|
Hic Magister comparat personam ad essentiam; et dividitur in partes
duas: in prima ponit comparationem; in secunda ponit materiae finem,
ibi: praeterea sciendum est. Prima in duas: in prima comparat
personam ad essentiam secundum identitatem; in secunda secundum
communitatem essentiae ad personas, ibi: hic considerandum est.
Prima in duas: in prima ponit errorem quorumdam et rationes
errantium: in secunda respondet ad illas rationes, ibi: hoc quidem
dicunt non intelligentes pia diligentia Scripturae circumstantiam.
Circa primum duo facit: primo ponit errorem; secundo erroris
probationem, ibi: si enim, inquiunt, ea essentia quae pater est,
filius est; idem sibi pater est et filius. Et haec in duas: primo
enim ponit probationem per rationem; secundo per auctoritatem, ibi:
idem quoque testimonia Hilarii defendere nituntur. Hoc quidem dicunt
non intelligentes pia diligentia Scripturae circumstantiam. Hic
respondet ad probationes; et circa hoc duo facit: primo respondet ad
auctoritatem; secundo ad rationem, ibi: non autem diffitemur aliquam
distinctionem habendam fore secundum intelligentiae rationem. Circa
primum duo facit: primo ponit auctoritatis expositionem; secundo
confirmat suam sententiam per auctoritatem Augustini et Hilarii,
ibi: non ergo secundum corporales modos accipienda sunt haec quae de
Deo dicuntur. Hic considerandum est. Hic comparat essentiam ad
personas secundum communitatem; et circa hoc duo facit. Primo
prosequitur essentiae communitatem; secundo determinat significationem
cujusdam nominis quod communitatem essentiae designat, ibi: hic non
est praetermittendum quod Augustinus (...) dicit de hoc nomine
homousion. Circa primum duo facit: primo ponit illud quod pertinet ad
communitatem essentiae, prout nomine essentiae significatur; secundo
prout significatur nomine aliorum attributorum, ibi: ex praedictis
constat quod sicut essentia, ita potentia, sapientia, bonitas, de
Deo dicuntur secundum substantiam. Ubi duo facit: primo ostendit
eorum communitatem; secundo prosequitur appropriationis rationem;
ibi: id ergo sacri eloquii prudentia facere curavit. Praeterea
sciendum est. Hic imponit finem tractatui de Trinitate; et circa hoc
duo facit: primo prosequitur quiddam quod videbatur deficere, scilicet
de nominibus translativis; secundo confitetur insufficientiam propter
materiae difficultatem, ibi: de sacramento unitatis atque Trinitatis
summae et ineffabilis multa jam diximus. Hic est triplex quaestio.
Prima de comparatione essentiae ad personam. Secunda de
appropriatione quae in littera ponitur. Tertia de his quae translative
de Deo dicuntur. Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum essentia sit
persona; 2 utrum possit dici, quod tres personae sint unius
essentiae.
|
|