|
Ita Deus, cum sit in omnibus essentialiter et totus, plenius est in
illis quos inhabitat. Quaeritur ratio hujus differentiae. Et
dicendum, quod aliae creaturae, quamvis consequantur divinam
similitudinem per operationem ipsius Dei, non tamen attingunt ad ipsum
Deum secundum suppositum; et ideo quamvis Deus in eis sit, non tamen
ipsae cum Deo sunt. Sed creatura rationalis per gratiam attingit ad
ipsum Deum, secundum quod ipsum amat et cognoscit; et ideo cum eo
esse dicitur; et eadem ratione dicitur capax Dei, sicut suae
perfectionis, per modum objecti; et propter hoc etiam dicitur templum
Dei, et inhabitari a Deo. Sicut multa de Deo intelligimus quae
loqui penitus non valemus; ita multa loquimur quae intelligere non
sumus idonei. Ratio hujus diversitatis haec est, quia causa semper
excedit causatum. In quibusdam autem locutio causat intellectum,
sicut in his quae per disciplinam discuntur; unde contingit quod
intellectus addiscentis non pertingit ad virtutem locutionis; et tunc
potest loqui ea quae audit sed non intelligit; et similiter est in his
quae pure sunt fidei, quae intellectum humanum excedunt; fides autem
ex auditu est, Rom. 10. Quandoque autem intellectus est causa
locutionis, sicut in his quae per inventionem sciuntur; unde in his
intellectus locutionem excedit, ut multa intelligantur quae proferri
non valent. Non quod Dei essentia proprie sit in omni loco. In hoc
defecerunt, quia acceperunt esse in loco per modum quo corpus in loco
est; et ideo dicebant, quod essentia Dei non proprie est in loco,
sed dicitur esse per essentiam, inquantum omnis essentia ab eo est, et
inquantum ipse per virtutem essentiae suae operatur. Sed hoc non
sufficit; sed oportet addere quae supra dicta sunt, art. praec.
Solet etiam ab eis quaeri, quomodo Deus substantialiter insit omnibus
rebus. Ista quaestio stulta est: quia non oportet quod omne tangens
immutetur ab eo quod tangitur, nisi in his quae agunt et patiuntur ab
invicem, ut in 1 de generatione dicitur; et haec sunt quae in materia
conveniunt; unde orbis lunae non immutatur ab igne contingente; et
ideo stultum est dicere, quod essentia divina inquinatur rebus
immundis, quibus per operationem applicatur.
|
|