|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
assignentur modi isti, quibus Deus in rebus esse dicitur. Cum enim
dicimus Deum esse in rebus, significamus qualiter Deus ad res se
habeat. Sed Deus uno modo se habet ad omnia, quamvis non omnia uno
modo ad ipsum se habeant, ut dicit Dionysius. Ergo videtur quod non
debeat esse nisi unus modus existendi Deum in rebus.
2. Si dicas, quod isti modi diversificantur secundum diversas
habitudines creaturae ad Deum. Contra, quilibet effectus in creatura
causat aliquam habitudinem creaturae ad Deum. Sed quasi infiniti sunt
effectus Dei in creaturis. Ergo infinitis modis dicetur Deus esse in
creaturis, et non quinque tantum.
3. Praeterea, ea secundum quae diversimode creaturae ad Deum
referuntur, non inveniuntur in omnibus creaturis. Sed quidam istorum
modorum conveniunt omni creaturae, scilicet per essentiam, praesentiam
et potentiam. Ergo videtur quod modi isti non differant secundum
diversam habitudinem creaturae ad Deum.
4. Si dicas, quod distinguuntur secundum diversas rationes
attributorum. Contra, non plus differt potentia ab essentia, quam
scientia et voluntas. Sed esse in rebus per essentiam et potentiam
constituit duos modos. Ergo et similiter diversificabuntur secundum
omnia attributa.
1. In contrarium est quod in littera dicitur, et auctoritatibus
confirmatur.
Respondeo dicendum, quod distinctio istorum modorum partim sumitur ex
parte creaturae, partim ex parte Dei. Ex parte creaturae, inquantum
diverso modo ordinatur in Deum et conjungitur ei, non diversitate
rationis tantum, sed realiter. Cum enim Deus in rebus esse dicatur
secundum quod eis aliquo modo applicatur, oportet ut ubi est diversus
conjunctionis vel applicationis modus, ibi sit diversus modus essendi.
Conjungitur autem creatura Deo tripliciter. Primo modo secundum
similitudinem tantum, inquantum invenitur in creatura aliqua similitudo
divinae bonitatis, non quod attingat ipsum Deum secundum substantiam:
et ista conjunctio invenitur in omnibus creaturis divinam bonitatem
assimilantibus: et sic erit modus communis quo Deus est in omnibus
creaturis per essentiam, praesentiam et potentiam. Secundo creatura
attingit ad ipsum Deum secundum substantiam suam consideratum, et non
secundum similitudinem tantum; et hoc est per operationem; scilicet
quando aliquis fide adhaeret ipsi primae veritati, et caritate ipsi
summae bonitati: et sic est alius modus quo Deus specialiter est in
sanctis per gratiam. Tertio creatura attingit ad ipsum Deum non solum
secundum operationem, sed etiam secundum esse: non quidem prout esse
est actus essentiae, quia creatura non potest transire in naturam
divinam: sed secundum quod est actus hypostasis vel personae, in cujus
unionem creatura assumpta est: et sic est ultimus modus quo Deus est
in Christo per unionem. Ex parte autem Dei non invenitur diversitas
in re, sed ratione tantum, secundum quod distinguitur in ipso
essentia, virtus et operatio. Essentia autem ejus cum sit absoluta ab
omni creatura, non est in creatura nisi inquantum applicatur sibi per
operationem: et secundum hoc quod operatur in re, dicitur esse in re
per praesentiam, secundum quod oportet operans operato aliquo modo
praesens esse; et quia operatio non deserit virtutem divinam a qua
exit, ideo dicitur esse in re per potentiam; et quia virtus est ipsa
essentia, ideo consequitur ut in re etiam per essentiam sit.
Ad primum ergo dicendum, quod si loquamur de unitate et diversitate
secundum rem, sic Deus uno modo se habet ad res: sed quia res
diversimode se habent ad ipsum, contingit Deum significari in diversa
habitudine ad res, inquantum relationes fundatae in creaturis
reliquerunt diversas habitudines secundum rationem in Deo. Si autem
consideretur unitas et distinctio secundum rationem tantum, sic Deus
pluribus modis se habet ad res, ut sciens, ut potens, et sic de
aliis.
Ad secundum dicendum, quod divisio essentialis semper est per
differentias quae per se dividunt aliquod commune; sicut habens pedes,
per se dividitur per bipes et quadrupes; non autem per album et
nigrum. Similiter dico, quod Deum esse in creaturis per se dividitur
secundum diversos modos quibus creaturae attingunt Deum: et haec est
divisio essentialis et formalis. Sed si accipiantur diversi effectus
in creaturis per se, in quibus est Deus per naturales effectus
tantum, non invenietur nisi unus modus attingendi Deum; et ideo non
est divisio nisi per accidens et materialis, quae ab omni arte
praetermittitur.
Ad tertium dicendum, quod illi tres modi non sumuntur ex diversitate
creaturae, sed ex parte ipsius Dei operantis in rebus: et ideo omnem
creaturam consequuntur, et praesupponuntur etiam in aliis modis. In
quo enim est Deus per unionem, etiam est per gratiam; et in quo est
per gratiam, est per essentiam, praesentiam et potentiam.
Ad quartum dicendum, quod divina attributa non considerantur nisi
secundum triplicem ordinem ad res: vel secundum operationem, vel
secundum virtutem, vel secundum essentiam; et ideo non sunt nisi tres
modi essendi in rebus, qui sumuntur secundum diversum ordinem
comparationis Dei ad res.
|
|