|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod res quae a Deo
cognoscuntur, in Deo non sint. Omne illud in quo est aliquid
diversum ab eo, compositum est. Cum igitur Deus sit simplicissimus,
videtur quod res quae sunt diversae ab eo, in ipso non sint.
2. Si dicas, quod non sunt in eo per essentiam, sed per sui
similitudinem: contra. Unaquaeque res verius est ubi est per suam
essentiam, quam ubi est per suam similitudinem: quia ibi non videtur
esse nisi secundum quid. Si igitur res in Deo non sunt nisi secundum
sui similitudinem, videtur quod verius et melius sint in seipsis quam
in Deo: quod est contra Augustinum et Anselmum.
3. Praeterea, similitudo respondet ei cujus est similitudo. Sed
res omnes non habent in se lucem et vitam. Cum igitur in Deo sint
vita et lux, videtur quod non sint in Deo per similitudinem.
4. Praeterea, ubi est res secundum sui similitudinem, ibi non
attribuitur sibi operatio propria sua: lapis enim in oculo non movetur
deorsum. Sed Act. 17 dicitur, quod in ipso Deo vivimus, movemur
et sumus. Ergo videtur quod non sumus in Deo per similitudinem
tantum.
5. Praeterea, similitudines rerum in Dei scientia existentes, cum
ad scientiam pertineant, filio appropriantur. Sed in ipso
appropriatur in littera spiritui sancto: per ipsum filio, et ex ipso
patri. Ergo videtur quod non dicantur res esse in Deo secundum
similitudinem.
1. Sed contra est quod dicitur Joan. 1, 3: quod factum est in
ipso vita erat.
Respondeo dicendum, quod haec praepositio in secundum quod diversis
adjungitur, diversas habitudines notat; ut cum dicitur esse in toto,
vel esse in loco, et hujusmodi. Et ideo sciendum, quod aliud est
esse in scientia Dei, et aliud in Deo esse et aliud esse in essentia
divina. Scientia enim nominat cognitionem quamdam. Unde esse in
scientia nihil aliud est quam per scientiam cognosci; et ideo omnia
quae Deus scit, et bona et mala, in scientia ejus esse dicuntur.
Sed essentia significatur per modum formae vel naturae; unde esse in
essentia divina nihil aliud est quam subsistere in natura divina, vel
esse idem naturae divinae; et ideo creaturae non possunt dici in
essentia divina esse, sed tantum personae divinae et proprietates et
attributa. Sed hoc nomen Deus significat rem subsistentem, cujus est
esse et operari; unde esse in Deo potest intelligi dupliciter: vel
quod est in esse ipsius, et sic creaturae non sunt in Deo; vel quod
subjacet operi ejus, sicut dicimus opera, quorum domini sumus in nobis
esse; et per modum illum omnia quae a Deo sunt, in eo esse dicuntur,
non autem mala, quae ab ipso non sunt. Et ita patet quod tria
praedicta se habent secundum quemdam ordinem. Quidquid enim est in
essentia divina, est in Deo, quasi pertinens ad esse ipsius; sed non
convertitur; sicut ea quae subjacent operi ejus, in ipso sunt, sed
non in essentia ejus; et similiter quidquid est in Deo, est in
scientia ejus; sed non convertitur, ut patet de malis.
Ad primum ergo dicendum, quod in Deo nihil est diversum ab ipso;
unde et creaturae, secundum hoc quod in Deo sunt, non sunt aliud a
Deo: quia creaturae in Deo sunt causatrix essentia, ut dicit
Anselmus; sunt enim in Deo per suam similitudinem: ipsa autem
essentia divina similitudo est omnium eorum quae a Deo sunt.
Ad secundum dicendum, quod esse creaturae potest quadrupliciter
considerari: primo modo, secundum quod est in propria natura; secundo
modo, prout est in cognitione nostra; tertio modo, prout est in
Deo; quarto modo communiter, prout abstrahit ab omnibus his. Cum
ergo dicitur quod creatura verius esse habet in Deo quam in seipsa,
comparatur primum et tertium esse respectu quarti: quia omnis
comparatio est respectu communis; et pro tanto dicitur quod in Deo
habet verius esse, quia omne quod est in aliquo, est in eo per modum
ejus in quo est, et non per modum sui; unde in Deo est per esse
increatum, in se autem est per esse creatum, in quo minus est de
veritate essendi quam in esse increato. Si autem comparetur esse
primum ad secundum respectu quarti, inveniuntur se habere secundum
excedentia et excessa; esse enim quod est in propria natura rei, in eo
quod est substantiale, excedit esse rei in anima quod est accidentale;
sed exceditur ab eo, secundum quod hoc est esse materiale, et illud
intellectuale; et ita patet quod aliquando res verius esse habet ubi
est per suam similitudinem quam in seipsa.
Ad tertium dicendum, quod similitudo rei quae est in anima,
dupliciter consideratur: vel secundum quod est similitudo rei, et sic
nihil attribuitur sibi nisi quod in re invenitur: aut secundum esse
quod habet in anima, et sic attribuitur sibi intelligibilitas vel
universalitas; sicut etiam patet in imagine corporali, cui convenit
esse lapideum ex parte ejus in quo est, et non ex parte ejus cujus est
similitudo. Similiter dico, quod similitudini rerum quae est in
Deo, convenit esse vitam et lucem, non secundum hoc quod similitudo
rei est, sed secundum quod est in Deo; et dicitur vita inquantum est
principium operationis ad esse rerum; sicut etiam dicitur a
philosopho, quod motus caeli est ut vita quaedam natura existentibus
omnibus; sed inquantum est principium cognitionis rerum, dicitur lux.
Vel aliter potest dici, quod similitudo rei quae in anima est,
dicitur vita inquantum est ut forma quaedam et perfectio intellectus;
et lux, inquantum est principium intellectualis operationis: et per
talem similitudinem dicuntur etiam in Deo res esse vita et lux: sunt
enim in eo sicut artificiata in artifice per suas similitudines.
Ad quartum dicendum, quod esse et vivere et moveri, non attribuuntur
rebus in Deo existentibus secundum esse quod in ipso habent, sed
secundum esse quod in seipsis habent a Deo, ut esse pertineat ad
essentiam, vivere ad virtutem, et moveri ad operationem; vel vivere
ad animam, moveri ad corpus, et esse ad utrumque: et sic res in
propria natura existentes dicuntur esse in Deo, secundum quod esse
earum a Deo continetur; et sic de aliis, scilicet de motu et vita.
Ad quintum dicendum, quod similitudo rei quae est in Deo non est
accepta a re, sed est causa rei; unde quidquid est in eo per sui
similitudinem, est in eo sicut in principio operante et conservante.
Operatio autem et conservatio rerum a Deo completur per voluntatem et
bonitatem ejus: quia voluntas inter tria, scilicet scientiam,
potentiam, et voluntatem, proximius est ad opus: et ideo in ipso
appropriatur spiritui sancto, qui procedit per modum voluntatis, et
cui bonitas appropriatur; cum haec praepositio in dicat habitudinem ad
continens et conservans. Sed per ipsum appropriatur filio; quia per
denotat causam formalem; et ars, per quam sicut per formam operatur
artifex, filio appropriatur. Ex ipso autem propter habitudinem
principii, quam importat haec praepositio ex, appropriatur patri, qui
est principium non de principio.
|
|