|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus non sit in
loco. Dicit enim Boetius: communis est animi conceptio apud omnes
sapientes incorporalia in loco non esse. Sed Angeli sunt incorporei
et immateriales, ut Dionysius dicit. Ergo Angeli non sunt in loco.
2. Praeterea, ei quod omnino absolutum est a situ et dimensione,
non debetur locus nisi per accidens, sicut patet de materia prima.
Sed essentia Angeli omnino est absoluta a situ et dimensione, sicut
omnes ponunt, qui eos incorporeos dicunt. Ergo non debetur sibi locus
nisi per accidens. Sed per accidens non est in loco, nisi assumpto
corpore. Ergo videtur quod quando non assumit corpus, non sit in
loco.
3. Si dicas, quod est in loco per operationem suam. Contra,
quidquid convenit alicui per aliquid oportet illi convenire per quod
convenit; ut si animal est in loco per corpus, oportet corpus in loco
esse. Sed operationi nunquam per se attribuitur esse in loco. Ergo
Angelus per operationem in loco esse non potest.
4. Praeterea, si per operationem conveniat sibi esse in loco, non
nisi inquantum operatur circa locum aliquem. Sed Angeli non operantur
semper circa corporalia. Ergo aliquando non alicubi essent. Nec
ubique sunt, quia hoc Dei proprium est. Ergo nusquam sunt: quod
videtur absurdum.
5. Praeterea, si Angelus est in loco per operationem suam, ergo et
definitive est in loco; quia operatio sua ad locum definitur; et
determinatur. Sed similiter aliqua operatio Dei definitur ad locum
aliquem, extra quem illam operationem non exercet, ut patet in
suscitatione alicujus mortui. Ergo videtur quod etiam Deus definitive
esset in loco.
6. Praeterea, philosophi etiam posuerunt operationes
intelligentiarum esse circa ea quae sunt hic; nec tamen dixerunt
intelligentiam in aliquo loco esse; immo Plato posuit ideas nec infra
caelum nec extra caelum esse, quia in loco non sunt, ut in 3
Physic. dicitur. Ergo nec per operationem Angeli in loco esse
dicuntur.
1. Sed contra est quod in collecta dicitur: Angeli sancti tui
habitent in ea, qui nos in pace custodiant. Damascenus etiam dicit,
quod ubi operantur ibi sunt; et multis aliis auctoritatibus facile est
probare.
Respondeo dicendum, quod circa hoc triplex est opinio. Una opinio
est philosophorum, quod intelligentiae vel Angeli nullo modo sunt in
loco; ponunt enim quod intelligentia est quaedam essentia denudata a
materia et ab omnibus conditionibus materialibus, et quod intelligentia
movet orbem per animam conjunctam ipsi orbi, sicut desideratum ab
ipsa; et ideo nullam applicationem ad corpus vel ad locum habet, quia
non immediate operatur circa aliquod corpus. Haec autem opinio
haeretica est; quia secundum fidem nostram, ponimus Angelos immediate
circa nos operari. Et ideo alii dicunt, quod ipsi Angelo, etiam
quantum ad essentiam suam, debetur locus a Deo; et quod non est
intelligibile Angelum esse, nisi locus esset: dicunt tamen, quod
Angelus non est in loco circumscriptive, sed definitive, quia
determinatur ad locum aliquem sic quod est in hoc loco ita quod non in
alio; cum enim essentia ejus finita sit eo quod creatura est, oportet
intelligere quod sit determinata ad locum aliquem. Sed ista est valde
rudis probatio, quia procedit ex aequivocatione finis. Cum enim
dicitur essentia Angeli finita, accipitur finis pro fine essentiae et
virtutis, secundum quod etiam definitio terminus dicitur; et non pro
fine dimensionis. Locus autem dicitur finiens vel finitus secundum
terminos quantitatis dimensivae. Finis autem secundum utramque
acceptionem, nullam commensurationem et proportionem habet; unde non
oportet ut quod est finitum in essentia, ad terminos loci finiatur.
Et praeterea quod aliquid determinetur ad locum aliquem, hoc non est
nisi inquantum per aliquem modum applicatur ad locum illum, et non ad
alium. Haec autem applicatio vel intelligitur secundum situm aut
contactum, vel secundum formam, vel secundum operationem aliquam.
Secundum formam, sicut anima est in corpore; quo modo Angelus in re
locali esse non potest, cum non sit actus corporis. Secundum
determinatum situm, sicut punctus in linea quam determinat; quo modo
Angelus in loco non est, quia essentia ejus omnino a situ absoluta
est. Secundum contactum, sicut in loco est corpus. Contactus autem
dicitur dupliciter: proprie et metaphorice. Proprie tangere est,
habere ultima simul; et patet quod hoc Angelo convenire non potest.
Tactus autem metaphoricus est per actionem, sicut dicitur contristans
tangere; et iste tactus Angelo potest convenire. Relinquitur ergo
quod Angelus definiri vel determinari non potest ad locum aliquem,
nisi per actionem et operationem. Et ista est tertia opinio, quae
ponit Angelum esse in loco inquantum alicui loco per operationem
applicatur. Et hoc confirmatur auctoritate Gregorii Nazianzeni, qui
hoc expresse dicit; unde etiam subjungit, quod cum deberemus dicere,
hic operatur, abusive dicimus, hic est. Et ideo hanc opinionem
sequendo, quae rationabilior videtur, dico, quod Angelus et
quaelibet substantia incorporea non potest esse in corpore vel in loco
nisi per operationem, quae effectum aliquem in eo causat. Hoc autem
contingit multipliciter. Substantia enim spiritualis potest alicui
conferre non quidem esse, sed aliquid ad esse superadditum; et sic
Angelus est in loco, inquantum operatur circa aliquod corpus locatum,
vel motum vel lumen, vel aliud hujusmodi; cui tamen esse non confert.
Aliquando vero substantia spiritualis dat per operationem corpori
esse; non tamen suum esse, sed aliud; et hoc modo Deus est in
omnibus creaturis quibus dat esse, sed non suum. Aliquando autem dat
corpori ipsum suum esse; sed hoc contingit dupliciter: quia esse et
est actus formae, et est actus hypostasis. Unde substantia
spiritualis potest conferre rei corporali esse suum inquantum est actus
formae, ut sic forma ipsius efficiatur; et hoc modo anima est in
corpore: aut secundum quod est actus hypostasis et non formae; et hoc
modo humana natura in Christo assumpta est ad esse divinae personae,
quia facta est unio in hypostasi et non confusio in natura.
Ad primum ergo dicendum, quod locus est nomen mensurae; unde esse in
loco proprie significatur ut esse in mensura; et sic nulli rei
incorporeae convenit in loco esse, scilicet ut in loco: sed tamen
alicui rei incorporeae convenit esse in loco, non ut in loco, sed
sicut operans in operato, vel sicut forma in materia. Unde etiam
Angelus localis dicitur non nisi secundum quid, inquantum scilicet
habet aliquid simile rei locali, ut scilicet determinetur ad hunc locum
potius quam ad illum.
Ad secundum dicendum, quod esse in loco ut in loco, non convenit
Angelo nisi per accidens, inquantum scilicet corpus assumptum, vel
corpus cui per operationem applicatur, in loco est; sed esse in loco
ut operans in operato, convenit Angelo etiam per se, secundum quod
per se in loco operatur; sicut etiam materia prima per se est in loco
aut in locato ut pars; et sicut punctus per se est in loco ut
terminus, non ut locatum.
Ad tertium dicendum, quod operatio etiam Angeli non est in loco ut
locatum, sed ut perfectio locati: quia operatio agentis semper est
perfectio patientis, inquantum hujusmodi.
Ad quartum dicendum, quod hoc non reputo inconveniens quod Angelus
sine loco possit esse et non in loco, quando nullam operationem circa
locum habet: nec est inconveniens ut tunc nusquam vel in nullo loco
esse dicatur; sicut etiam non est inconveniens quod nullo colore
coloratus dicatur. Sed hoc tamen non est imaginabile, quia imaginatio
continuum non transcendit.
Ad quintum dicendum, quod Angelus definitive in loco est per
operationem suam, Deus autem non; quia operatio ipsius Dei, etsi
determinata sit ad locum inquantum transit super operatum, non tamen
inquantum exit ab operante, quia ita operatur hic quod etiam alibi;
sed Angeli operatio definita est ad locum utroque modo, quia ipse non
operatur alibi quam hic, ut infra, art. seq., dicetur.
Ad sextum dicendum, quod operans non oportet esse in operato, vel
applicari sibi, nisi circa quod immediate operatur. Philosophi autem
ponebant, quod operatio intelligentiae non pervenit ad ea quae sunt hic
nisi mediante motu orbium, et ad orbem non nisi mediante anima ejus,
quam in orbe esse dicebant. Et ideo sequitur intelligentiam omnino
absolutam a corpore et a loco esse.
|
|