et
personae sunt idem re, sed differunt ratione, sicut et de
proprietatibus et de essentia dictum est. Sed in hoc differt, quod
ratio proprietatis et essentiae differt sicut ratio diversorum generum,
ut dictum est; sed ratio proprietatis et personae differt sicut ratio
abstracti et concreti in eodem genere acceptorum. In concreto autem
est duo considerare in rebus creatis; scilicet compositionem, et
perfectionem; quia quod significatur concretive, significatur ut per
se existens, ut homo vel album. Similiter de ratione abstracti duo
sunt, scilicet simplicitas, et imperfectio; quia quod significatur in
abstracto, significatur per modum formae, cujus non est operari vel
subsistere in se, sed in alio. Unde patet quod sicut etiam est in
aliis quae de Deo dicuntur, neutra ratio secundum totum divinis
competit; ex quo probatur, Lib. de causis, propos. 6, quod nihil
proprie de Deo dicitur; quia nec abstractum propter imperfectionem,
nec concretum propter compositionem. Sed quantum ad aliquid utrumque
vere dicitur; quia et concretum propter perfectionem, et abstractum
propter simplicitatem.
Ad primum igitur dicendum, quod proprietates sunt idem re cum personis
quantum ad esse; sed secundum esse personae non distinguuntur; unde
non sequitur quod secundum multitudinem proprietatum sit multitudo
personarum; quia distinctio personarum non est nisi secundum
oppositionem relativam; unde secundum quod potest variari oppositio
relativa in proprietatibus, sequitur distinctio in personis; et hoc,
si diligenter consideretur, non potest venire ad majorem numerum quam
ternarium; et ideo relationes oppositae sunt personae, et sunt duae
personae, sicut duae relationes; sed relationes quae sunt in eadem
persona non oppositae, sunt quidem duae relationes vel proprietates,
sed non duae personae, immo una persona.
Ad secundum dicendum, quod relationes signantur per modum formarum vel
qualitatum in divinis. Numerus autem proprietatum vel formarum non
ponit simpliciter numerum in rebus ipsis; sed numerus suppositorum;
sicut Socrates non dicitur trinus propter hoc quod tres proprietates
habeat; et ita etiam pater non dicitur trinus propter tres notiones;
sed Deus dicitur trinus propter tres personas vel tria supposita.
Ad tertium dicendum, quod dictum Augustini, ubi Sup., veritatem
habet in divinis et in creaturis, sed diversimode; quia illud quod in
creaturis ad aliquid dicitur, substat relationi, sicut subjectum
accidenti; et ideo est aliud et aliud: sed illud quod in divinis ad
aliquid dicitur, est ipsa relatio; quia in Deo non est aliud secundum
rem, sed secundum rationem essentiae, et habens essentiam quod est
persona, et ipsa proprietas distinguens personam.
Ad quartum dicendum, quod proprietas significatur per modum formae,
et formae est distinguere; ideo proprietates personas distinguunt; et
hoc est quantum ad modum significandi, qui fundatur in vera ratione
proprietatis. Ideo ex hoc non potest concludi aliqua diversitas
secundum rem.
Ad quintum dicendum, quod in divinis abstractum et concretum non
differunt secundum rem, sed secundum rationem, ut dictum est, in
corp. art. Unde ita differt proprietas a persona sicut deitas a
Deo, quod est secundum rationem tantum.
|
|