|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod de Deo nihil translative
dici debeat. Sicut enim dicit Boetius, in divinis intellectualiter
versari oportet, neque ad imaginationes deduci. Sed hujusmodi
transumptivae locutiones sunt sumptae ex imaginationibus sensibilium.
Ergo non est eis utendum in divinis.
2. Praeterea, secundum philosophum, omnes transferentes, secundum
aliquam similitudinem transferunt. Sed, secundum Boetium,
similitudo est rerum differentium eadem qualitas. Cum igitur
qualitates rerum corporalium non inveniantur in divinis, videtur quod
nulla similitudo vel metaphora possit sumi ex rebus sensibilibus, ut
aliquid de Deo translative dicatur.
3. Item, omnis doctrina est ad manifestationem veritatis; et
praecipue sacra Scriptura. Sed hujusmodi metaphorae, vel symbolicae
locutiones, sunt quasi quaedam velamina veritatis, ut dicit
Dionysius. Ergo eis non videtur utendum in theologia.
4. Praeterea, secundum philosophos, scientia fit per assimilationem
intellectus ad rem scitam. Intellectus autem noster, cum sit
incorporeus et immaterialis, majorem similitudinem habet cum rebus
divinis quam cum rebus corporalibus, quae materiales sunt. Ergo magis
se habet ad cognoscendum divina quam hujusmodi corporalia; et ita
videtur quod per similitudinem corporalium nobis divina manifestari non
debeant.
1. Contra est quod dicit Dionysius: neque possibile est nobis
aliter superlucere divinum radium, nisi varietate similitudinum
circumvelatum. Divinus radius autem est veritas divinorum. Ergo
oportet quod sub similitudinibus corporalibus, nobis divinorum veritas
proponatur.
Respondeo dicendum, quod convenientissimum est divina nobis
similitudinibus corporalibus designari, cujus ratio potest assignari
quadruplex: prima et principalis propter materiae altitudinem, quae
nostri intellectus capacitatem excedit; unde non possumus veritatem
divinorum secundum modum suum capere; et ideo oportet quod nobis
secundum modum nostrum proponatur. Est autem nobis connaturale a
sensibilibus in intelligibilia venire, et a posterioribus in priora;
et ideo sub figura sensibilium intelligibilia nobis proponuntur, ut ex
his quae novimus ad incognita animus surgat. Secunda ratio est, quia
cum in nobis sit duplex pars cognoscitiva, scilicet intellectiva et
sensitiva: providit divina sapientia ut utraque pars, secundum quod
possibile esset, in divina reduceretur; et ideo figuras corporalium
adhibuit, quae sensitiva parte capi possunt, quia ipsa intellectualia
divinorum non poterat attingere. Tertia ratio est, quia de Deo
verius cognoscimus quid non est, quam quid est; unde Dionysius
dicit, quod in divinis affirmationes sunt incompactae, negationes
verae; et ideo cum de omnibus quae de Deo dicimus, intelligendum sit
quod non eodem modo sibi conveniunt sicut in creaturis inveniuntur, sed
per aliquem modum imitationis et similitudinis; expressius ostendebatur
hujusmodi eminentia Dei, per ea quae sunt magis manifesta ab ipso
removeri. Haec autem sunt corporalia; et ideo convenientius fuit
speciebus corporalibus divina significari, ut his assuefactus humanus
animus disceret, nihil eorum quae de Deo praedicat, sibi attribuere
nisi per quamdam similitudinem, secundum quod creatura imitatur
creatorem. Quarta ratio est propter occultationem divinae veritatis:
quia profunda fidei occultanda sunt et infidelibus, ne irrideant, et
simplicibus, ne errandi occasionem sumant: et hae omnes causae
assignantur a Dionysio in principio Cael. Hier. et in epistola ad
Titum.
Ad primum igitur dicendum, quod in cognitione intellectualium est duo
considerare; scilicet principium speculationis, et terminum.
Principium quidem est ex sensibilibus; sed terminus est in
intelligibilibus, secundum quod in cognitione naturali ex speciebus a
sensu acceptis intentiones universales accipimus per lumen intellectus
agentis; et ideo dicendum est, quod quantum ad terminum speculationis
principium oportet ex aliquibus sensibilibus speciebus in divina
consurgere.
Ad secundum dicendum, quod similitudo est duplex: quaedam enim est
per participationem ejusdem formae; et talis similitudo non est
corporalium ad divina, ut objectio probat. Est etiam quaedam
similitudo proportionalitatis, quae consistit in eadem habitudine
proportionum, ut cum dicitur: sicut se habet octo ad quatuor, ita sex
ad tria; et sicut se habet consul ad civitatem, ita se habet
gubernator ad navem; et secundum talem similitudinem fit transumptio ex
corporalibus in divina: ut si Deus dicatur ignis ex hoc quod sicut se
habet ignis ad hoc quod liquefacta effluere facit per suum calorem, ita
Deus per suam bonitatem perfectiones in omnes creaturas diffundit, vel
aliquid hujusmodi.
Ad tertium dicendum, quod manifestatio veritatis est facienda secundum
proportionem recipientium; et quia quibusdam potius manifestatio
veritatis officeret quam prodesset, dum vel ex impietate impugnarent,
vel ex simplicitate deficerent; ideo est divinorum veritas occultanda,
ut dicitur Matth. 7, 6: nolite sanctum dare canibus.
Ad quartum dicendum, quod est quaedam assimilatio secundum
convenientiam in natura; et sic est major assimilatio intellectus
nostri ad divina quam ad sensibilia; sed haec non est illa quae
requiritur ad scientiam. Est etiam quaedam assimilatio per
informationem, quae requiritur ad cognitionem; sicut visus assimilatur
colori, cujus specie informatur pupilla. Haec autem informatio non
potest fieri in intellectu, secundum viam naturae, nisi per species
abstractas a sensu: quia, sicut dicit philosophus, sicut se habet
color ad visum, ita phantasmata ad intellectum; et ideo constat quod
hoc modo intellectus magis potest assimilari sensibilibus quam divinis.
|
|