|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod persona et essentia in
divinis non sunt idem. Omnis enim persona vel hypostasis in divinis
aut est generans, vel genita, vel procedens. Sed essentia non est
hujusmodi, ut supra, dist. 5, quaest. 1, art. 1, dictum est.
Ergo et cetera.
2. Praeterea, affirmatio et negatio nunquam verificantur de eodem.
Verificantur autem de essentia et persona; quia essentia non est
distincta, persona est distincta. Ergo persona et essentia non sunt
idem.
3. Item, omnis persona vel hypostasis est suppositum alicujus
naturae. Sed idem non potest sibi ipsi supponi. Ergo persona et
essentia non sunt idem.
4. Praeterea, omne proprium se habet ex additione ad commune. Sed
essentia est communis, persona autem est proprium. Ergo persona se
habet ex additione ad essentiam. Non igitur sunt omnino idem.
5. Item, nulla duo uniuntur in eo quod omnino idem est utrique;
quia jam in nullo distingui possent. Sed duae personae, ut pater et
filius, uniuntur in essentia. Ergo essentia non omnino idem est
utrique personae.
1. Contra, per Boetium, in divinis idem est quo est et quod est.
Sed essentia significatur ut quo est, persona ut quod est. Ergo idem
est essentia et persona.
2. Praeterea, si persona patris non est ipsa deitas qua Deus
dicitur, pater dicetur Deus participatione alicujus naturae. Sed
illud cujus participatione aliquid denominatur, est majus et
perfectius, quantum ad illud genus secundum quod denominatur, quam
ipsum participans, ut supra habitum est, 22 dist., et Dionysius
etiam dicit, quod participationes excedunt ipsa participantia. Ergo
sequeretur quod aliquid quod non est pater, scilicet ipsa divinitas,
esset majus et perfectius patre; quod est inconveniens. Ergo oportet
quod essentia et persona sint omnino idem.
3. Praeterea, sequeretur, si essentia esset alia res a tribus
personis, quod essent quatuor res in divinis: quod est haereticum.
Respondeo dicendum, quod persona et essentia omnino re in divinis non
distinguuntur. In illis enim in quibus aliud est essentia quam
hypostasis vel suppositum, oportet quod sit aliquid materiale, per
quod natura communis individuetur et determinetur ad hoc singulare.
Unde illam determinationem materiae vel alicujus quod loco materiae se
habet, addit in creaturis hypostasis supra essentiam et naturam; unde
non omnino ista in creaturis idem sunt. In Deo autem non est natura
ipsius subsistens per aliquod ad quod determinatur sicut per materiam;
sed per seipsam est subsistens, et ipsum suum esse subsistens est;
unde natura est ipsum quod subsistit, et esse in quo subsistit: et
propter hoc in Deo omnino idem est quo est et quod est. Unde oportet
quod omnino idem sint re essentia et persona, etiam si poneretur quod
proprietates non essent essentia: quia personae non habent quod sint
personae ex hoc quod subsunt proprietatibus, sed ex hoc quod subsunt
essentiae; quia persona dicit individuum subsistens in genere
substantiae. Unde magis est inconveniens ponere differentiam secundum
rem inter essentiam et personam, quam inter essentiam et proprietatem.
Nihilominus tamen essentia et persona distinguuntur secundum rationem,
cui tamen ratio veritatis rei pro fundamento substat. Cum enim in Deo
sit summa simplicitas et summa perfectio, utroque modo possumus Deum
significare; scilicet quantum ad simplicitatem per nomina abstracta,
et quantum ad perfectionem per nomina concreta, quae significant
aliquid subsistens. Item, in divinis invenimus aliquid commune
secundum rem, et aliquid proprium. Sic ergo ratio personae duo
includit in divinis: nomine enim personae significatur Deus ut
subsistens, et ut proprium; sed nomine essentiae significatur
simpliciter, non autem ut subsistens, et significatur ut commune; sed
nomine paternitatis non significatur ut subsistens, sed ut proprium,
non quidem ut distinctum, sed ut distinguens. Et sic patet quod
persona re ab essentia et proprietate non differt, sed secundum
rationem tantum, per quam utrumque significatur ut formale respectu
personae, quantum ad duo quae sunt de intellectu personae: quia
essentia significatur ut forma ejus, inquantum est subsistens; et
proprietas ut forma ejus, inquantum est proprium vel incommunicabile.
Ad primum igitur dicendum, quod generare et similes actus attribuuntur
personae divinae secundum duplicem modum significandi quo ab essentia
distinguitur: tum quia significant relationes distinguentes personas;
tum quia significant per modum actus. Actus autem omnis est rei
subsistentis et perfectae; et ideo non possunt essentiae attribui ex
hoc quod attribuuntur hypostasi; quia hypostasi attribuuntur secundum
id in quo non est idem cum essentia; et ideo incidit fallacia
accidentis in processu.
Ad secundum dicendum, quod de eodem, secundum quod idem est,
impossibile est aliquid idem affirmare et negare; sed si in aliquo
distinguantur affirmationes et negationes pertinentes ad illam
distinctionem, de ipso verificari poterunt: quia omnis distinctio,
sive rei sive rationis, fundatur in affirmatione et negatione, sicut
patet etiam in synonimis; tunica enim et vestis eamdem rem
significant, tamen nomina sunt diversa; et similiter indumentum.
Unde affirmationes et negationes quae pertinent ad rem, non possunt
verificari, ut dicatur: tunica est alba, indumentum non est album;
sed affirmationes et negationes quae pertinent ad ipsa nomina, possunt
verificari, ut dicatur: indumentum est neutri generis, vestis non est
neutri generis. Ita etiam cum persona et essentia sint idem secundum
rem, nihil quod ad naturam rei pertinet, quod praedicatur de
essentia, potest negari de persona, ut dicatur, quod essentia est
increata, et persona non est increata; essentia est Deus, et persona
non est Deus; vel aliquid hujusmodi. Sed quia ratione
distinguuntur, quidquid pertinet ad rationem illam in qua
distinguuntur, quod praedicatur de uno, potest negari de altero, ut
dicatur, quod essentia est communis, persona non est communis;
persona generat, essentia non generat: et sic de aliis. Unde in
omnibus talibus non idem attribuitur essentiae et personae.
Ad tertium dicendum, quod proprie loquendo, non est in divinis
aliquid sub alio; unde supra, 8 dist., Augustinus non recipit
nomen substantiae in divinis; et etiam Richardus de s. Victore nomen
subsistentiae in nomen existentiae mutavit. Unde etiam nec proprie ibi
suppositum dicitur, ut suppositio ad rem referatur. Sed utimur
talibus nominibus secundum intellectum nostrum, qui accipit in divinis
aliquid respondens illis duobus in creaturis, quorum unum alteri
supponitur, sicut res per se existens supponitur formae communi
simplici; et intellectus accipit aliquid simpliciter in Deo, quod
respondet formae, et aliquid subsistens, quod idem est re cum
simplici; et ideo rem subsistentem in divinis nominat suppositum
naturae simplicis.
Ad quartum dicendum, quod commune est duplex. Quoddam enim commune
est secundum rationem; et istud per additionem alicujus proprii
contrahitur et determinatur; sicut genus per additionem differentiae,
et species per materiam individuatur. Aliud est commune re, quod
quidem manet indivisum; unde non oportet quod aliquo addito
determinetur; sicut est essentia in tribus personis. Sed verum est
quod oportet de intellectu personae esse aliquam rationem, scilicet
relationis, quae non est de intellectu essentiae; quae tamen relatio
re ab ipsa essentia non differt; unde nec compositionem facit, nec in
aliquo realiter personam ab essentia distinguit, sed personam a
persona.
Ad quintum dicendum, quod tres personae uniuntur in essentia, quae
omnino secundum rem idem est unicuique illarum; tamen differt secundum
rationem ab unaquaque, prout persona includit in se intellectum
relationis; quae relatio, quamvis, comparata ad essentiam, ratione
tantum differat ab ea, tamen comparata ad suum relatum cui opponitur,
realem distinctionem facit. Non enim relatio distinguit realiter,
nisi secundum oppositionem respectus quam habet. Illa autem oppositio
non est ad hoc in quo relatio habet esse, sed ad hoc ad quod dicitur;
et ideo relatio non distinguitur realiter ab essentia et persona in qua
est, sed a persona alia ad quam dicitur.
|
|