|
1. Deinde quaeritur de appropriatione quae in littera ponitur.
Videtur enim quod sit incompetens. Virtus enim ad potentiam
pertinet. Sed virtus appropriatur filio, 1 Corinth. 1, 24:
Christum Dei virtutem. Ergo potentia non debet appropriari patri,
sed filio.
2. Praeterea, principium enuntiationis vel pronuntiationis verbi,
est ipsa sapientia. Sed dicere verbum, quod est filius, pertinet ad
patrem, qui est principium ejus. Ergo sapientia debet appropriari
patri potius quam filio.
3. Item, sicut filius procedit per modum intellectus ut verbum, ita
etiam per modum naturae ut filius. Si ergo sapientia appropriatur
filio, quia procedit per modum intellectus; eadem ratione debet sibi
appropriari natura, quia procedit per modum naturae.
4. Praeterea, secundum Dionysium, bonum est diffusivum sui
ipsius, et est quasi principium fontale omnis emanationis divinae
bonitatis. Sed esse fontale principium convenit patri. Ergo bonitas
debet patri appropriari.
1. Contra est quod in littera dicitur.
Respondeo dicendum, quod nomina personarum dicuntur et de divinis et
de rebus creatis, non quidem univoce, sed per prius et posterius;
unde secundum alium modum est paternitas et filiatio in creaturis et in
divinis, et ideo appropriatio potest fieri dupliciter: uno modo,
considerando rationes nominum secundum quod de creaturis dicuntur; et
ita appropriatio semper debet fieri per contrarium, ut modus creaturae
a creatore excludatur; alio modo, considerando rationes nominum
secundum quod in divinis inveniuntur; et ita debet appropriatio fieri
per similitudinem ad proprium, ut supra, 31 distinct., qu. 2,
art. 1, dictum est. Utroque autem modo conveniens est ista
appropriatio. Si enim considerentur rationes horum nominum secundum
modum quo inveniuntur in creaturis, inveniuntur per contrarium facta:
quia apud nos invenitur infirmitas in patribus propter senectutem; unde
patri caelesti potentia attribuitur: invenitur imperitia in filiis
propter juventutis motus, et propter inexperientiam; et ideo filio
Dei sapientia attribuitur. Sed nomen spiritus apud nos pertinere
solet ad quamdam rigiditatem et inflationem, vel impetuositatem; unde
dicitur Isai. 2, 22: quiescite ab homine cujus spiritus in
naribus ejus; et ideo spiritui sancto bonitas attribuitur; et hic
modus tangitur in littera. Si autem accipiantur rationes nominum prout
in divinis sunt, sic etiam poterit fieri per assimilationem ad
propria; ut patri qui est fontale principium totius divinitatis,
potentia ascribatur, quae in ratione sua principium includit: est enim
potentia principium transmutationis, ut in 5 Metaph. dicitur: et
quia filius procedit per modum intellectus, qui sapientia perficitur,
attribuitur sibi sapientia; et quia spiritus sanctus procedit per modum
voluntatis, cujus objectum est bonitas, ideo sibi appropriatur
bonitas.
Ad primum igitur dicendum, quod virtus non nominat potentiam
absolute, sed perfectionem potentiae; unde dicit philosophus, quod
virtus est ultimum in re de potentia. Sic ergo potest tripliciter
virtus considerari: vel secundum quod in potentia radicatur, et sic
patri potest appropriari, sicut et potentia: vel inquantum est id per
quod potentia in actum exit, et ita filio appropriatur, per quem pater
operari dicitur; unde et filius brachium patris dicitur, Job 40,
4: si habes brachium sicut Deus, ut Gregorius exposuit. Vel
inquantum circa opus bonitatem imponit, unde dicitur 2 Ethic., quod
virtus est quae bonum facit habentem, et opus ejus bonum reddit, et
ita appropriatur spiritui sancto, sicut et bonitas.
Ad secundum dicendum, quod sapientia ad verbum potest comparari
tripliciter: vel sicut idem, vel sicut prius, vel sicut posterius,
ita in divinis sicut in humanis. Cum enim verbum dicat quamdam
conceptionem intellectus, ista conceptio apud nos oportet quod
consequatur aliquod lumen intellectuale, et saltem lumen intellectus
agentis, et primorum principiorum ex quibus accipitur conclusio. Unde
si consideretur sapientia apud nos secundum quod consistit in cognitione
conclusionis quae mente accipitur, sic est idem quod verbum mentis; si
autem consideretur sapientia secundum quod consistit in lumine
intellectus agentis et cognitione primorum principiorum, sic praecedit
verbum, quod est conceptio conclusionis; si autem accipiatur sapientia
quae est adgenerata in mente discipuli per verbum magistri, sic
sequitur verbum. Ita etiam est in divinis: quia ipsa sapientia genita
est idem quod verbum, ut ex praedictis patet, dist. 32, qu. 2,
art. 2. Ipse autem intellectus paternus se habet in productione
verbi sicut lumen intellectus agentis, cum principiis in productione
conclusionis; et sic secundum ordinem naturae, sapientia est
principium verbi, sicut dicimus sapientiam ingenitam esse principium
sapientiae genitae. Ipsa autem sapientia creata sequitur verbum,
quasi effecta per ipsum; unde Eccli. 1, 5: fons sapientiae verbum
Dei in excelsis; et ideo sapientia essentialis, quae ingenita est
neque generans, filio appropriari potest, propter similitudinem ipsius
ad proprium filii, inquantum est verbum; quam similitudinem non habet
ad aliquod proprium patris.
Ad tertium dicendum, quod natura semper habet rationem principii: est
enim principium motus et quietis in eo in quo est, per se, et non
secundum accidens, ut in 2 Physic. dicitur; et ideo non potest
appropriari filio, qui est a principio secundum originem naturae, et
non principium in illa origine. Sed sapientia non habet tantum
rationem principii, sed etiam ejus quod est a principio; et etiam
magis, inquantum proprie sapientia et scientia de conclusionibus est,
quamvis etiam sapientia principiorum sit, ut in 6 Ethic. dicitur,
et ideo filio appropriari potest.
Ad quartum dicendum, quod bonum dicitur diffusivum per modum finis,
secundum quod dicitur quod finis movet efficientem. Non autem sic
pater est principium divinitatis, sed magis per modum efficientis, ut
dictum est, in corp. art.
|
|