|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur inconvenienter dici, quod
tres personae sint unius essentiae. Quia secundum grammaticum,
obliqui transitivi sunt. Sed constructio transitiva exigit
diversitatem eorum quae construuntur. Cum igitur essentia non sit
diversa a persona, videtur inconvenienter dici, tres personas esse
unius essentiae.
2. Si dicas, quod genitivi illi construuntur intransitive, sicut
cum dicitur donum spiritus sancti, idest quod est spiritus sanctus;
contra. Sicut tres personae sunt una essentia, ita etiam sunt unus
Deus. Ergo si illa ratio sufficit, adhuc videtur quod similiter
possit dici, esse tres personas unius Dei, quod in littera negatur.
3. Item, omnis constructio obliqui potest exponi per aliquam
praepositionem cum causali. Sed haec est falsa, quod tres personae
sunt ex eadem essentia, vel per eamdem. Ergo videtur quod haec etiam
sit falsa, quod tres personae sunt unius essentiae.
4. Praeterea, eadem est ratio rei et unius rei, ut dicit
philosophus. Si igitur tres personae sunt unius essentiae,
convenienter poterit dici, quod tres personae sunt essentiae, quod
nihil est dictum. Ergo nec primum.
1. Contra, ut in littera habetur, ab omnibus Catholicis consensum
et defensum est nomen homousion. Sed hoc nihil aliud est quam esse
unius essentiae, ut in littera dicitur. Ergo tres personae sunt unius
essentiae.
Respondeo dicendum, quod ista simpliciter concedenda est: tres
personae sunt unius essentiae. Quamvis enim quatuor sint causae in
rebus creatis, non tamen habitudines omnium causarum in Deo
inveniuntur. Habitudo autem causae materialis non competit Deo nec
respectu alicujus quod in ipso est, nec respectu ejus quod in creaturis
est: quia materia imperfecta est et in potentia. Sed habitudo causae
finalis est quidem in Deo respectu creaturarum, cujus bonitatem finem
omnis creaturae dicimus, non autem respectu alicujus quod in ipso est:
non enim una persona est finis alterius, quia ex hoc sequeretur gradus
in bonitate. Habitudo autem causae formalis competit Deo et respectu
creaturae cujus exemplar est, et respectu ejus quod in ipso est; tamen
ista habitudo non fundatur super aliquam relationem realem, sed
secundum modum significandi; quia aliquid significatur ut forma, sicut
essentia, et aliquid ut subsistens in forma, sicut persona. Habitudo
autem causae efficientis competit Deo et respectu creaturae et respectu
ejus quod in ipso est, non quidem esse ad personam, sed personae ad
personam, quae ab ipso est; nec tamen ista habitudo fundatur supra
acceptionem intellectus, sed supra relationem, quae in re est; ut
tamen efficiens large sumatur, quia in divinis non est aliquid faciens
et factum: sed est ibi origo unius personae ab alia. Et ita patet
quod omnis constructio in divinis respectu divinorum, vel est secundum
habitudinem causae efficientis, ut cum dicitur filius patris; vel
secundum habitudinem causae formalis, ut cum dicitur: tres personae
sunt unius essentiae. Unde dicendum, quod isti genitivi construuntur
in habitudine causae formalis.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis essentia et persona sint idem
re, tamen differunt ratione, quia unum ut forma alterius
significatur; et talis diversitas sufficit ad grammaticum, qui modos
significandi per nomen considerat.
Ad secundum dicendum, quod non est ibi omnino constructio secundum
identitatem, sed secundum habitudinem formae, ut dictum est, in
corp. art.; et quia Deus non significatur ut forma trium
personarum, ideo non potest dici quod tres personae sint unius Dei:
non enim posset intelligi ista constructio, nisi possessive: et
similiter propter eamdem rationem dicitur, quod est una essentia trium
personarum: et in nomine Dei importatur habitudo principii creantis et
gubernantis.
Ad tertium dicendum, quod hae praepositiones ex et de designant
habitudinem alicujus quod se habet ad motum vel operationem sicut
initium et non sicut terminus: et ideo designant habitudinem causae
efficientis vel materialis, non autem formae vel finis, quae sunt
potius ut terminus motus; et ideo nullo modo potest dici quod tres
personae sint ex eadem essentia vel de eadem essentia; sed potest dici
quod sint in eadem essentia; quia haec praepositio in potest denotare
habitudinem causae formalis continentis.
Ad quartum dicendum, quod istae constructiones quae sunt in
designatione formae, requirunt duos genitivos, quorum unus significet
ipsam formam, et alius determinationem formae; ut cum dicitur columna
mirae altitudinis; vel unum genitivum habentem vim genitivorum duorum,
ut cum dicitur vir sanguinum, idest vir multi sanguinis effusor: et
ideo oportet etiam in proposito esse duos genitivos, quorum unus
significet ipsam divinam essentiam, et alius designet simplicitatem aut
unitatem ejus, vel aliquam aliam essentiae conditionem. Unde potest
dici convenienter: tres personae sunt unius essentiae, vel ejusdem
essentiae, vel increatae essentiae; non autem quod sint essentiae
simpliciter.
|
|