|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod contrariae opiniones de
notionibus non possint esse sine peccato. Sicut enim dicit
Augustinus, nec periculosius alicubi erratur quam in materia
Trinitatis. Sed contrariae opiniones de notionibus non possunt esse
sine errore alicujus. Ergo cum iste error sit circa materiam
Trinitatis, videtur quod sit periculosissimus.
2. Praeterea, duorum contradictoriorum oportet alterum esse falsum.
Sed quidam dicunt non esse proprietates, et quidam esse infinitas, et
quidam quinque, et quidam essentiam, et quidam non; quae
contradictorie opponuntur. Ergo videtur quod ex altera parte
interveniat mendacium. Sed secundum Augustinum, omnium mendaciorum
gravissimum est quod est circa divina. Ergo videtur quod ista
contrarietas sine peccato non possit esse.
3. Si dicas, quod excusantur propter hoc quod de notionibus nihil in
sacra Scriptura habetur, et ita licuit unicuique opinari quod voluit;
contra. Aut enim sacra Scriptura dicitur canon Bibliae, aut dicta
sanctorum patrum. Si canon Bibliae, sicut nec de notionibus, ita
etiam nec de personis ibi fit mentio. Ergo per eamdem rationem liceret
negare personas, vel diversificari circa numerum personarum: quod
tamen haereticum judicaretur. Si dicta sanctorum patrum, contra
expresse inveniuntur facere mentionem de proprietatibus, sicut patet in
multis auctoritatibus dictis. Ergo videtur quod omnino excusari non
possint.
1. Contra, omne peccatum vel est fidei, vel morum. Sed circa
istam contrarietatem non incidit peccatum morum, quia hoc peccatum est
circa actiones; nec etiam peccatum fidei, quia nullus articulus fidei
negatur. Ergo videtur quod sit sine peccato.
Respondeo dicendum, quod contrarie opinari de aliquo, potest esse
dupliciter: vel quod pertineat ad religionem fidei, vel quod non
pertineat. Et si quidem sit de non pertinentibus ad fidem, quibus
positis vel remotis nihil inconveniens fidei sequatur, nullum peccatum
est, nisi forte per accidens, scilicet praesumptionis in eo qui nimis
asserit quod dubium est, vel mendacii, vel inanis gloriae, vel
multorum aliorum: quia causae per accidens sunt infinitae, secundum
philosophum. Si autem est contradictio de his quae ad fidem
pertinent, hoc potest esse dupliciter. Vel quia est de illis quae
expresse in articulis fidei continentur, quos scire omnes tenentur; et
circa talia contradictio non est sine peccato in altero, vel erroris
simplicis, vel haeresis si pertinacia adjungatur. Vel est de illis ad
quae consequitur aliquid inconveniens et contrarium fidei, licet in
fide expressum non sit nec determinatum; et tunc ante pertractationem
per quam scitur quod aliquid inconveniens fidei sequitur, potest
utrumque sine peccato opinari, et maxime si pertinacia non adjungatur.
Sed pertractata veritate et viso quid sequitur, idem judicium est de
his et de illis quae determinata sunt in fide, quia ad unum sequitur
alterum: sicut si aliquis simplex et Scripturas ignorans, crederet
Jacob patrem Isaac fuisse (ad quod sequitur Scripturam esse falsam,
quod est expresse contra fidem) antequam sequi ostenderetur sibi,
posset ejus opinio sine peccato esse; sed ostenso quod sequitur
Scripturam esse falsam, si adhuc in opinione pertinaciter
persisteret, haereticus judicandus esset. Ita est etiam de notionibus
de quibus nihil est expresse in fide determinatum. Tamen ex errore
circa notiones sequitur error circa personas et circa fidem; sicut si
ponantur relationes esse assistentes tantum, sequitur vel compositio in
Deo, vel distinctio non secundum rem, sed secundum rationem: quod
est Sabellianae impietatis; et ideo Porretanus, qui primo hoc
posuerat, post, viso quod hinc sequitur, retractavit. Similiter
etiam qui proprietates negant, non omnino ponunt eas non esse; immo
implicite ponunt eas in personis et eas esse personas. Sed si omnino
negarentur esse, haereticum esset; et similiter pertinaciter defendere
quod relationes sunt tantum assistentes, haereticum esset: et ideo
haeretici in littera appellantur.
Et per hoc patet responsio ad ea quae objecta sunt.
|
|