|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non cognoscat
mala. Sicut enim dicit Commentator, si aliquis intellectus sit
semper in actu, non cognoscit privationem omnino. Sed intellectus
divinus semper est in actu. Cum igitur malum sit privatio, ut
Augustinus dicit, videtur quod Deus non cognoscat malum.
2. Praeterea, omnis scientia vel est causa scitorum, vel causata ab
eis. Sed Dei scientia causata non est. Cum ergo malorum causa non
sit, videtur quod Deus mala nesciat.
3. Praeterea, scientia est assimilatio scientis ad rem scitam. Cum
igitur malum inquantum hujusmodi non assimiletur Deo, immo ipse
recessus a similitudine est malum; videtur quod Deus malum non
cognoscat.
4. Si dicas, quod cognoscit malum per bonum; contra. Cognoscere
aliquid non per se sed per aliud est imperfectae cognitionis. Nihil
autem imperfectum Deo est attribuendum. Ergo Deus non cognoscit mala
per bona.
1. Sed contra est quod in Psal. 68, 6, dicitur: Deus, tu
scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita.
2. Praeterea, philosophus dicit, quod rectum est judex sui ipsius
et obliqui. Cum igitur malum sit obliquatio a rectitudine boni,
videtur quod Deo, qui omnia bona perfecte cognoscit, notitia boni non
desit.
Respondeo dicendum, quod nescire dicitur dupliciter: uno modo
metaphorice ad similitudinem nescientis se habere; et sic ipsum
reprobare Dei nescire dicitur, quia malos a gloria sua excludit;
sicut aliquis ignotos a secretis suis excludit: et per oppositum Deus
dicitur scire quae approbat: et sic verum est quod Deus dicitur
nescire mala. Alio modo dicitur nescire proprie notitia rei carere,
et per oppositum scire notitiam rei habere; et ita Deus novit et bona
et mala cognoscendo essentiam suam, sicut tenebrae cognoscuntur per
cognitionem lucis, ut dicit Dionysius. Sed sciendum est, quod
privatio non cognoscitur nisi per habitum oppositum: nec habitui
opponitur privatio nisi circa idem subjectum considerata. Cum autem
lucem divinae essentiae impossibile sit deficere, non opponitur sibi
privatio aliqua. Unde malum non opponitur bono, prout in Deo est
determinate; sed forte opponitur sibi secundum communem intentionem
boni. Opponitur autem determinate bono quod est participatum in
creaturis cui potest admisceri defectus. Unde per hoc quod Deus
cognoscit essentiam suam cognoscit ea quae ab ipso sunt, et per ea
cognoscit defectus ipsorum. Si autem essentiam suam cognosceret
tantum, nullum malum vel privationem cognosceret nisi in communi.
Et ideo patet responsio ad primum: quia ex hoc quod Commentator ponit
quod nihil nisi essentiam suam cognoscit, sequitur quod mala nescit;
unde ibidem subdit, quod nescit mala esse; unde eodem modo quo alia a
se cognoscit, et privationes ipsorum novit: non sicut primum
cognitum, quia in intellectu suo non potest esse aliqua privatio; sed
sicut secunda intellecta, ut ex praedictis, dist. 25, qu. 1,
art. 2, patet.
Ad secundum dicendum, quod scientia Dei nullo modo a re causata est;
nec tamen est causa omnium quae cognoscit, sed horum tantum quorum est
per se cognitio, scilicet bonorum. Mala autem cognoscit per bona, ut
dictum est, in corp. art.
Ad tertium dicendum, quod malum non cognoscitur a Deo per
similitudinem suam, sed per similitudinem boni: secundum enim quod
Deus cognoscit essentiam suam cognoscit unamquamque rem quantum de sua
bonitate participat, et in quo deficiat; et ita cognoscit malum, cum
in defectu ratio mali consistat.
Ad quartum dicendum, quod cognoscere per aliud id quod per se natum
est cognosci est imperfectae cognitionis; sed malum per se nec causam
nec voluntatem nec cognitionem habet, sed per bonum, ut dicit
Dionysius: et ideo haec est perfecta cognitio mali, ut per bonum
cognoscatur.
|
|