|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod scientia Dei sit
univoca scientiae nostrae. Agens enim secundum formam producit
effectum sibi univocum, sicut ignis per calorem inducit calorem
univocum suo calori. Sed sicut dicit Origenes, et Dionysius, Deus
dicitur sapiens, inquantum nos sapientia implet per suam sapientiam.
Ergo videtur quod sapientia sua sit nostrae univoca.
2. Praeterea, mensura et mensuratum sunt unius rationis; unde
unicuique propria mensura respondet: non enim eodem mensurantur liquida
et arida, ut in 3 Metaph. dicitur. Sed scientia Dei mensura est
scientiae nostrae; quae tanto verior est quanto ad eam magis accedit.
Ergo videtur quod sit univoca scientiae nostrae.
3. Si dicas, quod non est univoca ex eo quod scientia Dei nostram
excedit scientiam; contra. Magis et minus non diversificant speciem.
Sed excessus scientiae attenditur secundum hoc quod est esse magis et
minus scientem. Ergo videtur quod ex hoc univocatio scientiae non
tollatur.
4. Si dicas, ut dicit Commentator in 10 Metaph., quod pro
tanto non est univoca, quia scientia Dei est causa rerum, et nostra
scientia est causata a rebus; contra. Scientia speculativa in nobis
causata est a rebus; sed scientia practica est causa rerum; nec tamen
de utroque nomen scientiae aequivoce praedicatur. Ergo et ratio
praedicta univocationem non tollit.
5. Contra, aeterno et corruptibili nihil est commune, nisi secundum
nomen, ut in 10 Metaphysic. a Commentatore dicitur, et etiam a
philosopho. Sed scientia Dei est aeterna, nostra autem est
corruptibilis, quam contingit per oblivionem amitti, et per doctrinam
vel inventionem acquiri. Ergo scientia aequivoce et nobis et Deo
convenit.
6. Praeterea, quaecumque univocantur in aliquo, horum est
similitudo aliqua. Sed omnium similium est aliqua comparatio;
comparatio autem non est nisi convenientium in natura aliqua. Cum
igitur nulla creatura cum Deo conveniat in aliqua natura communi, quia
illa esset utroque prius, videtur quod nihil univoce de Deo et
creatura dicatur.
7. Praeterea, nihil univoce dictum potest esse in uno substantia et
in alio accidens. Sed scientia in nobis est accidens, in Deo autem
substantia. Ergo aequivoce praedicatur.
Respondeo dicendum, quod tribus modis contingit aliquid aliquibus
commune esse; vel univoce, vel aequivoce, vel analogice. Univoce
quidem non potest aliquid de Deo et creatura dici. Hujus ratio est,
quia cum in re duo sit considerare: scilicet naturam vel quidditatem
rei, et esse suum, oportet quod in omnibus univocis sit communitas
secundum rationem naturae, et non secundum esse; quia unum esse non
est nisi in una re; unde habitus humanitatis non est secundum idem esse
in duobus hominibus: et ideo quandocumque forma significata per nomen
est ipsum esse, non potest univoce convenire, propter quod etiam ens
non univoce praedicatur. Et ideo cum omnium quae dicuntur de Deo
natura vel forma sit ipsum esse, quia suum esse est sua natura,
propter quod dicitur a quibusdam philosophis, quod est ens non in
essentia, et sciens non per scientiam, et sic de aliis, ut
intelligatur essentia non esse aliud ab esse, et sic de aliis: ideo
nihil de Deo et creaturis univoce dici potest. Et ideo quidam
dicunt, quod quidquid de Deo et creatura dicitur, per puram
aequivocationem dicitur. Sed hoc etiam non potest esse; quia in his
quae sunt pure aequivoca per casum et fortunam, ex uno non cognoscitur
alterum, ut quando idem nomen duobus hominibus convenit. Cum igitur
per scientiam nostram deveniatur in cognitionem divinae scientiae, non
potest esse quod sit omnino aequivocum. Et ideo dicendum, quod
scientia analogice dicitur de Deo et creatura, et similiter omnia
hujusmodi. Sed duplex est analogia. Quaedam secundum convenientiam
in aliquo uno, quod eis per prius et posterius convenit; et haec
analogia non potest esse inter Deum et creaturam, sicut nec
univocatio. Alia analogia est, secundum quod unum imitatur aliud
quantum potest, nec perfecte ipsum assequitur; et haec analogia est
creaturae ad Deum.
Ad primum ergo dicendum, quod ab agente secundum formam non producitur
effectus univocus nisi quando recipiens est proportionatus ad
recipiendum totam virtutem agentis, vel secundum eamdem rationem; et
sic nulla creatura est proportionata ad recipiendum scientiam a Deo per
modum quo in ipso est; sicut nec corpora inferiora possunt recipere
calorem univoce a sole, quamvis per formam suam agat.
Ad secundum dicendum, quod scientia Dei non est mensura coaequata
scientiae nostrae, sed excedens; et ideo non sequitur quod sit ejusdem
rationis secundum univocationem cum scientia nostra, sed secundum
analogiam.
Ad tertium dicendum, quod magis et minus nunquam univocationem
auferunt; sed ea ex quibus magis et minus causatur, possunt
differentiam speciei facere, et univocationem auferre: et hoc
contingit quando magis et minus causantur non ex diversa participatione
unius naturae, sed ex gradu diversarum naturarum; sicut Angelus est
homine intellectualior.
Ad quartum dicendum, quod ratio Commentatoris, per se non est
sufficiens nisi secundum quod accipitur in tali materia; scientia enim
quae sic est causa rerum ut scientia divina, non potest scientiae
causatae a rebus univoca esse: cujus ratio dicta est.
Et quia aliae rationes videntur concludere quod omnino aequivoce
dicatur, ideo ad eas respondendum est. Ad quintum ergo dicendum,
quod dictum illud est intelligendum quantum ad esse, et non quantum ad
intentionem rei quae communiter praedicatur; quia corpus, etiam
secundum hoc quod dicitur ibi, aequivoce de corruptibilibus et
incorruptibilibus praedicatur, cujus tamen ratio eadem est in utroque
si secundum intentionem communem consideretur.
Ad sextum dicendum, quod inter Deum et creaturam non est similitudo
per convenientiam in aliquo uno communi, sed per imitationem; unde
creatura similis Deo dicitur, sed non convertitur, ut dicit
Dionysius.
Ad septimum dicendum, quod scientia non praedicatur de Deo secundum
rationem generis sui, qualitatis scilicet accidentalis, sed solum
secundum rationem differentiae, quae ad perfectionem pertinet,
secundum quam a natura attenditur per imitationem, ut dictum est.
|
|