|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus possit cognosci
per creaturas ab homine. Rom. 1, 20: invisibilia Dei a creatura
mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Creatura
autem videtur esse homo, secundum expositionem Magistri. Ergo per
creaturas ab homine potest cognosci.
2. Item, videtur quod ab Angelo. Cognitio enim Dei per creaturas
fit per hoc quod videtur divina bonitas relucens in creatura. Sed
Angelus cognoscens res in proprio genere, videt divinam bonitatem in
ipsis. Ergo cognoscit creatorem ex creaturis.
3. Item, videtur quod etiam bruta. Nulli enim fit praeceptum nisi
ei qui cognoscit praeceptum. Sed Jonae 4 dicitur, quod praecepit
dominus vermi, quod percuteret hederam. Ergo vermis potest cognoscere
divinum praeceptum, et ita potest etiam cognoscere praecipientem.
4. Item, videtur quod etiam a peccatoribus possit cognosci: dicitur
enim Rom. 1, 21: cum Deum cognovissent, non sicut Deum
glorificaverunt. Tales autem peccatores fuerunt. Ergo et cetera.
5. Contra, omnis effectus ducens in cognitionem suae causae, est
aliquo modo proportionatus sibi. Sed creaturae non sunt proportionatae
Deo. Ergo ex eis non potest homo in suam cognitionem venire.
6. Item, videtur quod nec Angeli. Quod enim per se cognoscitur,
non cognoscitur per aliquid aliud. Sed Deum cognoscunt Angeli per
se, videntes ipsum in sua essentia. Ergo non cognoscunt ipsum per
creaturas.
7. Item, videtur quod nec etiam a brutis. Nulla enim potentia
affixa organo habet virtutem ad cognoscendum nisi speciem materialem,
eo quod cognitio sit in cognoscente secundum modum ipsius. Sed bruta
non habent virtutes cognoscitivas, nisi sensitivas, quae sunt affixae
organo. Ergo nullo modo possunt cognoscere Deum, qui omnino est
immaterialis.
8. Item, videtur quod nec etiam a peccatoribus. Ambrosius enim
dicit super illud, Matth. 5, 8: beati mundo corde quoniam ipsi
Deum videbunt. Si qui mundo corde sunt, Deum videbunt, ergo alii
non videbunt; neque enim maligni Deum videbunt, neque is qui Deum
videre noluerit, potest videre Deum.
Respondeo dicendum, quod, cum creatura exemplariter procedat a Deo
sicut a causa quodammodo simili secundum analogiam, eo scilicet quod
quaelibet creatura eum imitatur secundum possibilitatem naturae suae,
ex creaturis potest in Deum deveniri tribus illis modis quibus dictum
est, scilicet per causalitatem, remotionem, eminentiam. Ad hoc
autem quod aliquis ex creaturis in Deum deveniat, duo requiruntur:
scilicet quod ipsum Deum possit aliquo modo capere, et ideo brutis non
convenit talis processus cognitionis; secundo requiritur quod cognitio
divina in eis incipiat a creaturis et terminetur ad creatorem; et ideo
Angelis non convenit Deum cognoscere per creaturas, neque beatis
hominibus, qui a creatoris cognitione procedunt in creaturas. Sed
convenit iste processus hominibus, secundum statum viae, bonis et
malis.
Primum ergo concedimus.
Ad secundum dicendum, quod quamvis Angelus cognoscat divinam
bonitatem relucere in creatura, non tamen ex creatura venit in
creatorem, sed e contrario.
Ad tertium dicendum, quod praeceptum Dei non devenit ad vermem, ita
quod intentionem praecepti apprehenderet, sed quia divina virtute mota
est ejus aestimativa naturali motu ad explendum illud quod Deus
disponebat.
Quartum concedimus.
Ad quintum dicendum, quod creatura est effectus non proportionatus
creatori; et ideo non ducit in perfectam cognitionem ipsius sed in
imperfectam.
Sextum et septimum concedimus.
Ad octavum dicendum, quod Ambrosius loquitur de visione Dei per
essentiam, quae erit in patria, ad quam nullus malus poterit
pervenire. Similiter etiam ad cognitionem fidei nullus venit nisi
fidelis. Sed cognitio naturalis de Deo communis est bonis et malis,
fidelibus et infidelibus.
|
|