|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod scientia Dei sit
universalis. Scientia enim universalis est quae est per causas
universales. Sed Deus scit omnia per causam universalissimam,
scilicet per essentiam suam. Ergo sua scientia est maxime
universalis.
2. Item, videtur quod sit particularis. Cognitio enim particularis
est per quam cognoscitur propria natura rei. Sed proprias naturas
omnium rerum Deus perfecte cognoscit. Ergo sua scientia particularis
est.
3. Item, videtur quod etiam sit in potentia. Sicut enim operatio
sua extenditur ad ea quae sunt extra ipsum, quae ipsius operatione
causantur, ita et scientia; cum ea quae extra ipsum sunt, ab eo
cognoscantur. Sed Deus non semper operatus est res in actu, quia ab
aeterno non fuerunt. Ergo videtur quod nec debeat dici semper sciens
in actu, sed quandoque in potentia.
4. Item, videtur quod etiam sit in habitu. Sicut enim potentia est
medium inter essentiam et operationem, ita habitus est medium inter
potentiam et actum. Sed quamvis in Deo omnia unum sint, tamen
designamus essentiam, operationem, et virtutem. Ergo et similiter
habitum in ipso designare poterimus, ut dicamus Deum esse scientem in
habitu.
5. Item, videtur quod scientia sit in actu. Nihil enim est agens
nisi secundum quod est in actu. Sed Deus agit omnia per sapientiam
suam; unde in Psalm. 103, 24, dicitur: omnia in sapientia
fecisti. Ergo sua scientia maxime est in actu.
1. Sed contra, ea quae non sunt ejusdem rationis non dividuntur
eisdem differentiis: quia, secundum philosophum, diversorum generum
diversae sunt species et differentiae. Sed scientia Dei et scientia
nostra non sunt ejusdem rationis. Ergo cum omnia praedicta sint
differentiae nostrae scientiae, videtur quod ad divinam scientiam non
sint referenda.
2. Praeterea, hoc etiam Commentator dicit, quod scientia Dei nec
est universalis, nec particularis, nec in potentia.
Respondeo dicendum, quod nihil dictorum divinae scientiae convenit,
nisi hoc solum quod est semper in actu esse: cujus ratio est quia
conditiones scientiae praecipue attenduntur secundum rationem medii, et
similiter cujuslibet cognitionis. Id autem quo Deus cognoscit quasi
medio, est essentia sua, quae non potest dici universale, quia omne
universale additionem recipit alicujus per quod determinatur; et ita
est in potentia, et imperfectum in esse; similiter non potest dici
particularis, quia particularis principium materia est, vel aliquid
loco materiae se habens, quod Deo non convenit. Similiter etiam ab
essentia ipsius omnis potentia passiva vel materialis remota est, cum
sit actus purus; unde nec etiam ratio habitus sibi competit, quia
habitus non est ultima perfectio, sed magis operatio quae perficit
habitum. Et ideo scientia sua neque universalis neque particularis
neque in potentia neque in habitu dici potest, sed tantum in actu.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis divina essentia sit causa
universalis rerum, non tamen ita quod aliquid sibi sit addibile, per
quod propria et perfecta causa efficiatur; immo per seipsum est
sufficiens et perfecta causa cujuslibet rei; et ideo cognitio quae est
per talem causam non est scientia in universali, sed in propria natura
cujuslibet rei.
Ad secundum dicendum, quod quamvis Deus cognoscat propriam naturam
cujuslibet rei, non tamen cognoscit per aliquod acceptum a re: quia,
ut dicit Dionysius, divina scientia non immittit se singulis rebus
quae cognoscuntur; nec est alia scientia qua seipsum cognoscit et alias
res; et ideo non potest dici particularis: quia proprie illa scientia
est particularis quae est per medium particulare a re acceptum.
Ad tertium dicendum, quod Deus non agit per operationem mediam: sed
sua operatio est sua essentia: unde sicut scientia semper est in actu
et non in potentia, ita et operatio, quamvis operatum non sit semper:
quod contingit propter ordinem sapientiae disponentis. Et tamen Deus
non dicitur fecisse res ab aeterno, sicut scivit ab aeterno; quia
operatio significatur ut exiens ab operante in operatum vel factum; et
ideo non potest dici Deus esse faciens nisi quando aliquid fit. Sed
scire, quamvis etiam exteriorum sit, non est tamen eorum nisi secundum
quod sunt in sciente per sui similitudinem; et ideo secundum
conditionem scientis, et non sciti, dicitur Deus ab aeterno scivisse
etiam quae non ab aeterno fuerunt.
Ad quartum dicendum, quod virtus nominat principium operationis
perfectum; et ideo virtutem operativam in Deo significare possumus:
sed habitus non est nisi perfectio alicujus potentiae incompletae ad
actum: non tamen ultima perfectio; unde ponit duplicem
imperfectionem, scilicet et in potentia perfecta per habitum et in
habitu qui per operationem perficitur: et ideo nomen habitus, proprie
loquendo, Deo non competit: et si aliquando dicatur dominus ab
aeterno non in actu sed in habitu, magis est per similitudinem quam
secundum proprietatem dictum.
|
|