|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sint plures ideae.
Idea enim dicitur similitudo, per quam cognoscitur res. Sed sicut
supra habitum est, Deus cognoscit omnia per essentiam suam. Cum
igitur essentia sua sit una, videtur quod idea sit tantum una.
2. Si dicas, quod sunt plures propter respectus diversos ad res;
contra. Relationes quae sunt Dei ad creaturam, sunt realiter in
creaturis, et non in Deo. Creaturae autem non fuerunt ab aeterno:
ergo nec relationes Dei ad creaturam. Ergo ideae non fuerunt plures
ab aeterno. Sed Deus non alio modo cognoscit res factas quam antequam
faceret, ut habitum est ex verbis Augustini. Ergo modo non cognoscit
res per plures ideas, sed per unam tantum.
3. Praeterea, ut dictum est, idea se habet ad rem cujus est, sicut
forma artis, quae est in mente artificis, ad artificiatum. Sed
diversitas artificiatorum provenit ex pluralitate formarum quae sunt in
mente artificis, et non e contrario. Ergo videtur quod nec diversitas
rerum possit inducere pluralitatem idearum.
4. Praeterea, sicut idea dicitur relative ad ideatum, ita et
scientia dicitur per respectum ad scibile. Sed quamvis sint plura
scita a Deo, tamen est una ejus scientia. Ergo rerum omnium quae ab
ipso producuntur, est una tantum idea.
1. Sed contra, illud in quo non est pluralitas aliqua, non potest
pluraliter consignificari. Sed Augustinus, pluraliter ideas
nominat, dicens, quod ideae sunt rationes rerum stabiles, in mente
divina existentes; et cum ipsae nec oriantur nec intereant, secundum
eas tamen fit omne quod interit et oritur. Ergo ideae sunt plures.
2. Praeterea, secundum Damascenum, differentia est causa numeri.
Sed, secundum Augustinum, Deus alia ratione creavit hominem et
equum. Ergo videtur quod sint plures rationes ideales rerum in Deo.
Respondeo dicendum, quod cum Deus de singulis rebus propriam
cognitionem habeat, oportet quod essentia sua sit similitudo
singularium rerum, secundum quod diversae res diversimode et
particulariter ipsam imitantur secundum suam capacitatem, quamvis ipsa
se totam imitabilem praebeat; sed quod perfecte non imitantur eam
creaturae, sed difformiter, hoc est ex earum diversitate et defectu,
ut dicit Dionysius. Unde cum hoc nomen idea nominet essentiam divinam
secundum quod est exemplar imitatum a creatura, divina essentia erit
propria idea istius rei secundum determinatum imitationis modum. Et
quia alio modo imitantur eam diversae creaturae, ideo dicitur quod est
alia idea vel ratio qua creatur homo et equus; et exinde sequitur quod
secundum respectum ad plures res quae divinam essentiam diversimode
imitantur, sit pluralitas in ideis, quamvis essentia imitata sit una:
verbi gratia, sicut ex praedictis, dist. 2, quaest. 1, art.
3, patet, quidquid perfectionis in rebus est, hoc totum Deo
secundum unum et idem indivisibile convenit, scilicet esse, vivere et
intelligere et omnia hujusmodi. Cum autem omnes creaturae imitentur
ipsam essentiam quantum ad esse, non tamen omnes quantum ad vivere:
nec iterum illa quae imitantur ipsam quantum ad esse, eodem modo esse
participant, cum quaedam aliis nobilius esse possideant: et ex hoc
efficitur alius respectus essentiae divinae ad ea quae habent tantum
esse et ad ea quae habent esse et vivere, et similiter ad ea quae
diversimode esse habent; et ex hoc sunt plures rationes ideales,
secundum quod Deus intelligit essentiam suam ut imitabilem per hunc vel
per illum modum. Ipsae enim rationes imitationis intellectae, seu
modi, sunt ideae; idea enim, ut ex dictis patet, art. praeced.,
nominat formam ut intellectam, et non prout est in natura
intelligentis.
Ad primum ergo dicendum, quod idea non nominat tantum essentiam, sed
essentiam imitabilem; unde secundum quod est multiplex imitabilitas in
essentia divina, propter plenitudinem suae perfectionis, est
pluralitas idearum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis relationes quae sunt Dei ad
creaturam, realiter in creatura fundentur, tamen secundum rationem et
intellectum in Deo etiam sunt; intellectum autem dico non tantum
humanum sed etiam angelicum et divinum; et ideo quamvis creaturae ab
aeterno non fuerint, tamen intellectus divinus ab aeterno fuit
intelligens essentiam suam diversimode a creaturis imitabilem; et
propter hoc fuit ab aeterno pluralitas idearum in intellectu divino,
non in natura ipsius. Non enim eodem modo est in Deo forma equi et
vita; quia forma equi non est in Deo nisi sicut ratio intellecta; sed
ratio vitae in Deo est non tantum sicut intellecta, sed etiam sicut in
natura rei firmata.
Ad tertium dicendum, quod quamvis pluralitas idearum attendatur
secundum respectus ad res; non tamen pluralitas rerum est causa
pluralitatis idearum, sed e contrario; non enim quia res diversimode
imitatur divinam essentiam, ideo intellectus ejus intuetur eam
diversimode imitabilem, sed potius e contrario. Intellectus enim
divinus est causa rerum; distinctio autem idealium rationum est
secundum operationem intellectus divini, prout intelligit essentiam
suam diversimode imitabilem a creaturis.
Ad quartum dicendum, quod essentia divina una est, et respectus
plures; et ideo illud quod nominat tantum essentiam, non potest
pluraliter significari; sicut est scientia, quae tenet se magis ex
parte scientis, ut forma ipsius. Ratio autem se tenet magis ex parte
rei, ut consignificari et significari pluraliter possit; dicimus enim
rationes plures. Idea autem quasi medio modo se habet; quia essentiam
et rationem imitationis, quae est secundum respectum, importat; et
ideo etsi inveniatur in nomine ideae consignificata pluralitas, ut cum
pluraliter profertur, raro tamen aut nunquam invenitur significata per
additionem termini numeralis, ut sic dicantur plures ideae; pluralitas
enim exprimitur magis significando quam consignificando.
|
|