|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur ideas non esse. Sicut enim
dicit philosophus, dicere ideas exemplaria esse vaniloquium est, et
poeticas metaphoras dicere. Sed ideas exemplaria rerum dicimus. Ergo
vanum est ideas dicere.
2. Praeterea, perfectius est agens quod non eget in sua actione ad
exemplar respicere, quam quod exemplari indiget. Sed Deus est
perfectum agens. Ergo non est sibi opus ideis, ad quarum exemplar
faciat res; unde ibidem philosophus subdit: nam quid est opus ad ideas
respicere?
3. Praeterea, secundum Augustinum, melius scitur res per essentiam
suam quam per similitudinem suam. Sed Deus nobilissime cognoscit
res. Ergo scit eas per essentias earum, et non per aliquas
similitudines ideales rerum.
4. Praeterea, omnis cognitio quae est per medium, videtur esse
collativa, et discursum habere de uno in aliud. Sed Deus cognoscit
simplici intuitu sine discursu et collatione. Ergo videtur quod non
cognoscat res mediantibus ideis.
1. Contra est quod dicit Augustinus: qui negat ideas esse, negat
filium esse. Sed hoc est haereticum. Ergo et primum.
2. Praeterea, Commentator dicit in 11 Metaph. quod sicut omnes
formae sunt in potentia in prima materia, ita sunt in actu in primo
motore. Sed nihil aliud dicimus ideas, nisi formas rerum in Deo
existentes. Ergo verum est ideas esse.
Respondeo dicendum, quod, sicut formae artificiales habent duplex
esse, unum in actu secundum quod sunt in materia, aliud in potentia
secundum quod sunt in mente artificis, non quidem in potentia passiva,
sed activa; ita etiam formae materiales habent duplex esse, ut dicit
Commentator in 11 Metaph.: unum in actu secundum quod in rebus
sunt; et aliud in potentia activa secundum quod sunt in motoribus
orbium, ut ipse ponit, et praecipue in primo motore, loco cujus nos
in Deo dicimus. Unde apud omnes philosophos communiter dicitur quod
omnia sunt in mente Dei, sicut artificiata in mente artificis; et
ideo formas rerum in Deo existentes ideas dicimus, quae sunt sicut
formae operativae. Unde dicit Dionysius loquens de ideis: exemplaria
dicimus substantificas rationes existentium in Deo uniformiter
praeexistentes, quas theologia praedefinitiones vocat, et divinas et
bonas voluntates existentium praedeterminativas et productivas. Per
ideas tamen Deus non tantum practicam sed speculativam cognitionem de
rebus habet, cum non solum cognoscat res secundum hoc quod ab ipso
exeunt, sed etiam secundum quod in propria natura subsistunt. Idea
enim dicitur ab eidos, quod est forma; unde nomen ideae, quantum ad
proprietatem nominis, aequaliter se habet ad practicam et speculativam
cognitionem; forma enim rei in intellectu existens, utriusque
cognitionis principium est. Quamvis enim secundum usum loquentium idea
sumatur pro forma quae est principium practicae cognitionis, secundum
quod ideas exemplares rerum formas nominamus; tamen etiam principium
speculativae cognitionis est, secundum quod ideas contemplantes formas
rerum nominamus.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dicit Commentator in 11
Metaph., Plato et alii antiqui philosophi, quasi ab ipsa veritate
coacti, tendebant in illud quod postmodum Aristoteles expressit,
quamvis non pervenerint in ipsum: et ideo Plato ponens ideas, ad hoc
tendebat, secundum quod et Aristoteles posuit, scilicet eas esse in
intellectu divino; unde hoc improbare philosophus non intendit; sed
secundum modum quo Plato posuit formas naturales per se existentes sine
materia esse.
Ad secundum dicendum, quod si Deus indigeret respicere in aliquod
exemplar extra se, esset imperfectum agens; sed hoc non contingit, si
essentia sua exemplar omnium rerum ponatur: quia sic intuendo essentiam
suam, omnia producit.
Ad tertium dicendum, quod oportet illud per quod est cognitio rei,
esse unitum cognoscenti; unde essentia rerum creatarum, cum sit
separata a Deo, non potest esse medium cognoscendi ipsas res a Deo;
sed cognoscit eas nobiliori medio, scilicet per essentiam suam; et
ideo perfectius cognoscit et nobiliori modo; quia sic nihil nisi
essentia ejus est principium suae cognitionis. Oporteret enim quod
esset aliud, si per essentiam rerum quasi per medium cognosceret res,
cum medium cognoscendi sit cognitionis principium.
Ad quartum dicendum, quod cognitio discursiva est quando ex prius
notis in ignotum devenitur, et non quando per similitudinem rei
apprehenditur res ipsa: quia sic etiam oculus videns lapidem, haberet
cognitionem collativam de ipso: et ideo quamvis Deus sciat res per
similitudinem quae in ipso est, sicut per medium, et quamvis cognoscat
etiam ordinem rerum, non tamen habet discursivam scientiam, quia omnia
simul intuetur.
|
|