|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnium quae
cognoscit Deus, ideae in ipso sint. Mala enim cognoscit Deus. Sed
mali idea in ipso esse non potest, cum idea imitationem importet.
Unumquodque autem per hoc malum est quod ab imitatione Dei recedit.
Ergo non omnium rerum ideae sunt in Deo, cum plures malae sint.
2. Praeterea, idea nominat formam; dicitur enim ab eidos, quod est
forma. Sed materiae primae non est aliqua forma, sicut nec primus
actus, qui est Deus, habet aliquam materiam; alias neutrum esset
primum. Ergo non omnium est idea in Deo.
3. Praeterea, Deus non tantum cognoscit universalia, sed etiam
particularia. Sed particularium inquantum hujusmodi, non videtur esse
idea, cum omnia singularia unius speciei in forma conveniant. Ergo
non omnium cognitorum a Deo est idea.
4. Praeterea, idea non est nisi alicujus quod eam per imitationem
participat. Sed accidentia cum non sint per se subsistentia, nihil
participant; sed ipsa sunt participationes quaedam. Ergo cum
accidentia sint cognita a Deo sicut substantiae, videtur quod non
omnium cognitorum a Deo sit idea.
1. Sed contra, omnis cognitio est per speciem aliquam cogniti in
cognoscente. Sed species rerum in Deo existentes, ideae dicuntur.
Ergo omnium cognitorum a Deo idea in ipso est.
Respondeo dicendum, quod, sicut ex auctoritate Dionysii inducta
patet, idea dicitur similitudo vel ratio rei in Deo existens,
secundum quod est productiva ipsius rei et determinativa; et ideo
unumquodque, secundum quod se habet ad hoc quod a Deo producatur, ita
se habet ad hoc quod ipsius idea sit in eo. Omne autem quod ab aliquo
per se agente producitur, oportet quod secundum hoc quod ab ipso
effectu est, ipsum imitetur; quia, ut probat philosophus, simile
agit sibi simile, tam in his quae agunt per voluntatem quam in his quae
agunt per necessitatem. Unde secundum id quod aliquid a Deo
producitur, secundum hoc similitudinem in ipso habet, et secundum hoc
est idea ipsius in Deo, et secundum hoc a Deo cognoscitur; et ideo
cum omnis res a Deo producatur, oportet omnium rerum ideas in ipso
esse.
Ad primum ergo dicendum, quod malum, inquantum malum, nihil est,
cum sit privatio quaedam, sicut caecitas; et ideo rei malae idea
quidem in Deo est, non inquantum mala est, sed inquantum res est; et
ipsum malum per oppositum bonum cognoscitur a Deo, a quo res
privationi subjecta deficit.
Ad secundum dicendum, quod cum materia prima a Deo sit, oportet
ideam ejus aliqualiter in Deo esse; et sicut attribuitur sibi esse,
ita attribuitur sibi idea in Deo: quia omne esse, inquantum perfectum
est, exemplariter ductum est ab esse divino. Esse autem perfectum,
materiae non convenit in se, sed solum secundum quod est in composito;
in se vero habet esse imperfectum secundum ultimum gradum essendi, qui
est esse in potentia; et ideo perfectam rationem ideae non habet nisi
secundum quod est in composito, quia sic sibi a Deo esse perfectum
confertur; in se vero considerata, habet in Deo imperfectam rationem
ideae; hoc est dictu, quia essentia divina est imitabilis a composito
secundum esse perfectum, a materia secundum esse imperfectum, sed a
privatione nullo modo. Et ideo compositum, secundum rationem suae
formae, habet perfecte ideam in Deo, materia vero imperfecte, sed
privatio nullo modo.
Ad tertium dicendum, quod particularia habent proprias ideas in Deo;
unde alia est ratio Petri et Martini in Deo, sicut alia ratio
hominis et equi. Sed tamen diversitas hominis et equi est secundum
formam, cui perfecte respondet idea: sed distinctio singularium unius
speciei essentialis, est secundum materiam, quae non perfecte habet
ideam; et ideo perfectior est distinctio rationum respondentium
diversis speciebus quam diversis individuis; ita tamen quod imperfectio
referatur ad res imitantes, et non ad essentiam divinam quam
imitantur.
Ad quartum dicendum, quod accidentia etiam perfectum esse non habent;
unde deficiunt a perfectione ideae: propter quod etiam Plato non
posuit ideas accidentium, sed substantiarum tantum, ut 1 Metaph.
dicitur. Tamen secundum quod esse habent per imitationem divinae
essentiae, sic essentia divina est eorum idea. Et sic patent omnia
objecta, et etiam dicta in littera.
|
|