|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod esse ubique non soli
Deo conveniat. Ponere enim materiam primam esse Deum, vel etiam ens
universale, ut quidam posuerunt, est haereticum. Sed universale est
ubique et semper, secundum philosophum, et similiter materia prima,
quae est in omni corpore, quo omnis locus impletur, cum nihil sit
vacuum, ut philosophi probant. Ergo esse ubique non tantum Deo
convenit.
2. Praeterea, in omnibus numeratis est aliquis numerus. Sed omnes
partes universi sunt numeratae. Ergo numerus collectus est in toto
universo, et ita est ubique.
3. Praeterea, secundum Augustinum anima tota est in singulis
partibus. Sed potuisset Deus tantum creare unum corpus animatum.
Ergo anima ejus ubique esset. Sed quod soli Deo convenit, nulli
creaturae communicatur. Ergo esse ubique non convenit soli Deo.
1. Sed contra, Ambrosius in littera probat spiritum sanctum esse
Deum quia ubique est. Sed probatio nihil valeret, nisi esse ubique
soli Deo conveniret. Ergo esse ubique soli Deo convenit.
Respondeo dicendum, quod esse ubique si per se sumatur, soli Deo
convenit nec alicui creaturae communicabile est; sed per accidens
potest alicui convenire. Hoc autem accidens potest dupliciter
considerari: vel ex parte ejus quod in loco est; vel ex parte loci.
Si ex parte ejus quod in loco est, sic cum per accidens vel per
posterius conveniat toti quod attribuitur sibi ratione suae partis,
constat quod illud quod secundum diversas suas partes est in diversis
locis, non primo et per se est in illis; immo est in uno loco tantum.
Unde si esset unum corpus infinitum, illud esset ubique per accidens,
secundum quod diceretur esse ubi sunt suae partes; et non per se, quia
ipsum non esset per se ubi est sua pars. Si ex parte loci, tunc
accidit alicui ubique esse, eo quod non est alius locus quam ille in
quo est; sed si fuerint multa alia loca, non esset ubique; sicut si
ponatur unus tantum locus in quo unus homo est. Deo autem per se
convenit ubique esse: quia ipse totus est in quolibet loco; et
infinitis aliis locis existentibus, in omnibus esset; et hoc non est
communicabile alicui creaturae nisi communicaretur sibi esse virtutis
infinitae.
Et per hoc patet responsio ad ea quae objecta sunt; quia omnibus illis
convenit esse ubique per accidens, vel quia secundum diversas partes
sunt, vel quia plura loca non sunt, vel quia secundum unum esse non
sunt in pluribus, sicut universale et praeterea illa quae secundum
aliud et aliud esse sunt in diversis. Numerus vero per se non est in
loco; et tamen secundum quod in loco est, non est totus in uno loco,
sed in diversis secundum diversas partes.
|
|