|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit ubique.
Esse enim ubique significat in omni loco esse. Sed, sicut dicit
Anselmus, si usus admitteret, magis dicendus esset Deus cum omni
loco quam in omni loco. Ergo videtur quod Deus non proprie dicatur
ubique esse.
2. Praeterea, sicut tempus nominat mensuram quamdam, sic et locus.
Sed secundum philosophum, esse in tempore est quadam parte temporis
mensurari. Ergo esse in loco significat loco mensurari. Sed Deus
est immensus. Ergo non est in loco.
3. Item, potest objici ex auctoritate Anselmi qui dicit, quod omne
quod est in loco et tempore, sequitur leges loci et temporis.
4. Praeterea, sicut se habent successiva ad tempus, ita se habent
permanentia ad locum. Sed in successivis unum indivisibile et una
indivisibilis operatio non potest esse diversis temporibus. Ergo nec
unum indivisibile permanens potest esse in diversis locis. Sed Deus
est indivisibilis: ergo non est ubique.
5. Praeterea, nulla conditio corporalis Deo potest convenire nisi
metaphorice. Sed esse in loco est conditio corporis naturalis, adeo
quod etiam corporibus metaphoricis non datur locus nisi
similitudinarie, ut dicit philosophus. Ergo multo fortius Deo non
convenit nisi metaphorice in loco esse vel ubique.
1. Sed contra, Deus est in omnibus rebus, ut supra, art.
praeced., dictum est. Sed locus quilibet res aliqua est. Ergo
Deus in omni loco est: ergo ubique.
Respondeo dicendum, quod esse in aliquo diversimode convenit
spiritualibus et corporalibus: quia corpus est in aliquo ut contentum,
sicut vinum est in vase; sed spiritualis substantia est in aliquo ut
continens et conservans. Cujus ratio est, quia corporale per
essentiam suam, quae circumlimitata est quantitatis terminis,
determinatum est ad locum, et per consequens virtus et operatio ejus in
loco est; sed spiritualis substantia quae omnino absoluta a situ et
quantitate est, habet essentiam non omnino circumlimitatam loco. Unde
non est in loco nisi per operationem; et per consequens virtus et
essentia ejus in loco est. Dicendum est ergo, quod si esse in hoc
loco sumatur secundum quod corpus in loco esse dicitur; sic non
convenit Deo esse ubique nisi metaphorice; quia implet locum sicut
corpus locatum, non quidem distantia dimensionum, sed causalitate
effectuum. Si autem accipiatur esse in loco per modum quo substantia
spiritualis in aliquo esse dicitur; sic propriissime Deo in loco esse
convenit, et ubique: et non quidem ut mensuratum loco, sed ut dans
loco naturam locandi et continendi; sicut dicitur esse in homine
inquantum dat homini naturam humanitatis: et in qualibet re esse
dicitur inquantum dat rebus proprium esse et naturam.
Et per hoc patet responsio ad duo prima et ad auctoritatem Anselmi,
et etiam ad quintum, quae procedunt secundum modum quo corpus in loco
esse dicitur.
Ad quartum dicendum, quod indivisibile secundum successionem dicitur
dupliciter. Vel illud quod omnino absolutum est a successione, ut
indivisibile negative sumatur, sicut aeternitas: et tale indivisibile
potest esse in diversis temporibus, immo in omni tempore; quia nunc
aeternitatis invariatum adest omnibus partibus temporis. Vel illud
quod est successionis terminus, ut instans temporis, et quidquid per
illud instans mensuratur; et hoc non potest esse in pluribus
temporibus. Similiter indivisibile secundum dimensionem dicitur
dupliciter. Vel illud quod omnino absolutum est a dimensione, sicut
substantia spiritualis; et hoc non est inconveniens in omnibus vel
pluribus locis esse. Vel quod est terminus dimensionis, ut punctus:
et hoc, quia determinatum est ad situm, non potest in pluribus locis
esse; et ideo, relicta imaginatione, indivisibilitas substantiae
incorporeae, ut Dei vel Angeli vel animae, vel etiam materiae,
sicut indivisibilitas puncti non cogitetur: quia, ut dicit Boetius,
oportet in intellectualibus non deduci ad imaginationem.
|
|