|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non habeat certam et
propriam cognitionem de aliis a se. Certa enim cognitio non potest de
re haberi nisi per rationem ejus existentem in cognoscente. Sed nihil
ejusdem rationis est in Deo et creaturis. Ergo cum non cognoscat
creaturas nisi cognoscendo id quod in ipso est, videtur quod non habeat
propriam et certam cognitionem de eis.
2. Praeterea, per causam primam et remotam non potest haberi certa
cognitio de re. Sed essentia divina est causa prima et remotissima.
Ergo cum Deus non cognoscat res nisi per essentiam suam, videtur quod
certam cognitionem de rebus habere non possit.
3. Praeterea, propria cognitio de re non est nisi per id quod est
proprium sibi. Sed impossibile est idem esse proprium pluribus
inquantum plura sunt, etsi aliquid sit proprium pluribus inquantum unum
sunt, sicut risibile omnibus hominibus. Ergo cum Deus cognoscat
omnia per unum et idem, quod est sua essentia, videtur quod non habeat
propriam et certam cognitionem de rebus singulis.
4. Praeterea, illud per quod habetur certa cognitio de re, potest
esse medium ad considerandum rem illam. Sed ex essentia divina non
potest concludi esse alicujus rei, cum Deus ab aeterno fuerit, quando
res non erat. Ergo videtur quod Deus per essentiam suam certam
cognitionem de rebus habere non possit.
1. Sed contra illud est quod dicitur in principio Metaphys.:
scientia quam Deus habet, dea scientiarum est, et honorabilissima.
Sed Deus habet scientiam de rebus. Ergo nobilissime cognoscit res,
et ita certissima et propria cognitione.
2. Praeterea, quod est primum in quolibet genere est maximum in
genere illo, ut in 2 Metaph. dicitur; sicut ignis est
calidissimus, in quo primo invenitur calor. Sed in Deo, primo est
scientia. Ergo ipse nobilissime cognoscit quidquid cognoscit, et ita
videtur quod de omnibus rebus cognitis propriam et certam cognitionem
habeat.
Respondeo dicendum, quod Deus certissime proprias naturas rerum
cognoscit. Sciendum tamen, quod Commentator in 2 Metaph. dicit,
quod Deus non habet cognitionem de rebus aliis a se, nisi inquantum
sunt entia: quia enim esse suum est causa essendi omnibus rebus,
inquantum cognoscit esse suum, non ignorat naturam essentiae inventam
in rebus omnibus; sicut qui cognosceret calorem ignis, non ignoraret
naturam caloris existentis in omnibus calidis: non tamen sciret naturam
hujus calidi et illius, inquantum est hoc et illud. Ita Deus per hoc
quod cognoscit essentiam suam, quamvis cognoscat esse omnium rerum
inquantum sunt entia, non tamen cognoscit res inquantum est haec et
illa. Nec ex hoc sequitur, ut ipse dicit, quod sit ignorans: quia
scientia sua non est de genere scientiae nostrae: inde nec ignorantia
opposita sibi potest convenire; sicut nec de lapide dicitur quod sit
videns vel caecus. Sed haec positio dupliciter apparet falsa: primo,
quia ipse non est causa rerum quantum ad esse ipsorum solum commune,
sed quantum ad omne illud quod in re est. Cum enim per causas secundas
determinetur unaquaeque res ad proprium esse; omnes autem causae
secundae sunt a prima, oportet quod quidquid est in re, vel proprium
vel commune, reducatur in Deum sicut in causam, cum res a seipsa non
habeat nisi non esse: et ita cognoscet propriam naturam uniuscujusque
rei. Secundo improbatur per illud quod supra, in corp. art.
praeced., tactum est, quod impossibile est quod aliquod agens ordinet
effectum suum in finem, nisi cognoscat proprium opus rei per quod
ordinatur in finem. Unde si a Deo ordinatio est omnium rerum in finem
suum, oportet quod cognoscat proprium opus cujuslibet rei, et propriam
naturam quae tali operationi convenit. Nec obstat, si etiam ponatur
non immediate causare ordinem in unaquaque re, sicut quidam philosophi
posuerunt, dicentes, a Deo immediate procedere unum primum, quod est
intelligentia prima, a quo procedat secunda intelligentia, et orbis,
et anima ejus. Oportet enim secundum hoc, quod cognoscat ad minus
opus sui primi creati, quod est intelligentia; et ita cognoscet quae
per illud opus produci possunt, et sic deinceps usque ad ultima rerum;
et sic oportet quod cognoscat omnes proprias naturas et proprias
operationes rerum.
Ad primum ergo dicendum, quod esse divinum non negatur ejusdem
rationis esse cum esse nostro quia deficiat a ratione nostri esse, sed
quia excedit. Quanto autem medium perfectius est, tanto in eo res
perfectius cognoscitur: et ideo quanto esse suum excedit nostrum,
tanto scientia sua de esse rei, quod cognoscit per esse suum, excedit
scientiam nostram, quae est de esse rei accepta ab ipsa re.
Ad secundum dicendum, quod nullius scientiae certitudo potest esse
nisi per reductionem in prima sui principia. Sed quod primum
principium in geometricis non sufficit ad certam cognitionem eorum quae
consequuntur, hoc est, quia ipsum non est tota causa eorum; unde
oportet quod adjunctis omnibus aliis, in eorum notitiam veniatur. Sed
ipse Deus est perfecta causa omnium quae ab ipso sunt; cum nihil
possit accipi quod ab ipso non sit: et ideo ipse per essentiam suam
omnia perfecte cognoscit.
Ad tertium dicendum, quod impossibile est idem esse proprium plurium
quae eodem modo ipsum participent, et secundum totum, et perfecte;
sed bonitatem divinam quamvis omnes res participent, tamen nulla res
creata ipsam perfecte imitatur, sed in aliquo assimilatur sibi una res
in quo non assimilatur sibi alia; et ideo ipse est propria similitudo
uniuscujusque rei, sicut patet in exemplo prius inducto, art. 1
hujus quaest. in corp., de illo qui habet habitum sufficientem ad
plura scibilia: est enim habitus illius unus similitudo uniuscujusque
trium habituum, qui in diversis inveniuntur, etiam secundum id quod
unus ab alio distinguitur: convenit enim cum grammatica in eo quod per
ipsum cognoscuntur grammaticalia, et sic de aliis. Et ita patet quod
una res potest esse propria similitudo plurium non perfecte ipsam
imitantium, sicut creaturae non perfecte imitantur divinam bonitatem.
Ad quartum dicendum, quod non solum esse divinum est causa essendi
res, sed etiam scientia et voluntas sua: ex quibus optime concluditur
esse rei; quia illud quod Deus vult esse, cum possit et sciat,
virtute essentiae suae in esse procedit. Haec autem Deo cognita
sunt; et ita certam de rebus cognitionem habet.
|
|