|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus non cognoscat
singularia. Dicit enim Boetius, quod universale est dum
intelligitur, particulare dum sentitur. Sed in Deo non est potentia
sensitiva, cum sit virtus impressa organo corporali, nisi forte
metaphorice sumendo. Ergo videtur quod cognitio singularium Deo non
conveniat.
2. Praeterea, nihil cognoscitur ab aliquo nisi secundum quod est in
cognoscente. Sed particulares effectus non sunt in causis
universalibus nisi in potentia. Ergo videtur, cum essentia divina sit
universalis causa omnium, in qua omnia cognoscit, quod singularium
propriam cognitionem non habeat.
3. Praeterea, omnis cognitio est per assimilationem cognoscentis ad
cognitum. Sed singulare non est singulare nisi per materiam. Ergo
nulla virtus quae abstrahit a materia et ab omnibus appenditiis ejus,
potest cognoscere singulare inquantum est singulare. Sed intellectus
divinus est maxime a materia et a conditionibus materialibus separatus.
Ergo Deus singularia non cognoscit.
4. Praeterea, sicut dicit Dionysius, eodem modo creaturae
participant, quamvis sint diversae, unam Dei bonitatem, sicut plures
lineae egrediuntur ab uno centro, et sicut plures figurationes fiunt ab
uno sigillo. Sed qui cognoscit centrum non ex hoc cognoscit lineas
productas a centro inquantum est haec et illa, sed in communi tantum;
et similiter est in alio exemplo inducto. Ergo videtur quod Deus
cognoscendo seipsum, non cognoscat singularia inquantum hujusmodi.
1. Contra, ad Heb. 11, 6, accedentem ad Deum oportet credere
quia est, et quod diligentibus se remunerator sit. Sed non potest
remunerare opera hominum singularium, nisi cognoscat operantes et
ipsorum opera. Ergo oportet credere quod singularia Deus cognoscat.
2. Praeterea, Deus habet de rebus scientiam practicam, quae est
operationis principium. Sed operatio est circa singularia. Ergo
videtur quod sua scientia sit etiam singularium.
Respondeo dicendum, quod Deus absque dubio omnium, et universalium
et singularium, cognitionem habet. Sciendum tamen, quod circa hanc
quaestionem diversi diversimode senserunt. Commentator enim in 11
Metaph., videtur expresse negare Deo particularium cognitionem,
nisi inquantum cognoscit essentiam suam, quae est principium omnis
esse. Sed cum Deus non tantum sit causa esse rerum, sed omnium quae
in rebus sunt, oportet ut cognitionem rerum non tantum in eo quod sunt
habeat, sed etiam in eo quod sunt talia vel talia. Et ideo alii
dixerunt, scilicet Avicenna et Algazel, et sequaces eorum, quod
Deus cognoscit singularia universaliter; quod sic exponunt per
exemplum. Si aliquis sciret omnes distantias orbium et planetarum, et
tempus motuum ipsorum, ipse praevideret omnem eclipsim quae posset
contingere; non tamen sciret hanc eclipsim inquantum est haec
eclipsis, nisi per aliquid a sensu acceptum; sed sciret eclipsim quae
cras contingeret, universaliter, scilicet secundum suas causas
universales. Ita etiam dicunt, quod cum omnes causae reducantur in
ipsum Deum sicut in causam, ipse cognoscendo se, cognoscit omnes
causas secundas; et cognoscendo causas illas, cognoscit omne quod est
effectum ex illis causis, non tamen nisi universaliter. Et ideo
dicunt, quod Deus non cognoscit particularia nisi universaliter, ita
ut, secundum eos, determinatio accipiatur ex parte cogniti, et non
solum ex parte cognoscentis; quia si solum ex parte cognoscentis illa
determinatio acciperetur, verum indubitanter esset quod Deus
particularia non particulari scientia cognoscit, ut supra probatum
est, dist. 25, quaest. 1, art. 5. Cognoscit tamen
particularia secundum particularitatem ipsorum. Unde dictum illud
etiam est insufficiens. Cognoscere enim hoc modo singulare in
universali, non est cognoscere propriam naturam hujus singularis vel
illius; eo quod quocumque modo universalia aggregentur, nunquam ex eis
fiet singulare, nisi per hoc quod individuantur per materiam. Et ideo
ex hac etiam via sequeretur quod Deus non perfectam cognitionem de
singularibus haberet. Universales enim causae non ducunt in
cognitionem particularium, nisi secundum quod particularia participant
naturam communem; et sic ex causis universalibus non sciretur de
particulari nisi quod habet talem vel talem naturam communem vel
accidentaliter vel substantialiter. Ideo alii dixerunt, sicut Rabbi
Moyses, quod Deus scit perfectissime singularia; et omnes rationes,
quae in contrarium inducuntur, solvit per hoc quod dicit, scientiam
Dei esse aequivocam scientiae nostrae; unde per conditiones scientiae
nostrae non possumus aliquid de scientia Dei arguere: sicut enim esse
Dei non comprehenditur a nobis, ita nec sua scientia. Hoc confirmat
per id quod habetur per Isa. 55: sicut exaltati sunt caeli a
terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris. Sed istud,
quamvis sit verum, tamen oportet aliquid plus dicere: videlicet, quod
quamvis scientia Dei sit alterius modi a scientia nostra, tamen per
scientiam nostram aliqualiter devenimus in scientiam Dei; et sic
scientia nostra non est penitus univoca scientiae Dei, sed potius
analogica, ut in praecedenti distinctione, qu. 1, art. 4, dictum
est. Et ideo oportet dicere secundum quid scientia nostra imitatur
scientiam Dei, et in quo deficit et quare; et ita rationes
dissolvere. Unde procedendum est per viam quam docet Dionysius.
Dicit enim, quod cum Deus cognoscit res per essentiam suam quae est
causa rerum, eodem modo cognoscit res quo modo esse rebus tradidit;
unde si aliquid est in rebus non cognitum ab ipso, oportet quod circa
illud vacet divina operatio, idest quod non sit operatum ab ipso; et
ex hoc accidit difficultas philosophis propter duo: primo, quia quidam
ipsorum non ponebant Deum operari immediate in rebus omnibus, sed ab
ipso esse primas res, quibus mediantibus ab eo aliae producuntur; et
ideo non poterant invenire qualiter cognosceret res quae sunt hic, nisi
in primis causis universalibus: secundo, quia quidam eorum non
ponebant materiam esse factam, sed Deum agere tantum inducendo
formam. Et ideo cum materia sit principium individuationis, non
poterat inveniri apud eos, quomodo Deus singularia, inquantum
hujusmodi, cognoscat. Sed quia nos ponimus Deum immediate operantem
in rebus omnibus, et ab ipso esse non solum principia formalia, sed
etiam materiam rei; ideo per essentiam suam, sicut per causam, totum
quod est in re cognoscit, et formalia et materialia; unde non tantum
cognoscit res secundum naturas universales, sed secundum quod sunt
individuatae per materiam; sicut aedificator si per formam artis
conceptam posset producere totam domum, quantum ad materiam et formam,
per formam artis quam habet apud se, cognosceret domum hanc et illam;
sed quia per artem suam non inducit nisi formam, ideo ars sua est solum
similitudo formae domus; unde non potest per eam cognoscere hanc domum
vel illam, nisi per aliquid acceptum a sensu.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut ex praedictis patet, forma per
quam intellectus divinus intelligit neque est universalis, quia
additiones non recipit, neque singularis, quia a materia et a
dispositionibus ejus immunis est; sed tamen est principium et
similitudo perfecta totius quod in re est, et materiae et formae, ut
dictum est. Et ideo hoc quod dicitur, quod universale est dum
intelligitur, particulare dum sentitur, referendum est ad cognitionem
nostram, quae in sensu est per formam materialem, et in intellectu per
formam universalem; et ideo particularia non cognoscimus nisi per
virtutem in qua est aliquid particulariter; sed Deus particularia
cognoscit neque universaliter neque particulariter ex parte
cognoscentis, sed universaliter et particulariter ex parte rei
cognitae.
Ad secundum dicendum, quod in causis universalibus quae non sunt tota
causa rei non potest particulare perfecte sciri. Sed Deus est causa
omnium universalis, ita quod est perfecta causa uniuscujusque; et ideo
se cognoscens, omnia perfecte cognoscit.
Ad tertium dicendum, quod quamvis in Deo non sit aliquid materiale,
sed essentia ejus sit actus tantum, tamen ille actus est causa omnium
quae sunt in re et materialium et formalium; quem actum imitatur
quantum potest omnis res et quidquid in re est; et ideo essentia divina
est similitudo non tantum formalium, sed etiam materialium rei; et
ideo per ipsam possunt cognosci singularia etiam inquantum hujusmodi.
Ad quartum dicendum, quod omnia exempla quae adducuntur a creaturis in
Deum, deficientia sunt, ut idem Dionysius dicit: non enim invenitur
in creaturis aliqua causa communis quae sit causa totius quod in re
est; sicut sigillum est causa figurae in cera et non ipsius cerae; et
ideo per cognitionem sigilli non potest cognosci figura impressa
inquantum est haec vel illa, quia hoc habet ex materia.
|
|