|
Ostenso quod Deus est ubique, hic excludit a Deo duo quae creaturam
consequuntur in loco existentem, scilicet localitatem et motum; et
dividitur in partes tres: in prima parte proponit quod intendit,
scilicet divinam essentiam neque moveri neque localem esse; in secunda
ostendit haec duo omni creaturae convenire, ibi: duobus namque his
modis dicitur in Scriptura aliquid locale, in tertia probat utrumque a
Deo removeri, ibi: fateamur itaque divinam naturam pro immensitate
sui nusquam deesse. Secunda pars in duas: in prima ostendit
localitatem omni creaturae convenire, vel per circumscriptionem et
definitionem, sicut corpori; vel per definitionem tantum, sicut
spiritui. Ostendit etiam corpori duplicem motum convenire, scilicet
per tempus et locum; spiritui vero alterum, scilicet motum per
tempus; in secunda inquirit, utrum etiam motus per locum spiritui
conveniat, ibi: de mutatione vero loci magna inter conquirentes
disceptatio versatur; et circa hoc tria facit: in prima ponit aliorum
opinionem, et eorum rationem; in secunda determinat illam rationem,
ibi: sed ut supra diximus, dupliciter dicitur res esse localis;
tertio ponit opinionem suam, et confirmat eam, ibi: sunt ergo
spiritus creati in loco. Fateamur itaque divinam naturam pro
immensitate sui nusquam deesse. Hic probat duo praedicta a Deo
removeri; et circa hoc tria facit: primo ostendit propositum per
auctoritates; secundo movet objectionem et solvit, ibi: ad hoc autem
solet opponi sic; tertio epilogat ea quae dixerat, ibi: jam
sufficienter demonstratum esse videtur, quomodo omnia dicantur esse in
Deo, et Deus in omnibus. Hic etiam duplex est quaestio. Prima de
loco Angeli. Secunda de motu ipsius; quia de immutabilitate Dei,
et qualiter ipse ubique est, supra, quaest. 2, art. 1, hujus
dist., expeditum est; de motu autem et loco corporum non pertinet ad
theologum tractare sed ad naturalem. Circa primum tria quaeruntur: 1
utrum Angelus sit in loco; 2 utrum unus Angelus possit esse in
pluribus locis simul; 3 utrum plures Angeli possint esse in uno
loco.
|
|