|
Ostenso quomodo res sint in Deo, hic ex incidenti ostendit quomodo
Deus sit in rebus; et dividitur in partes duas: in prima ostendit
Deum esse ubique et in omnibus rebus; in secunda parte removet a Deo
quaedam quae creaturas in loco existentes consequuntur, ibi: cumque
natura divina veraciter et essentialiter sit in omni loco et in omni
tempore, non tamen movetur per loca vel per tempora. Prima in duas:
in prima ponit modos quibus Deus in rebus esse dicitur; in secunda
inquirit rationes illorum modorum, ibi: quomodo autem Deus habitet in
nobis, ex illis aliquatenus intelligere valebis quae supra dicta sunt.
Circa primum duo facit: primo enumerat modos; secundo auctoritatibus
confirmat, ibi: ne autem ista (...) falsitatis arguere aliqui
praesumant; sanctorum auctoritatibus munienda mihi videntur. Et primo
confirmat modum quo est communiter in omnibus creaturis; secundo modum
quo specialiter est in sanctis, ibi: in sanctis vero etiam habitat.
Modus autem quo specialissime est in homine Christo, pertinet ad
tertium librum; et ideo eum praetermittit. Quomodo autem Deus
habitet in bonis, ex illis aliquatenus intelligere valebis quae supra
dicta sunt. Hic ostendit rationes dictorum modorum: et primo quantum
ad modum quo specialiter in sanctis est; secundo quantum ad modum
communem quo est in omnibus creaturis, ibi: ex praedictis patet quod
Deus ubique totus est per essentiam. Et circa primum duo facit:
primo ostendit veritatem; secundo excludit quasdam dubitationes, ibi:
si autem quaeris, ubi habitabat Deus antequam sancti essent, dicimus
quia in se habitabat. Et sunt tres per ordinem inductae, ut patet in
littera. Ex praedictis patet quod Deus ubique totus est per
essentiam, et in sanctis habitat per gratiam. Hic inquirit rationem
quantum ad modum communem; et circa hoc tria facit: primo ostendit
modi illius incomprehensibilitatem; secundo redarguit quorumdam
insufficientem assignationem, ibi: quidam tamen immensa ingenio suo
metiri praesumentes, hoc ita forte intelligendum tradiderunt; tertio
excludit erroneam quaestionem, ibi: solet etiam ab eisdem quaeri,
quomodo Deus substantialiter insit omnibus rebus. Ubi duo facit:
primo excludit objectionem; secundo destruit positionem, ibi:
postremo respondeant quid potius de Deo respondendum existiment. Hic
est duplex quaestio. Primo quomodo Deus in omnibus rebus sit.
Secundo quomodo ubique sit. Circa primum quaeruntur duo: 1 utrum
Deus sit in omnibus rebus; 2 de diversitate modorum quibus in rebus
esse dicitur.
|
|