|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ex rebus vilibus non
debeat fieri transumptio in divina. Sicut enim dictum est, art.
praeced., omnis transumptio fit per aliquem modum similitudinis. Sed
in rebus vilibus non inveniuntur conditiones nobiles, ex quibus ad
divina possit aliqua similitudo attendi. Ergo videtur quod ex talibus
rebus non debeant transumptiones in divina fieri.
2. Si dicas, quod in rebus quantumcumque vilibus invenitur aliqua
similitudo divinae bonitatis, inquantum sunt vestigium creatoris;
contra. In omni creatura invenitur similitudo vestigii vel imaginis.
Si igitur hoc sufficit ad transumptionem faciendam, videtur quod ex
omnibus creaturis possit fieri transumptio in divina: quod non
invenitur.
3. Praeterea, expressior similitudo divinae bonitatis est in rebus
incorporeis quam in rebus sensibilibus. Ergo videtur quod nomina
Angelorum magis deberent in divinam praedicationem transumi.
4. Item, quae sunt omnino diversa, non debent eisdem figuris
exprimi. Sed quaedam figurae sunt quae inducuntur ad designandum
contrarias potestates, sicut nomen serpentis et leonis. Ergo videtur
quod ad minus hujusmodi nomina in divinis transumi non deberent.
1. Contra est quod in divinis Scripturis frequenter inveniuntur
nomina etiam brutorum animalium in divinam praedicationem transumi, ut
dicitur Oseae 13, 7: ero eis quasi leaena, sicut pardus in via
Assyriorum; et similiter in pluribus aliis locis. Ergo videtur quod
etiam ex vilibus rebus transumptio ad divina fieri possit.
Respondeo dicendum, quod hanc quaestionem Dionysius, 2 cap.
Caelest. Hierarch., pertractat, et ostendit quod etiam
convenientius significantur nobis divina per creaturas viliores, quam
per nobiliores. Et primam rationem assignat, quia his magis
occultantur divina, cujus occultationis necessitas dicta est, art.
praec. Secundam assignat, quia ista magis a Deo removentur et
distant: et ideo cum convenientissimus modus significandi divina sit
per negationem, convenientius istis similitudinibus utimur. Tertiam
assignat ex utilitate nostra; quia minus datur nobis occasio errandi in
figuris rerum vilium quam in figuris rerum nobilium. Nullus enim
dubitat, Deum secundum proprietatem dici non posse aliquod vile
animal; et ideo constat quod Scriptura hujusmodi Deo secundum
proprietatem non attribuit. Sed apud aliquos simplices, qui vix
aliquid praeter sensibilia suspicari possunt, de facili videretur ea
quae sunt nobilissima in corporibus, proprie Deo convenire, si de
ipso dicerentur; et ideo similitudines a rebus vilioribus sumptae,
ipsa qualitate rerum retrahunt animum ab errore. Invenitur tamen etiam
in nobilibus creaturis Deus significari in Scriptura, sicut sole, et
stella, et hujusmodi; non tamen ita frequenter.
Ad primum igitur dicendum, secundum Dionysium, quod nihil divinae
bonitatis omnino participatione caret; et ideo ex rebus quantumcumque
vilibus possunt sumi aliquae convenientes similitudines ad divina.
Ad secundum dicendum, quod quaedam nomina creaturarum sunt quae non
nominant tantum id quod creatum est, sed etiam defectum culpae
annexum; sicut nomen Diaboli nominat naturam deformatam peccato: et
ideo talibus nominibus non possumus transumptive uti ad divina.
Ad tertium dicendum, quod in creaturis spiritualibus possumus duo
considerare: scilicet ipsas perfectiones divinae bonitatis secundum se
acceptas; et his nominatur Deus, non quidem symbolice, sed proprie;
sicut dicitur sapiens et intelligens, et hujusmodi; unde etiam dicitur
in Lib. de causis, quod Deus nominatur nomine primi causati sui,
quod est intelligentia. Vel possumus considerare ipsum modum
determinatum participandi hujusmodi perfectiones, qui modus pertinet ad
determinatam naturam vel ordinem Angelorum. Unde nomina exprimentia
istum modum non possunt proprie de Deo dici, nec etiam metaphorice,
quia metaphora sumenda est ex his quae sunt manifesta secundum sensum:
et ideo nunquam invenimus Deum in Scriptura nominatum Cherubim vel
Seraphim vel aliquid hujusmodi, sicut leonem vel ursum vel aliquid
hujusmodi.
Ad quartum dicendum, quod in una re possunt considerari diversae
proprietates; et ideo non est inconveniens quod ex eadem re, secundum
diversas sui proprietates, fiat transumptio ad aliqua contraria; sicut
quod Deus dicitur leo propter liberalitatem, vel fortitudinem, vel
aliquid hujusmodi, et Diabolus dicitur leo propter crudelitatem.
Contingit etiam quandoque, ut dicit Dionysius in epistolis ad
Titum, quod idem nomen transfertur ad significandum participantem et
participationem et participationis principium; sicut si ignis dicatur
homo habens caritatem, et ipsa caritas, et Deus caritatem infundens:
et secundum omnia diversimode exponendum est.
|
|