|
Postquam determinavit Magister de processione divinarum personarum in
unitate essentiae, quae est principium creaturarum et causa; antequam
de creaturis determinet, prosequitur ea in quibus consistit perfecta
ratio principii, secundum quod Deus creaturarum dicitur principium.
Ratio autem principii efficientis in his quae agunt per necessitatem
naturae sufficienter consistit in potentia et virtute perfecta, quam
consequitur effectus, nisi sit impedimentum ex parte recipientis. Sed
hoc non sufficit in his quae agunt per voluntatem, immo supra hoc
exigitur scientia et voluntas, ut ostendit philosophus. Et ideo
dividitur hoc in partes tres: in prima determinat de scientia Dei; in
secunda de potentia, 42 dist., ibi: nunc de omnipotentia Dei
agendum est; in tertia de voluntate, 45 dist., ibi: jam de
voluntate Dei aliquid pro sensus nostri imbecillitate dicendum est:
ratio autem ordinis est, quia scientia ad plura se extendit quam
potentia; est enim tam bonorum quam malorum, quorum non est potentia;
quae etiam ad plura se extendit quam voluntas, quia voluntas est tantum
respectu illorum bonorum quae sunt vel erunt vel fuerunt; sed potentia
ulterius est infinitorum aliorum quae facere posset. Prima dividitur
in duas: in prima determinat de scientia in communi; in secunda de
quadam specie scientiae Dei, quae specialem difficultatem affert,
scilicet de praedestinatione, 40 distinct.: praedestinatio vero est
de bonis salutaribus, et de hominibus salvandis. Prima in duas: in
prima ostendit quorum sit Dei scientia; in secunda ostendit qualiter
se habeat ad res scitas, 38 dist., nunc ergo ad propositum
revertamur. Prima in duas: in prima ostendit quod scientia Dei
universaliter est omnium; in secunda ostendit quomodo ea quae Deus
scit, in Dei scientia esse dicuntur, 36 distinct.: solet quaeri
hic, cum omnia dicantur esse in Dei cognitione (...) utrum
concedendum sit, omnia esse in divina essentia, vel in Deo per
essentiam. Prima in duas: in prima ostendit scientiam Dei esse
omnium; in secunda ex hoc duas conclusiones inducit, ibi: propterea
omnia dicuntur esse in Deo et fuisse ab aeterno. Circa primum duo
facit: primo ostendit necessitatem tractatus; secundo prosequitur suam
intentionem, ibi: sciendum est igitur, quod sapientia vel scientia
Dei, cum sit una et simplex, tamen propter varios rerum status et
diversos effectus plura ac diversa sortitur nomina. Et circa hoc duo
facit: primo ostendit quomodo divina scientia ratione diversorum
scitorum diversimode nominatur; secundo ostendit quae istorum nominum
esse res creatas actu exigant, quae non, ibi: hic considerari
oportet, utrum scientia vel praescientia vel dispositio vel
praedestinatio, potuerit esse in Deo, si nulla fuissent futura. Et
circa hoc duo facit: primo ostendit quae nomina Deo non competunt,
creaturis remotis; secundo ostendit quae nomina nihilominus sibi
conveniunt, si creaturae non essent, ibi: scientia vero vel sapientia
non tantum de temporalibus, sed etiam de aeternis est. Circa primum
tria facit: primo ostendit veritatem; secundo inducit objectionem in
contrarium, ibi: ad hoc autem ita a quibusdam opponitur; tertio ponit
solutionem, ibi: ad hoc juxta modulum nostrae intelligentiae ita
dicimus. Hic quinque quaeruntur: 1 utrum in Deo sit scientia; 2
utrum habeat tantum sui scientiam, vel etiam aliorum; et si aliorum,
quaeritur 3 utrum de eis certam et propriam cognitionem habeat; 4
utrum scientia sua sit univoca nostrae scientiae; 5 utrum scientia sua
possit dici universalis vel particularis, vel in potentia vel in
habitu, sicut scientia nostra.
|
|