|
Sciendum est igitur, quod sapientia vel scientia Dei, cum sit una et
simplex, tamen per varios rerum status et diversos effectus plura ac
diversa sortitur nomina. Considerandum est in omnibus istis nominibus
quae hic ponuntur, quod unum se habet ex additione ad aliud, non quod
sit additio ex parte scientis, sed ex parte scitorum: quia diversimode
se ad scientiam habent. Hoc enim nomen scientia, vel sapientia,
absolute cognitionem dicit cum conditione certitudinis: unde est et
temporalium et aeternorum. Sed providentia, vel praescientia, addit
conditionem durationis; quae potest esse aeternitatis ad tempus; et
ideo potest esse tantum respectu temporalium, tam bonorum quam
malorum. Sed dispositio adhuc addit ordinem causae ad causatum in
essendo; unde est de faciendis. Providentia vero adhuc plus addit,
scilicet ordinem causae conservantis et ordinantis in finem; et ideo
providentia ad gubernationem pertinet. Sed praedestinatio addit supra
providentiam determinatum finem; unde est tantum respectu eorum quae ad
gloriam ordinantur; et ideo dicitur de bonis salvandis esse.
Reprobatio autem cum sit respectu malorum, nihil ad scientiam
pertinens addit supra praescientiam; et ideo de ea hic mentionem non
facit. Ad hoc ita a quibusdam opponitur. Hic ponuntur tres
rationes, quae quasi per eamdem viam procedunt: nisi quod prima
accipitur ex praescientia abstracte significata; secunda ex
praescientia significata concretive et verbaliter, ut cum dicitur
praescire; tertia ex praescientia significata concretive et non
neutraliter, ut cum dicitur praescius; et rationes in littera patent.
Verumtamen creator ita relative dicitur ut essentiam non significet.
Videtur hoc esse falsum. Quia cum sit nomen verbale, significat
actum. Sed actus creationis, secundum quod est in Deo, est divina
essentia. Ergo significat essentiam. Et dicendum quod in creatione,
prout est actio divina, duo est considerare; scilicet operationem
ipsam, et habitudinem ad creaturam. Magister autem accipit hoc nomen
creator, non secundum quod imponitur ab operatione quae proculdubio
essentia est; sed secundum quod imponitur ab habitudine, quae non est
essentia, nec est aliquid in Deo realiter, ut prius dictum est.
|
|