|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod essentialia adjectiva de
proprietatibus praedicentur. Quaecumque enim sunt idem secundum rem,
quidquid de uno dicitur, et de altero videtur dici; alias affirmatio
et negatio de eodem verificaretur; quia de quo non dicitur affirmatio,
dicitur negatio. Sed proprietates sunt ipse Deus, ut probatum est,
art. 2. Ergo essentialia adjectiva, quae de divina essentia
praedicantur, etiam de proprietatibus praedicari debent.
2. Praeterea, de similibus idem est judicium. Sed quaedam
adjectiva essentialia de proprietatibus praedicantur, ut immensus,
increatus et cetera. Ergo videtur quod etiam omnia alia.
3. Item, videtur quod etiam adjectiva notionalia seu personalia, de
proprietatibus praedicentur; quia major est convenientia personalium
adjectivorum cum proprietatibus quam essentialium. Sed quaedam
essentialia praedicantur de proprietatibus, ut dictum est, dist.
22, quaest. 2, art. 1. Ergo multo magis omnia personalia, ut
dicatur: paternitas est generans vel innascibilis: et sic de aliis.
4. Praeterea, secundum Boetium, nulla propositio verior illa est
in qua idem de se praedicatur. Sed omnes dicunt quod in patre idem est
paternitas et generare. Ergo potest vere dici, quod paternitas
generet.
1. Contra, sicut proprietas est idem re cum personis, ita etiam et
essentia; quamvis utrumque ratione differat. Sed ratione hujus
identitatis non sequitur quod notionalia adjectiva praedicentur de
essentia, propter diversum modum significandi, qui causat diversitatem
suppositionis: non enim dicitur quod essentia sit genita. Ergo
videtur quod eadem ratione non debeat dici quod filiatio sit genita.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, art. 2, proprietas,
persona, et essentia secundum rem non differunt, sed secundum rationem
tantum, et diversum modum significandi: unde distinguendum est in
adjectivis. Quia omnia illa quae praedicant conditionem rei absolute,
praedicantur communiter de proprietate, persona, et essentia, et
hujusmodi; praecipue si sunt adjectiva negativa, ut increatus et
hujusmodi. Quaecumque vero exprimunt modum significandi in quo ista
tria distinguuntur, non praedicantur de eis communiter. Tamen in his
etiam est diversitas. Quaedam enim sunt quae important illum modum
significandi in principali significato; sicut hoc nomen commune
importat significando modum essentiae, et similiter hoc nomen
distinctum modum personae, et hoc nomen distinguens modum
proprietatis; et ideo si istorum praedicatio permutetur, ut dicatur
essentia distincta, vel proprietas communis, vel aliquid hujusmodi;
erit falsa propositio, et non solum impropria. Quaedam autem
important illum modum non significando ipsum, sed dant eum intelligere
ex suo modo significandi; sicut illa quae significant per modum actus,
quia actus sunt suppositorum. Unde talia non proprie possunt attribui
nisi personis, quae sunt supposita divinae naturae, non autem
proprietati vel essentiae, quae significantur per modum formae. Unde
non proprie dicitur quod paternitas generat, neque quod paternitas
creat; et similiter etiam illa quae significant concretive, dant
intelligere modum personarum. Unde et haec non est propria:
paternitas est sapiens, vel hujusmodi; et similiter nec haec:
paternitas est pater, si ly pater adjective sumatur; vel: paternitas
est innascibilis.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis sint idem secundum rem, tamen
secundum rationem differunt; et ideo potest aliquid de uno dici quod de
altero proprie non dicitur.
Ad secundum dicendum, quod illa adjectiva negativa non dant
intelligere aliquem modum determinatum, qui pertineat proprie ad
essentiam vel personam; sed dicunt conditiones, quae possunt consequi
quidem utrumque quantum ad modum significandi.
Ad tertium dicendum, quod adjectiva personalia non magis conveniunt
cum proprietatibus quam essentialia, quantum ad modum significandi per
nomen, quamvis magis conveniant quantum ad rationem generis; quia
adjectiva personalia et proprietates significant ad aliquid, et ideo
eadem ratione non possunt de proprietatibus praedicari qua nec
essentialia. Tamen de ipsa essentia divina magis proprie praedicantur
essentialia adjectiva, quam personalia de proprietatibus; quia
proprietas significatur ut ratio quaedam personae; unde quantum ad
modum significandi magis elongatur a perfectione suppositi quam
essentia, quae dicit totum esse suppositi, licet alio modo
significatum. Sed tamen personalia adjectiva de essentia omnino
praedicari non possunt, propter distinctionem quam significant, quae
est opposita modo essentiae.
Ad quartum dicendum, quod generare significat idem cum paternitate in
re, sed differt in modo significandi; quia generare significat ut
egrediens a supposito; et quia paternitas non significatur ut
suppositum, non potest generare de ea praedicari.
|
|