|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit
cognoscibilis a creato intellectu. Dicit enim Dionysius, quod Deum
nec dicere nec intelligere possumus: quod sic probat. Cognitio est
tantum existentium. Sed Deus est supra omnia existentia. Ergo est
supra omnem cognitionem.
2. Item, Deus plus distat a quolibet existentium intelligibilium
notorum nobis, quam distet intelligibile a sensibili. Sed sensus non
potest intelligibile cognoscere. Ergo nec Deus potest a nostro
intellectu cognosci.
3. Item, omnis cognitio est per speciem aliquam, per cujus
informationem fit assimilatio cognoscentis ad rem cognitam. Sed a Deo
non potest abstrahi aliqua species, cum sit simplicissimus. Ergo non
est cognoscibilis.
4. Item, ut dicit philosophus, omne infinitum est ignotum; cujus
ratio est, quia de ratione infiniti est, ut sit extra accipientem
secundum aliquid sui, et tale est ignotum. Sed Deus est infinitus.
Ergo est ignotus.
5. Item, philosophus dicit, quod ita se habent phantasmata ad
intellectum, sicut colores ad visum. Sed visus corporalis nihil videt
sine colore. Ergo intellectus noster nihil intelligit sine
phantasmate. Cum igitur de Deo non possit formari aliquod phantasma,
ut dicitur Isa. 40, 18, quam imaginem ponetis ei? Videtur quod
non sit cognoscibilis a nostro intellectu.
1. Contra, Hierem. 9, 24, dicitur: in hoc glorietur qui
gloriatur, scire et nosse me. Sed ista non est vanagloria ad quam
Deus hortatur. Ergo videtur quod possibile sit Deum cognoscere.
2. Item, ut supra dictum est, etiam secundum philosophum, ultimus
finis humanae vitae est contemplatio Dei. Si igitur ad hoc homo non
posset pertingere, in vanum esset constitutus; quia vanum est,
secundum philosophum, quod ad aliquem finem est, quem non attingit;
et hoc est inconveniens, ut dicitur in Psal. 88, 48: numquid
enim vane constituisti eum?
3. Item, ut dicit philosophus, in hoc differt intelligibile a
sensibili, quia sensibile excellens destruit sensum; intelligibile
autem maximum non destruit, sed confortat intellectum. Cum igitur
Deus sit maxime intelligibilis quantum in se est, quia est primum
intelligibile, videtur quod a nostro intellectu possit intelligi: non
enim impediretur nisi propter suam excellentiam.
Respondeo dicendum, quod non est hic quaestio, utrum Deus in
essentia sua immediate videri possit, hoc enim alterius intentionis
est; sed utrum quocumque modo cognosci possit. Et ideo dicimus quod
Deus cognoscibilis est; non autem ita est cognoscibilis, ut essentia
sua comprehendatur. Quia omne cognoscens habet cognitionem de re
cognita, non per modum rei cognitae, sed per modum cognoscentis.
Modus autem nullius creaturae attingit ad altitudinem divinae
majestatis. Unde oportet quod a nullo perfecte cognoscatur, sicut
ipse seipsum perfecte cognoscit.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus non est hoc modo existens sicut
ista existentia, sed in eo est natura entitatis eminenter. Unde,
sicut non est omnino expers entitatis, ita etiam non omnino est expers
cognitionis, quin cognoscatur; sed non cognoscitur per modum aliorum
existentium, quae intellectu creato comprehendi possunt.
Ad secundum dicendum, quod quamvis plus distet Deus a quolibet
intelligibili, secundum naturae proprietatem, quam intelligibile a
sensibili, tamen plus convenit in ratione cognoscibilis. Omne enim
quod est separatum a materia, habet rationem ut cognoscatur sicut
intelligibile: quod autem materiale est cognoscitur ut sensibile.
Ad tertium dicendum, quod species, per quam fit cognitio, est in
potentia cognoscente secundum modum ipsius cognoscentis: unde eorum
quae sunt magis materialia quam intellectus, species est in intellectu
simplicior quam in rebus; et ideo hujusmodi dicuntur cognosci per modum
abstractionis. Deus autem et Angeli sunt simpliciores nostro
intellectu; et ideo species quae in nostro intellectu efficitur, per
quam cognoscuntur, est minus simplex. Unde non dicimur cognoscere ea
per abstractionem, sed per impressionem ipsorum in intelligentias
nostras.
Ad quartum dicendum, quod infinitum dicitur dupliciter, scilicet
privative et negative. Infinitum privative est quod secundum suum
genus est natum habere finem, non habens; et tale, cum sit
imperfectum, ex sui imperfectione perfecte non cognoscitur, sed
secundum quid. Infinitum negative dicitur quod nullo modo finitum
est; et hoc est quiddam quod se ad omnia extendit, perfectissimum,
non valens ab intellectu creato comprehendi, sed tantum attingi.
Ad quintum dicendum, quod philosophus, loquitur de cognitione
intellectus connaturali nobis secundum statum viae; et hoc modo Deus
non cognoscitur a nobis nisi per phantasmata, non sui ipsius, sed
causati sui per quod in ipsum devenimus. Sed per hoc non removetur
quin cognitio aliqua possit esse intellectus, non per viam naturalem
nobis, sed altiorem, scilicet per influentiam divini luminis ad quam
phantasma non est necessarium.
Alia concedimus.
Tamen ad ultimum, quia concludit, quod Deus etiam nunc maxime
cognoscatur a nobis, respondendum est, quod quodammodo est simile in
intellectu et sensu, et quodammodo dissimile. In hoc enim simile est
quod sicut sensus non potest in id quod non est proportionatum sibi,
ita nec intellectus, cum omnis cognitio sit per modum cognoscentis,
secundum Boetium: in hoc autem dissimile est quod intelligibile
excellens non corrumpit, sicut excellens sensibile; unde intellectus
non deficit a cognitione excellentis intelligibilis quia corrumpatur,
sed quia non attingit. Et ideo non perfecte Deum videre potest
intellectus creatus.
|
|