|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus possit simul
in pluribus locis esse. Quodlibet enim corpus est magis determinatum
ad locum quam Angelus. Sed aliquod corpus est simul in pluribus
locis, sicut corpus Christi in pluribus altaribus. Ergo multo
fortius Angelus simul in pluribus locis esse potest.
2. Praeterea, quando Angelus assumit corpus, constat quod
immediate movet quamlibet partem ejus: alias motus inordinatus fieret,
et dissimilis motui animalis. Sed Angelus est ubicumque immediate
operatur. Ergo Angelus est in singulis partibus illius corporis: et
ita videtur quod sit simul in pluribus locis.
3. Praeterea, caelum Empyreum debetur Angelis secundum opus
contemplationis. Sed quando operantur hic circa nos, non desinunt
contemplari. Ergo simul sunt hic et in caelo Empyreo; et ita in
pluribus locis.
4. Praeterea, omne agens cujus virtus excedit illud in quod
operatur, potest etiam circa aliud operari. Sed virtus Angeli
excedit hoc corpus circa quod operatur. Ergo potest etiam in alio
operari: et ita potest in pluribus locis esse; sed ubi operatur, ibi
est.
1. Sed contra, Damascenus dicit, quod dum sunt in caelo, non sunt
in terra; et ita videtur quod non sint simul in pluribus locis.
2. Praeterea, in littera ponitur et probatur Angelus definitive in
loco esse. Sed quod est in pluribus locis, ad nullum locum est
definitum vel determinatum. Ergo Angelus non est in pluribus locis.
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt diversae opiniones. Quidam
enim dixerunt, quod Angelus potest esse in pluribus locis simul, sed
non ubique, sicut Deus; corpus autem in uno loco tantum est. Sed
hoc reputatum est pro errore a magistris: quia sequeretur quod Angelus
nec definitive nec circumscriptive in loco esset. Unde alii dicunt,
quod Angelus est in loco indivisibili: quia ponunt quod essentiae
Angeli secundum se debetur locus; unde, quia essentia ejus
indivisibilis est, oportet quod locus ejus sit indivisibilis. Sed
iste error contingit eis, quia non possunt imaginationem transcendere,
ut intelligant aliquid indivisibile, nisi sicut habens situm in
continuo. Et ideo dicendum est, quod Angelus est in uno loco
tantum; sed ille locus potest esse divisibilis vel indivisibilis, aut
magnus vel parvus, secundum quod operatio ejus immediate ad magnum vel
parvum terminatur. Unde si immediate operetur circa totam domum, tota
domus respondet sibi sicut unus locus, ita quod in qualibet parte
erit; sicut etiam dicimus quod anima est in qualibet parte corporis.
Et dico immediate, quia si Angelus moveret lapidem ex cujus motu
multa alia moverentur, non oporteret quod esset nisi ubi est primum
motum; sicut patet etiam in motore corporali, quem necesse est tangere
solum id quod movetur ab eo. Ideo autem dico quod non potest esse in
pluribus locis simul, quia est naturae finitae, et per consequens
virtutis finitae. Impossibile est autem quod ab una virtute finita
procedat nisi una operatio. Operatio autem una est quae terminatur ad
unum operatum: et ideo oportet quod operatum Angeli sit unum, circa
quod immediate operatur. Unde sicut anima non est simul in pluribus
corporibus, ita nec Angelus in pluribus locis. Deo autem soli
convenit in pluribus et in omnibus locis esse, quia ipse virtutis
infinitae est; et quamvis operatio ejus sit una secundum quod est in
ipso, quae est ipsemet; tamen effectus operationis sunt infiniti,
inquantum ipse est principium dans esse, et per consequens creans omnia
alia quae ad esse sunt superaddita. Unde est in omnibus non solum
sicut in uno operato, sed sicut in pluribus, quia etiam ea per quae
distinguuntur res in quibus operatur, ab ipso sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod corpus Christi non habet, inquantum
est corpus, nec inquantum divinitati unitum, quod sit in pluribus
locis: sed habet hoc ratione consecrationis et transubstantiationis,
inquantum diversi panes qui in ipsum transubstantiantur sunt in diversi
locis: et quia substantia panis transit in corpus Christi manentibus
accidentibus, ideo manet quantitas utriusque panis, et per consequens
locus utriusque: et idem contingeret in quidquid aliud panis divina
virtute transubstantiaretur.
Ad secundum dicendum, quod totum illud corpus assumptum comparatur ad
Angelum sicut unum indivisibile ubi, prout circa ipsum est una
operatio. Unde quamvis sit in qualibet parte ipsius assumpti
corporis, non oportet quod sit in pluribus locis.
Ad tertium dicendum, quod operatio est quasi medium inter operans et
operatum: unde potest considerari vel secundum quod exit ab operante,
vel secundum quod terminatur ad operatum. Operationi autem Angeli non
debetur locus secundum quod exit ab essentia ejus quae secundum se
absoluta est, sed secundum objectum ad quod terminatur: et ideo
operationi contemplativae Angeli non debetur aliquis locus corporeus,
cum objectum contemplationis spirituale sit: et ideo caelum Empyreum
non est de necessitate contemplationis; sed assignatur contemplationi
per congruentiam, inquantum locus ille sanctificatus est ad gloriam
beatorum, sicut etiam contemplationis dicitur magis esse locus
Ecclesia, quam forum. Unde non oportet quod quandocumque
contemplatur, sit in caelo Empyreo.
Ad quartum dicendum, quod virtus Angeli quamvis excedat hoc operatum
excessu quasi quantitatis continuae, eo quod posset circa aliquod majus
operari; non tamen excedit excessu quantitatis discretae, quia non
potest nisi circa unum operari, sive illud sit magnum sive parvum.
|
|