|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deum esse sit per se
notum. Illa enim dicuntur per se nota quorum cognitio naturaliter est
nobis insita, ut: omne totum est majus sua parte. Sed cognitio
existendi Deum, secundum Damascenum, naturaliter est omnibus
insita. Ergo Deum esse est per se notum.
2. Item, sicut se habet lux sensibilis ad visum, ita se habet lux
intellectualis ad intellectum. Sed lux visibilis seipsa videtur; immo
nihil videtur, nisi mediante ipsa. Ergo Deus seipso immediate
cognoscitur.
3. Item, omnis cognitio est per unionem rei cognitae ad
cognoscentem. Sed Deus est per seipsum intrinsecus animae etiam magis
quam ipsa sibi. Ergo per seipsum cognosci potest.
4. Praeterea, illud est per se notum quod non potest cogitari non
esse. Sed Deus non potest cogitari non esse. Ergo ipsum esse, per
se est notum. Probatio mediae est per Anselmum: Deus est quo majus
cogitari non potest. Sed illud quod non potest cogitari non esse, est
majus eo quod potest cogitari non esse. Ergo Deus non potest cogitari
non esse, cum sit illud quo nihil majus cogitari potest. Potest
aliter probari. Nulla res potest cogitari sine sua quidditate, sicut
homo sine eo quod est animal rationale mortale. Sed Dei quidditas est
ipsum suum esse, ut dicit Avicenna. Ergo Deus non potest cogitari
non esse.
1. Contra, ea quae per se sunt nota, ut dicit philosophus, etsi
exterius negentur ore, nunquam interius negari possunt corde. Sed
Deum esse, potest negari corde. Psalm. 13, 1: dixit insipiens
in corde suo: non est Deus. Ergo Deum esse non est per se notum.
2. Item, quidquid est conclusio demonstrationis non est per se
notum. Sed Deum esse demonstratur etiam a philosophis. Ergo Deum
esse non est per se notum.
Respondeo, quod de cognitione alicujus rei potest aliquis dupliciter
loqui: aut secundum ipsam rem, aut quo ad nos. Loquendo igitur de
Deo secundum seipsum, esse est per se notum, et ipse est per se
intellectus, non per hoc quod faciamus ipsum intelligibile, sicut
materialia facimus intelligibilia in actu. Loquendo autem de Deo per
comparationem ad nos, sic iterum dupliciter potest considerari. Aut
secundum suam similitudinem et participationem; et hoc modo ipsum
esse, est per se notum; nihil enim cognoscitur nisi per veritatem
suam, quae est a Deo exemplata; veritatem autem esse, est per se
notum. Aut secundum suppositum, idest considerando ipsum Deum,
secundum quod est in natura sua quid incorporeum; et hoc modo non est
per se notum; immo multi inveniuntur negasse Deum esse, sicut omnes
philosophi qui non posuerunt causam agentem, ut Democritus et quidam
alii. Et hujus ratio est, quia ea quae per se nobis nota sunt,
efficiuntur nota statim per sensum; sicut visis toto et parte, statim
cognoscimus quod omne totum est majus sua parte sine aliqua
inquisitione. Unde philosophus: principia cognoscimus dum terminos
cognoscimus. Sed visis sensibilibus, non devenimus in Deum nisi
procedendo, secundum quod ista causata sunt et quod omne causatum est
ab aliqua causa agente et quod primum agens non potest esse corpus, et
ita in Deum non devenimus nisi arguendo; et nullum tale est per se
notum. Et haec est ratio Avicennae.
Ad primum ergo dicendum, quod auctoritas Damasceni intelligenda est
de divina cognitione nobis insita, secundum ipsius similitudinem et non
secundum quod est in sua natura; sicut etiam dicitur, quod omnia
appetunt Deum: non quidem ipsum prout consideratur in sua natura, sed
in sui similitudine; quia nihil desideratur, nisi inquantum habet
similitudinem ipsius, et etiam nihil cognoscitur.
Ad secundum dicendum, quod visus noster est proportionatus ad videndum
lucem corporalem per seipsam; sed intellectus noster non est
proportionatus ad cognoscendum naturali cognitione aliquid nisi per
sensibilia; et ideo in intelligibilia pura devenire non potest nisi
arguendo.
Ad tertium dicendum, quod quamvis Deus sit in anima per essentiam,
praesentiam et potentiam, non tamen est in ea sicut objectum
intellectus; et hoc requiritur ad cognitionem. Unde etiam anima sibi
ipsi praesens est; tamen maxima difficultas est in cognitione animae,
nec devenitur in ipsam, nisi ratiocinando ex objectis in actus et ex
actibus in potentias.
Ad quartum dicendum, quod ratio Anselmi ita intelligenda est.
Postquam intelligimus Deum, non potest intelligi quod sit Deus, et
possit cogitari non esse; sed tamen ex hoc non sequitur quod aliquis
non possit negare vel cogitare, Deum non esse; potest enim cogitare
nihil hujusmodi esse quo majus cogitari non possit; et ideo ratio sua
procedit ex hac suppositione, quod supponatur aliquid esse quo majus
cogitari non potest.
Et similiter etiam dicendum ad aliam probationem.
|
|