|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non intelligat
alia a se. Intellectum enim perfectio est intelligentis, quia facit
ipsum esse in actu. Sed omnis perfectio excedit id quod perficitur.
Si ergo aliquid aliud a se intelligeret, haberet illud majus se: quod
est inconveniens.
2. Praeterea, secundum ordinem nobilitatis objectorum est ordo
nobilitatis in operationibus; unde dicit philosophus, quod perfecta
operatio felicitatis est respectu nobilissimi objecti. Sed quidquid
est aliud a Deo est vilius et imperfectius eo. Si igitur intelligeret
aliud a se, hoc vergeret in imperfectionem et vilitatem operationis
ipsius.
3. Praeterea, intellecta se habent ad intellectum sicut picturae ad
tabulam; unde philosophus, comparat intellectum possibilem, antequam
intelligat, tabulae in qua nihil scriptum est. Sed impossibile est
idem corpus figurari diversis figuris simul, et secundum eamdem
partem. Ergo impossibile est eumdem intellectum simul plura
intelligere. Si igitur intellectus divinus intelligit se et multa
alia, oportet quod sit successio in intellectu ipsius, quae
lassitudinem sibi inducat ex hoc quod non habet in actu illud quod
quaerit: et hoc est inconveniens.
4. Praeterea, sicut dicit philosophus, scientiae dividuntur
quemadmodum et res. Si ergo Deus intelligat plura, oportet quod in
eo sint scientiae plures: et hoc vergit in pluralitatem divinae
essentiae, si sua scientia est ejus essentia, ut dictum est.
1. Contrarium est quod habetur ad Heb. 4, 13: omnia nuda et
aperta sunt oculis ejus.
2. Praeterea, sicut dictum est, Deus cognoscit essentiam suam.
Sed per essentiam suam est principium rerum. Ergo ipse cognoscit se
esse principium rerum. Sed impossibile est quod cognoscatur aliquid
esse principium, nisi cognoscatur aliqualiter id cujus est principium;
quia qui novit unum relativorum, cognoscit et reliquum, ut in
praedicamentis dicitur. Ergo cognoscit alia a se.
Respondeo dicendum, quod ex secunda via quae supra, art. praeced.,
facta est, potest ostendi quod Deus non solum se, sed etiam alia
cognoscit. Cum enim ea quae agunt ex necessitate naturae, naturaliter
tendant in finem aliquem, oportet quod ab aliquo cognoscente ordinentur
in finem illum. Hoc autem est impossibile, nisi ille cognoscens
cognoscat rem illam et operationem ejus, et ad quod ordinatur; sicut
faber non posset facere securim nisi cognosceret actum incisionis et ea
quae incidenda sunt, ut materiam convenientem inveniat, et formam
imprimat; et ita oportet quod Deus cognoscat ea quae ad ipsum
ordinantur: quia sicut esse ab ipso habent, ita et ordinem naturalem
in finem. Unde Rabbi Moyses hanc rationem dicit intendisse David
cum dixit Psal. 93, 9: qui finxit oculum non considerat? Quasi
diceret: cum Deus oculum faceret, numquid ipse non consideravit actum
oculi, qui est videre, et objectum ejus, quod est visibile
particulare? Sciendum tamen est, quod intellectum dupliciter
dicitur, sicut visum etiam. Est enim primum visum quod est ipsa
species rei visibilis in potentia existens, quae est etiam perfectio
videntis, et principium visionis, et medium lumen respectu visibilis:
et est visum secundum, quod est ipsa res extra oculum. Similiter
intellectum primum est ipsa rei similitudo, quae est in intellectu; et
est intellectum secundum quod est ipsa res, quae per similitudinem
illam intelligitur. Si ergo consideretur intellectum primum, nihil
aliud intelligit Deus nisi se; quia non recipit species rerum, per
quas cognoscat; sed per essentiam suam cognoscit, quae est similitudo
omnium rerum. Sed si accipiatur intellectum secundum, sic non tantum
se intelligit, sed etiam alia. Et secundum primum modum dicit
philosophus, quod Deus intelligit tantum se. Et per hoc patet de
facili responsio ad objecta.
Quod enim objicitur primo, quod intellectum est perfectio
intelligentis, verum est de intellecto primo, et non de intellecto
secundo. Non enim lapis, qui est extra animam, est perfectio
intellectus; sed similitudo lapidis, quae est in anima.
Ad secundum dicendum, quod tripliciter intellectus divinus posset
vilificari, si intelligeret vilia: uno modo si informaretur
similitudine illius vilis; secundo si simul cum illo vili non posset
intelligere nobile; tertio si alia operatione intelligeret et vilius et
nobilius. Sed haec omnia remota sunt ab ipso; unde sua operatio est
perfectissima, quae una et eadem existens, talis est quod per eam ipse
seipsum cognoscit et omnia alia.
Ad tertium dicendum, quod illa ratio tenet in omni intellectu qui
cognoscit diversa per diversas species; quod remotum est a Deo, qui
cognoscendo essentiam suam, alia cognoscit.
Ad quartum dicendum, quod quando sunt multa scita quae cognoscuntur
secundum unam rationem medii, genere vel specie, tunc reducuntur in
unam scientiam generalem vel specialem, sicut metaphysica et
geometria; unde si plura scita reducuntur in unum medium, secundum
numerum illorum omnium non erit nisi scientia una in numero; et ideo
scientia Dei est una numero omnium rerum, quia per unum medium
simplicissimum, quod est sua essentia, omnia cognoscit.
|
|