|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod proprietates non sint in
essentia, nec in personis. Quaecumque enim sunt idem secundum rem,
unum eorum non potest esse in altero; quia propositiones sunt
transitivae; unde secundum philosophum, nihil est in seipso, nisi per
accidens. Sed proprietates sunt idem re cum essentia et personis.
Ergo non sunt in essentia vel in personis.
2. Praeterea, omne illud in quo est relatio, refertur; et omne
quod refertur, in divinis relatione distinguitur. Cum igitur essentia
non distinguatur, videtur quod in essentia non sit relatio.
3. Item, cum relationes sint consequentes motum vel mutationem
aliquam, in quo non potest esse motus vel mutatio, nec relatio esse
poterit. Sed in divinis nullus potest esse motus vel mutatio. Ergo
nec relationes, sive in essentia, seu in divinis personis.
4. Praeterea, omne quod est in aliquo, secundum aliquem modum in
illo est. Sed nullus modorum quo aliquid in aliquo a philosopho inesse
dicitur potest convenire ad hoc quod proprietates in personis sint.
Ergo videtur quod nec proprietates sint in essentia, nec in personis.
1. Contra, in praefatione, ut supra, in personis adoretur
proprietas.
2. Praeterea, quod denominatur ab aliqua forma, oportet quod habeat
illam in se. Sed personae denominantur a proprietatibus; dicitur enim
a paternitate pater. Ergo videtur quod proprietates sint in personis.
Respondeo dicendum, quod proprietates sunt in essentia et in
personis; sed diversimode: quia in essentia sunt per identitatem rei,
et non sicut in supposito; sed in personis sunt sicut in supposito;
sed diversimode, secundum quod aliquid dicitur suppositum alicujus
dupliciter: vel naturae per quam constituitur, sicut humanitas est in
Socrate, et hoc modo proprietates personales sunt in personis; vel
sicut illud quod advenit post esse constitutum, sicut albedo est in
Socrate; et ita secundum intellectum proprietates non personales, ut
innascibilitas et communis spiratio, sunt in personis; non tamen ita
quod suppositum sit aliquid aliud ab eo quod inest secundum rem, sed
secundum rationem tantum concreti et abstracti, ut dictum est, art.
praeced.
Et per hoc patet responsio ad primum; quia ex hoc quod ratione
distinguuntur, et re idem sunt proprietates cum essentia et personis,
unum in altero dicitur esse.
Ad secundum dicendum, quod in quocumque est relatio sicut in
supposito, illud refertur; sicut in quocumque est albedo sicut in
supposito, illud est album. In natura autem divina, vel essentia
divina, non est proprietas relativa sicut in supposito, immo per
omnimodam rei identitatem; unde relatio non potest praedicari
concretive de essentia, ut dicatur, essentia refertur: sed
praedicatione designante identitatem, ut dicatur, essentia est
relatio; et ideo non oportet quod essentia distinguatur: sicut etiam
in creaturis paternitas est in Socrate sicut in supposito; unde
Socrates pater dicitur; non autem humanitas ejus pater dicitur, etiam
qua posset dici paternitas esse, non quidem secundum identitatem rei,
sicut est in divinis, sed secundum convenientiam in uno supposito,
quod est Socrates, in quo est humanitas et paternitas.
Ad tertium dicendum, quod hoc quod relatio consequitur motum, accidit
relationi inquantum non est aeterna; unde si aliquae relationes
aeternae sunt, non consequuntur motum aliquem; sicut si ponatur mundus
aeternus, erit designare in caelo aliquod corpus aequale alteri, vel
duplum vel secundum aliam proportionem; et tamen istae relationes non
consequuntur motum aliquem vel mutationem, quia in caelo non est motus
ad quantitatem: et similiter, cum relationes quibus personae
distinguuntur, sint ab aeterno, non oportet quod motum aliquem
consequantur; sed loco motus aliquo modo consequuntur communicationem
et acceptionem naturae divinae.
Ad quartum dicendum, quod secundum Hilarium, comparatio terrenorum
ad divina nulla est; unde nullus illorum modorum quem philosophus
enumerat, sufficit ad explicandum quomodo in divinis aliquid in aliquo
esse dicatur; et praecipue modus ille quo proprietates in essentia esse
dicuntur; quia non invenitur in creaturis aliqua diversorum generum in
identitatem rei convenire, sicut relatio et substantia in divinis
conveniunt, ratione cujus unum in altero esse dicitur, scilicet
paternitas in essentia, sicut in praeexistente secundum intellectum.
Sed modus ille quo proprietates non personales sunt in personis, habet
aliquid simile illi modo quo forma est in materia, scilicet forma
accidentalis in subjecto; et modus ille quo proprietates personales
sunt in personis, habet aliquid simile cum illo modo quo differentiae
sunt in specie, vel natura communis in inferiori; quamvis in his
omnibus major dissimilitudo quam similitudo inveniatur.
|
|