|
In parte ista ostendit Magister unitatem essentiae et Trinitatem
personarum per rationes et similitudines quasdam, et dividitur in
partes duas: in prima ostendit unitatem essentiae divinae per rationes
naturales; in secunda ostendit Trinitatem personarum per similitudines
creaturarum, ibi: nunc restat ostendere utrum per ea quae facta sunt,
aliquod Trinitatis indicium vel exiguum haberi potuerit. Circa primum
tria facit: primo ostendit per auctoritatem apostoli, probantis
unitatis divinae essentiae possibilitatem; secundo inducit
probationem, ibi: nam sicut ait Ambrosius; tertio excludit quamdam
objectionem, ibi: cum ergo Deus una sit et simplex essentia
(...) pluraliter tamen dicit apostolus: invisibilia Dei.
Secunda autem pars in qua ponit probationem, dividitur in quatuor,
secundum quatuor rationes quas ponit. Harum autem diversitas sumitur
secundum vias deveniendi ex creaturis in Deum, quas Dionysius ponit.
Dicit enim quod ex creaturis tribus modis devenimus in Deum: scilicet
per causalitatem, per remotionem, per eminentiam. Et ratio hujus
est, quia esse creaturae est ab altero. Unde secundum hoc ducimur in
causam a qua est. Hoc autem potest esse dupliciter. Aut quantum ad
id quod receptum est; et sic ducimur per modum causalitatis: aut
quantum ad modum recipiendi, quia imperfecte recipitur; et sic habemus
duos modos, scilicet secundum remotionem imperfectionis a Deo et
secundum hoc quod illud quod receptum est in creatura, perfectius et
nobilius est in creatore; et ita est modus per eminentiam. Prima ergo
ratio sumitur per viam causalitatis, et formatur sic. Omne quod habet
esse ex nihilo, oportet quod sit ab alio, a quo esse suum fluxerit.
Sed omnes creaturae habent esse ex nihilo: quod manifestatur ex earum
imperfectione et potentialitate. Ergo oportet quod sint ab aliquo uno
primo, et hoc est Deus. Secunda ratio sumitur per viam remotionis,
et est talis. Ultra omne imperfectum oportet esse aliquod perfectum,
cui nulla quidem imperfectio admisceatur. Sed corpus est imperfectum,
quia est terminatum et finitum suis dimensionibus et mobile. Ergo
oportet ultra corpora esse aliquid quod non est corpus. Item, omne
incorporeum mutabile de sui natura est imperfectum. Ergo ultra omnes
species mutabiles, sicut sunt animae et Angeli, oportet esse aliquod
ens incorporeum et immobile et omnino perfectum, et hoc est Deus.
Aliae duae rationes sumuntur per viam eminentiae. Sed potest
dupliciter attendi eminentia, vel quantum ad esse vel quantum ad
cognitionem. Tertia ergo sumitur ratio per viam eminentiae in esse,
et est talis. Bonum et melius dicuntur per comparationem ad optimum.
Sed in substantiis invenimus corpus bonum et spiritum creatum melius,
in quo tamen bonitas non est a seipso. Ergo oportet esse aliquod
optimum a quo sit bonitas in utroque. Quarta sumitur per eminentiam in
cognitione, et est talis. In quibuscumque est invenire magis et minus
speciosum, est invenire aliquod speciositatis principium, per cujus
propinquitatem aliud alio dicitur speciosius. Sed invenimus corpora
esse speciosa sensibili specie, spiritus autem speciosiores specie
intelligibili. Ergo oportet esse aliquid a quo utraque speciosa sint,
cui spiritus creati magis appropinquant. Nunc restat ostendere, utrum
per ea quae facta sunt aliquid Trinitatis indicium vel exiguum haberi
potuerit. Hic ostendit Trinitatem personarum per similitudines in
creaturis: et primo per similitudinem vestigii; secundo per
similitudinem imaginis, ibi: nunc autem ad eam jam perveniamus
disputationem, ubi in mente humana (...) Trinitatis imaginem
reperiamus. Circa primum duo facit: primo enim ostendit per
auctoritatem Augustini quomodo in vestigio creaturarum repraesentatur
Trinitas personarum; secundo ex ipsa similitudine vestigii concludit
personarum distinctionem, ibi: per considerationem creaturarum, unius
substantiae Trinitatem intelligimus. Ubi distinguit tres personas:
primo quo ad nos, et hoc tripliciter; secundum exitum nostrum a Deo,
et secundum reditum in ipsum, ibi, scilicet principium ad quod
recurrimus; et secundum beneficium ipsius Dei, ibi: unum scilicet,
quo auctore conditi sumus. Secundo concludit per comparationem ad
omnia, ibi: scilicet Deum qui dixit: fiat lux. Ultimo ostendit
vestigii repraesentationem esse insufficientem, ibi: ecce ostensum
qualiter in creaturis aliquatenus imago Trinitatis inducatur. Quia
autem in parte ista ostenditur, qualiter venitur in cognitionem Dei
per vestigium creaturarum, ideo quaeruntur duo: primo de divina
cognitione. Secundo de creaturarum vestigio. Circa primum quaeruntur
quatuor: 1 utrum Deus sit cognoscibilis a creaturis; 2 utrum Deum
esse sit per se notum; 3 utrum possit cognosci per creaturas, et
quorum sit Deum per creaturas cognoscere; 4 quid de Deo philosophi
per creaturas cognoscere potuerunt.
|
|