|
1. Ad primum igitur sic proceditur. Videtur quod Deus in rebus non
sit. Inter causas enim illae solae rei intrinsecae sunt quae partes
ejus sunt, ut materia et forma; non autem agens et finis. Sed Deus
non est causa rerum ut veniens in constitutionem ipsarum; quia regit
omnes res, praeterquam commisceatur cum eis, ut dicitur Lib. de
causis. Ergo Deus in rebus creatis non est.
2. Praeterea, nobilius agens est hoc quod potest producere effectum
in absentia sua, quam quod non potest hoc facere nisi per suam
praesentiam. Deus autem est nobilissimum agens. Cum igitur
inveniantur quaedam agentia et secundum voluntatem et secundum naturam,
quae in absentia sui producunt effectus; sicut sol in caelo existens,
efficit calorem in terra per emissionem virtutis suae, et rex aliquis
per imperium suum multa efficit ubi ipse non est praesens; videtur quod
multo fortius Deus in absentia sui possit effectum producere; et ita
non oportet quod sit in rebus quas condidit.
3. Praeterea, quanto aliquod agens nobilius est, tanto nobiliorem
effectum producere potest. Sed perfectius est quod potest per se
conservari in esse absente sua causa quam quod non potest, sicut figura
perfectius est in cera in qua manet etiam sigillo amoto, quam in aqua
ubi non manet in absentia imprimentis. Cum igitur Deus sit
perfectissimus agens, videtur quod rebus quas condidit, contulerit hoc
ut etiam in absentia suae causae conservari possint in esse; et ita ad
conservationem rerum non exigitur quod Deus in rebus sit.
4. Praeterea, impossibile est quod duo agentia immediate operentur
eamdem rem, ita quod utrumque illorum perfecte operetur; quia ad unum
operatum terminatur una operatio, quae exit ab uno operante. Sed
singulae res habent operationes proprias, ut dicit Damascenus, quibus
suos effectus peragunt. Ergo videtur quod Deus non immediate sit
operans quidquid in rebus efficitur; et ita videtur quod non in omnibus
rebus sit.
5. Praeterea, Daemones res quaedam sunt. Sed absurdissime dicitur
Deus in Daemonibus esse. Ergo Deus non est in omnibus rebus.
1. Sed contra, Hierem. 23, 24: numquid non caelum et terram
ego impleo? Sed per caelum et terram intelligitur omnis creatura, ut
patet ex principio Genesis. Ergo Deus in omnibus creaturis est.
2. Hoc etiam videtur per hoc quod habetur ad Hebr. 1, 3:
portans omnia verbo virtutis suae. Non autem potest conservare res,
nisi sit praesens eis. Ergo videtur quod in omnibus rebus sit.
Respondeo dicendum, quod Deus essentialiter in omnibus rebus est,
non tamen ita quod rebus commisceatur, quasi pars alicujus rei. Ad
cujus evidentiam oportet tria praenotare. Primo, quod movens et
motum, agens et patiens, et operans et operatum, oportet simul esse,
ut in 7 Physic. probatur. Sed hoc diversimode contingit in
corporalibus et spiritualibus. Quia enim corpus per essentiam suam,
quae circumlimitata est terminis quantitatis, determinatum est ad situm
aliquem, non potest esse quod corpus movens et motum sint in eodem
situ; unde oportet quod simul sint per contactum; et sic virtute sua
immutat corpus quod immediate sibi conjungitur, quod etiam immutatum
aliud immutare potest, usque ad aliquem terminum. Spiritualis vero
substantia, cujus essentia omnino absoluta est a quantitate et situ,
ac per hoc loco, non est distincta ab eo quod movet per locum vel
situm; sed ubi est quod movetur, ibi est ipsum movens; sicut anima
est in corpore, et sicut virtus movens caelum dicitur esse in dextra
parte orbis quem movet; unde incipit motus, ut habetur in 8 Physic.
Secundum est, quod esse cujuslibet rei et cujuslibet partis ejus est
immediate a Deo, eo quod non ponimus, secundum fidem, aliquem creare
nisi Deum. Creare autem est dare esse. Tertium est, quod illud
quod est causa esse, non potest cessare ab operatione qua esse datur,
quin ipsa res etiam esse cesset. Sicut enim dicit Avicenna, haec est
differentia inter agens divinum et agens naturale, quod agens naturale
est tantum causa motus, et agens divinum est causa esse. Unde,
secundum ipsum, qualibet causa efficiente remota, removetur effectus
suus, sed non esse rei; et ideo remoto aedificatore, non tollitur
esse domus, cujus causa est gravitas lapidum quae manet; sed fieri
domus cujus causa erat; et similiter remota causa essendi, tollitur
esse. Unde dicit Gregorius, quod omnia in nihilum deciderent, nisi
ea manus omnipotentis contineret. Unde oportet quod operatio ipsius,
qua dat esse, non sit intercisa, sed continua; unde dicitur Joan.
5, 17: pater meus usque modo operatur, et ego operor. Ex quibus
omnibus aperte colligitur quod Deus est unicuique intimus, sicut esse
proprium rei est intimum ipsi rei, quae nec incipere nec durare
posset, nisi per operationem Dei, per quam suo operi conjungitur ut
in eo sit.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis essentia divina non sit
intrinseca rei quasi pars veniens in constitutionem ejus; tamen est
intra rem quasi operans et agens esse uniuscujusque rei; et hoc oportet
in omni agente incorporeo, ut ex praedictis patet, dist. 8,
quaest. 1, art. 2.
Ad secundum dicendum, quod illud quod agit per suam absentiam, non
est causa proxima ejus quod fit, sed remota; virtus enim solis primo
imprimitur in corpore sibi conjuncto, et sic deinceps usque ad
ultimum; et haec virtus est lumen ejus per quod agit in his
inferioribus, ut Avicenna, Lib. cit., cap. 2, dicit.
Similiter patet quod rex praecipiens est causa prima: sed exequens
praeceptum est causa proxima et conjuncta. Deus autem immediate in
omnibus operatur; unde oportet quod in omnibus sit.
Ad tertium dicendum, quod, sicut ex praedictis, in corp. art.,
patet, esse rei non potest conservari sine causa essendi, sicut nec
motus sine causa movente. Unde si sine aliquo agente esse rei
conservetur, illud agens non erit causa essendi, sed fieri tantum,
sicut sigillum est causa figurae in cera; unde remoto sigillo remanet
figura, sicut etiam de aedificatore dictum est; et hoc est agens
imperfectum; unde ratio procedit ex falsis.
Ad quartum dicendum, quod respectu ejusdem operationis non potest esse
duplex causa proxima eodem modo; sed diversimode potest; quod sic
patet. Operatio reducitur sicut in principium in duo; in ipsum
agentem, et in virtutem agentis, qua mediante exit operatio ab
agente. Quanto autem agens est magis proximum et immediatum, tanto
virtus ejus est mediata, et primi agentis virtus est immediatissima;
quod sic patet in terminis. Sint a, b, c, tres causae ordinatae,
ita quod c sit ultima, quae exercet operationem; constat tunc quod c
exercet operationem per virtutem suam; et quod per virtutem suam hoc
possit, hoc est per virtutem b, et ulterius per virtutem a. Unde si
quaeratur quare c operatur, respondetur per virtutem suam; et quare
per virtutem suam; propter virtutem b; et sic quousque reducatur in
virtutem causae primae in quam docet philosophus quaestiones resolvere
in posterioribus, et in 2 Physic. Et ita patet quod cum Deus sit
prima causa omnium, sua virtus est immediatissima omnibus. Sed quia
ipsemet est sua virtus, ideo non tantum est immediatum principium
operationis in omnibus, sed immediate in omnibus operans; quod in
aliis causis non contingit, quamvis singulae res proprias operationes
habeant quibus producunt suos effectus.
Ad quintum dicendum, quod non est concedendum simpliciter quod Deus
sit in Daemone, duabus de causis. Primo, quia Daemon non nominat
naturam tantum, sed naturam deformatam; cujus deformitatis Deus non
est operator. Secundo, quia Daemon nominat naturam intellectualem;
unde cum dicitur, Deus est in Daemone, intelligitur per modum quo
natura intellectualis ejus est capax, scilicet per gratiam. Unde nec
de homine peccatore simpliciter dicimus, Deus est in isto homine;
nisi addatur, inquantum est creatura, vel per essentiam et praesentiam
et potentiam; quo addito, dicitur etiam Deus in Daemone esse.
|
|