|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod plures Angeli possint
simul esse in uno loco. Magis enim est repletivum loci corpus quam
spiritus. Sed ubi est corpus, potest esse Angelus. Ergo multo
magis non impeditur quin possit esse ubi est alius Angelus.
2. Praeterea, secundum Augustinum, anima est in qualibet parte
corporis. Sed Daemones et Angeli, quamvis non illabantur mentibus,
illabuntur tamen corporibus, ut sancti dicunt. Ergo videtur quod
Angelus et anima possint esse in eodem loco, et eadem ratione videtur
quod Angelus et Angelus.
3. Si dicas, quod hoc non potest esse ne sequatur confusio.
Contra, majori distinctioni magis repugnat confusio. Sed magis
distinguitur spiritus creatus a spiritu increato, quam spiritus creatus
a spiritu creato. Cum igitur sine aliqua confusione sint ubi ipse
Deus est, intra quem currunt ubicumque mittantur, ut in littera
dicitur, videtur etiam quod duo Angeli simul esse possint.
4. Praeterea, sicut Angelus operatur circa corpus, ita etiam
operatur circa Angelum; quia superiores inferiores illuminant, ut
dicit Dionysius. Sed per hoc quod operatur circa locum, dicitur esse
in loco: ergo per hoc quod operatur circa Angelum, dicitur esse in
Angelo; et ita videtur quod duo Angeli in uno loco esse possint.
1. Sed contra, sicut se habet corpus ad esse circumscriptive in
loco, ita et Angeli ad esse definitive. Sed duo corpora non
circumscribuntur eodem loco. Ergo nec duo Angeli definiuntur ad unum
locum.
2. Praeterea, unius corporis non sunt duae animae; et tamen anima
substantia spiritualis est, sicut et Angelus. Ergo videtur quod nec
duo Angeli in uno et eodem loco esse possint.
Respondeo dicendum, quod locus potest sumi proprie et metaphorice.
Locus metaphorice dicitur locus spiritualis Angeli, scilicet ipse
Deus qui ad similitudinem loci continet; et sic omnes Angeli, immo
omnia entia, sunt in uno loco, scilicet in Deo, qui omnia continet.
Sed sic non loquimur de loco, sed de loco proprie dicto, qui est
locus corporalis. Et sic dico, secundum communem opinionem, quod
plures Angeli non possunt simul in uno loco esse. Cujus ratio
accipienda est ex parte operationis secundum quam Angelus in loco esse
dicitur: quia, secundum philosophum, tunc pulcherrime unumquodque
definitur, quando per definitionem manifestatur natura rei, et
demonstrantur omnes proprietates consequentes, et solvuntur omnes
dubitationes incidentes. Secundum hoc ergo dicendum est quod
impossibile est idem secundum idem pati et moveri a diversis agentibus
vel moventibus, si utrumque sit perfectae virtutis ad inducendum
effectum illum. Sed hoc contingit quando plures movent in virtute
unius moventis, quorum quilibet est imperfectum movens, sicut patet in
trahentibus navim; et hoc ideo quia ab agente perfecto patiens ducitur
in actum perfectum, quo habito, non remanet in potentia ad
suscipiendum aliquid plus. Cum igitur unus Angelus agens in virtute
imperii divini sit sufficientis virtutis ad educendum in actum totum
illud quod virtute divina operandum est circa aliquod corpus supra actus
naturales, ad quorum operationes non mittuntur Angeli, non potest
esse quod circa idem operatum conveniant immediate operationes duorum
Angelorum; et ideo non possunt esse in eodem loco: quia alter eorum
superflueret. Unde etiam philosophi ex Arist., uni orbi non
attribuerunt nisi unum motorem.
Ad primum ergo dicendum, quod non impedit repletio loci quin plures
Angeli simul in uno loco esse possint; sed confusio operationum, quae
quodammodo redundaret in confusionem virtutis et essentiae.
Ad secundum dicendum, quod anima est in corpore ut forma dans esse,
et operans operationes naturales; sed Angelus est in corpore ut
operans operationes supernaturales; et ideo nulla confusio operationum
fit; quia non est unius rationis operatio.
Et per hoc etiam patet responsio ad tertium; quia Deus est in rebus
ut dans omnibus esse, et operans in qualibet virtute operante; et ideo
alterius rationis est operatio ipsius Angeli; unde non sequitur
confusio.
Ad quartum dicendum, quod, sicut communiter dicitur, Angelus
illuminans non operatur intra essentiam Angeli, quia non est causa
esse ejus; et lumen receptum in esse ejus non recipitur; et ideo
dicitur quasi exterius operari per modum suggerentis. Et similiter,
quamvis effectus Angeli non recipiatur intra esse corporis cujus non
est causa, recipitur tamen intra dimensiones ejus, ratione cujus
Angelus intrinsecus corpori dici potest; non autem animae nec
Angelo; unde non sequitur quod sit in Angelo vel cum Angelo in uno
loco.
|
|