|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod philosophi naturali
cognitione ex creaturis in Trinitatem devenerunt. Dicit enim
Aristoteles: et per hunc quidem numerum, scilicet ternarium,
adhibuimus nos ipsos magnificare Deum unum eminentem proprietatibus
eorum quae creata sunt. Similiter etiam Plato, loquitur multa de
paterno intellectu et multi alii philosophi.
2. Praeterea, philosophi potuerunt devenire in cognitionem eorum
quae in creaturis relucent. Sed in anima est expressa similitudo
Trinitatis personarum. Ergo videtur quod per potentias animae, quas
philosophi multum consideraverunt, potuerunt in Trinitatem personarum
devenire.
3. Item, Richardus de s. Victore, dicit: credo sine dubio quod
ad quamcumque explanationem veritatis, quae necesse est esse, non modo
probabilia, immo et necessaria argumenta non desunt. Sed necessarium
est cognoscere Trinitatem. Ergo videtur quod ad ipsius cognitionem
philosophi rationem habere potuerunt. Quod etiam videtur ex
probationibus supra inductis, dist. 2, art. 4, quibus Trinitas
probatur.
4. Item, dicitur Rom. 1 in Glossa quod philosophi non
pervenerunt ad notitiam personae tertiae, scilicet spiritus sancti, et
idem habetur super Exod. 8, ubi dicitur, quod magi Pharaonis
defecerunt in tertio signo. Ergo videtur ad minus quod ad notitiam
duarum personarum venerunt.
1. Contra, Heb. 11, 1: fides est substantia sperandarum
rerum, argumentum non apparentium. Sed Deum esse trinum et unum,
est articulus fidei. Ergo non est apparens rationi.
Respondeo dicendum, quod per naturalem rationem non potest perveniri
in cognitionem Trinitatis personarum; et ideo philosophi nihil de hoc
sciverunt, nisi forte per revelationem vel auditum ab aliis. Et hujus
ratio est, quia naturalis ratio non cognoscit Deum nisi ex creaturis.
Omnia autem quae dicuntur de Deo per respectum ad creaturas,
pertinent ad essentiam et non ad personas. Et ideo ex naturali ratione
non venitur nisi in attributa divinae essentiae. Tamen personas,
secundum appropriata eis, philosophi cognoscere potuerunt,
cognoscentes potentiam, sapientiam, bonitatem.
Ad primum ergo dicendum, quod, secundum expositionem Commentatoris,
Aristoteles non intendit Trinitatem personarum in Deo ponere; sed
propter hoc quod in omnibus creaturis apparet perfectio in ternario,
sicut in principio, medio et fine, ideo antiqui honorabant Deum in
sacrificiis et orationibus triplicatis. Plato autem dicitur multa
cognovisse de divinis, legens libros veteris legis, quos invenit in
Aegypto. Vel forte intellectum paternum nominat intellectum divinum,
secundum quod in se quodam modo concipit ideam mundi, quae est mundus
archetypus.
Ad secundum dicendum, quod similitudo Trinitatis relucens in anima
est omnino imperfecta et deficiens, sicut infra dicet Magister. Sed
dicitur expressa per comparationem ad similitudinem vestigii.
Ad tertium dicendum, quod si dictum Richardi intelligatur
universaliter, quod omne verum possit probari per rationem, est
expresse falsum; quia prima principia per se nota non probantur. Si
autem aliqua sunt in se nota quae nobis occulta sunt, illa probantur
per notiora quo ad nos. Notiora autem quo ad nos sunt effectus
principiorum. Ex effectibus autem creaturarum, Trinitas personarum
probari non potest, ut dictum est. Et ideo relinquitur quod nullo
modo possit probari; et omnes rationes inductae sunt magis adaptationes
quaedam, quam necessario concludentes. Remoto enim per impossibile
intellectu distinctionis personarum, adhuc remanebit in Deo summa
bonitas et beatitudo et caritas.
Ad quartum dicendum, quod philosophi non pervenerunt in cognitionem
duarum personarum quantum ad propria, sed solum quantum ad
appropriata, non inquantum appropriata sunt, quia sic eorum cognitio
dependeret ex propriis, sed inquantum sunt attributa divinae naturae.
Et si objiciatur, quod similiter devenerunt in cognitionem bonitatis,
quae appropriatur spiritui sancto, sicut in cognitionem potentiae et
sapientiae, quae appropriantur patri et filio: dicendum, quod
bonitatem non cognoverunt quantum ad potissimum effectum ipsius,
incarnationem scilicet et redemptionem. Vel quia non tantum
intenderunt venerationi bonitatis divinae, quam etiam non imitabantur,
sicut venerati sunt potentiam et sapientiam.
|
|