|
Superius quoque multis sanctorum testimoniis astruximus personas per
proprietates distingui. Hic proprietates probat esse personas: et est
ratio talis. Proprietates distinguunt personas. Sed personae ab
aeterno sunt distinctae. Ergo proprietates sunt ab aeterno. Sed
nihil est aeternum nisi in Deo. Ergo proprietates sunt in personis.
Quidquid autem est in personis est ipsae personae; alias compositio
esset in persona. Ergo et cetera. Cumque de simplicitate deitatis
supra dissereremus (...) evidenter monstravimus Deum hoc esse
omnino quod in se habet. Hic probat proprietates esse essentiam
divinam; et est ratio talis. In Deo idem est quod habet, et quod
habetur. Sed Deus habet proprietates, quae in Deo sunt, ut
probatum est, art. 2, hujus dist. Ergo proprietates ipsae sunt
Deus, vel divina essentia. Si enim, inquiunt, proprietates sunt
personae, non eis personae determinantur. Haec est prima eorum
ratio, qua ostendunt proprietates non esse personas, quae talis est.
Distinguens non est distinctum. Sed proprietates distinguunt
personas. Ergo et cetera. Et ad hoc respondet per interemptionem
majoris, quia personae seipsis distinguuntur. Sed iterum addunt.
Hic ponit secundam rationem eorum per quam probant proprietatem non
esse essentiam, et est talis. Impossibile est idem esse quod unit et
distinguit. Sed in essentia uniuntur personae, in proprietatibus
distinguuntur. Ergo et cetera. Hanc non solvit; sed ad solutionem
se excusat propter difficultatem materiae. Quomodo tamen respondendum
sit, in primo articulo dictum est. Ceterum haereticorum improbitas
(...) nondum quiescit. Hic ponit tertiam rationem, per quam
probant proprietates non esse in essentia, et est talis. In quocumque
est paternitas, illud est pater et est generans: et in quocumque est
filiatio, illud est filius, et est genitum. Si ergo in essentia est
paternitas et filiatio, tunc essentia erit pater vel generans, et
filius vel genitus. Sed essentia una et eadem res est. Ergo eadem
erit res generans et genita, vel pater et filius, quod est haeresis
Sabellii, ut idem sibi ipsi pater sit. Ad quod respondendum, quod
sunt in essentia non determinantes ipsam; et ideo adjectiva quae
concretive proprietates praedicant, de essentia non praedicantur. Sed
forte quaeres. Hic ponit quartam rationem, quae est contra ultimam
responsionem, et est talis. Ubi est eadem causa, et idem effectus.
Sed proprietates determinant personas, quia sunt in personis. Ergo
et determinabunt essentiam, si sunt in essentia. Et ad hoc non
respondet, sed excusat se propter difficultatem materiae. Qualiter
tamen respondendum est, in tertio articulo dictum est. Verumtamen
nondum desistunt (...) sed opinionem suam etiam sanctorum
auctoritatibus munire conantur. Hic inducit auctoritates pro se, in
quibus Augustinus videtur dicere, quod non eo Deus est quo pater; et
ita, cum paternitate sit pater, et essentia Deus, paternitas non
erit essentia. Et ad omnia hujusmodi respondetur hoc modo: quia cum
dicitur: non eo est pater quo Deus, haec est duplex: quia negatio
potest includere ordinem quasi causae formalis, qui importatur in hoc
quod dicitur: eo; et sic est vera, et non facit pro illis. Est enim
sensus: non eo quod pater est Deus est; idest, paternitate qua
denominatur Deus. Vel potest includi ab ordine, ita quod ordo
remaneat affirmatus; et sic est falsa, et in hoc sensu facit pro eis.
Est enim sensus: non enim eo quo pater est, Deus est; idest, illud
quo pater est, non est illud quo Deus dicitur: et hoc falsum est:
quia paternitas qua denominatur pater est deitas qua denominatur Deus;
quamvis a paternitate non dicatur Deus, et hoc propter rationem
diversam utriusque.
|
|