|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus non moveatur.
Quia, secundum philosophum, motus est actus imperfecti; quia est
actus existentis in potentia, inquantum hujusmodi. Sed Angelus est
perfectus, et praecipue beatus. Ergo non movetur.
2. Praeterea, quidquid movetur, aliqua specie motus movetur. Sed
enumeratis omnibus speciebus motus et mutationis, patet quod nulla
convenit Angelo, nisi forte alteratio loci et mutatio; non enim
augetur vel diminuitur, cum non sit quantus; nec iterum generatur et
corrumpitur, cum in ipso non sit contrarietas ut per se corrumpatur
(quia nihil per se corrumpitur nisi ratione contrarietatis) et sit per
se subsistens, ut non corrumpatur per accidens; quia id quod
corrumpitur per accidens, corrumpitur ad corruptionem ejus in quo est
sicut in subjecto. Sed non movetur alteratione, vel loci mutatione.
Ergo nullo modo movetur. Quod autem nullo modo alteretur, sic
probatur. Sicut enim probat philosophus, alteratio non est nisi circa
qualitates sensibiles, et circa sensibilem partem animae. Sed haec ab
Angelo remota sunt. Ergo Angelus non alteratur. Similiter videtur
quod non movetur secundum locum. Quia omnis motus localis videtur esse
propter aliquam indigentiam. Sed Angelus, praecipue beatus, nullius
est indigens. Ergo localiter non movetur.
3. Praeterea, si movetur secundum locum, moveatur ergo de a in b;
et sit b illud in quod primo mutatur. Ergo cum movetur, aut est in
a, aut in b, aut est in utroque. Sed in a non movetur, quia ibi
incipit moveri, et principium motus non est motus; nec iterum in b
movetur, quia ibi mutatum est. Nihil autem simul movetur et mutatum
est. Ergo oportet quod dum movetur, sit simul in utroque. Sed non
potest esse simul in duobus locis totus, ut probatum est, art. 2,
quaest. praeced. Ergo oportet quod sit partim in a et partim in b.
Ergo est divisibilis; quod est inconveniens.
4. Si dicas, quod non movetur per se in loco, sed secundum
accidens. Contra, quidquid movetur per accidens in loco, movetur ad
ejus motum in quo est. Sed Angelus est in eo in quo operatur. Ergo
movetur per accidens ad motum ejus. Sed sicut illud in quo est
Angelus, movetur, ita illud in quo est Deus. Ergo et Deus
movebitur secundum locum; quod est inconveniens: quia Deus nec per se
nec per accidens movetur, ut in 8 Physic. probatur. Ergo et eadem
ratione Angelus nec per se nec per accidens movebitur.
5. Praeterea, ea quae de Deo vel de Angelis metaphorice a sanctis
exponuntur, non sunt eis simpliciter attribuenda. Sed Dionysius
exponit ascensum et descensum Angelorum inter metaphorica. Ergo
videtur quod motus localis non sit simpliciter Angelo attribuendus.
1. Sed contra, quod est proprium alicui, sibi soli convenit. Sed
immutabilitas, ut supra, distinct. 8, quaest. 3, art. 1,
dictum est, Dei proprium est. Ergo Angelo non convenit. Potest
ergo moveri.
2. Praeterea, omne quod est hic et ibi, et non simul, movetur
secundum locum. Sed Angelus simul non est in duobus locis, ut
habitum est. Cum igitur unus et idem Angelus inveniatur in
Scripturis operari in diversis locis, et ita esse (quia ubi operatur
ibi est), sicut de Gabriele legitur Luc. 1, qui annuntiavit
Zachariae in templo, et Mariae in Nazareth, videtur quod Angelus
secundum locum moveatur.
Respondeo dicendum, quod triplex motus Angeli invenitur a sanctis
traditus. Primus motus est secundum illuminationes a Deo in mentem
Angeli descendentes, qui quidem metaphorice motus dicitur; et hunc
tradit Dionysius in 4 cap. de Div. Nomin., et distinguit eum per
tres species, scilicet in motum circularem, rectum et obliquum.
Motus autem circularis Angeli dicitur secundum quod lumen
intellectuale descendit originaliter a Deo in intellectum Angeli; et
per illud lumen intellectus Angeli ascendit in contemplationem Dei:
et sic est motus ab eodem in idem, et est uniformis, inquantum lumen
illud non egreditur intellectus simplicitatem. Motus autem rectus
dicitur quando Angelus lumen a Deo receptum inferioribus tradit quasi
secundum rectam lineam. Sed motus obliquus dicitur prout consideratur
exitus luminis a Deo in mentem Angeli, et deinde reflectitur lumen
illud ad inferiora, quibus lumen suum tradit, per quod non reducuntur
in Angelum sicut in finem, sed in Deum: et talis motus est quasi
compositus ex recto et circulari, sicut motus qui esset per chordam et
arcum ab eodem in idem. Obliquatur enim motus iste prout recedit ab
uniformitate recepti luminis, quod similiter non est in secundis
Angelis sicut in primis. Secundus motus est per tempus; quem
assignat ei Augustinus, ut habetur in littera; et quia tempus, est
mensura successivorum, ideo omnem successionem nominat motum per
tempus. Invenitur autem successio in intellectu Angeli: quod sic
patet. Omnis intellectus qui cognoscit diversa per diversas species,
non potest simul actu illa cognoscere, ut ex praedeterminatis patet,
dist. 25, quaest. 1, art. 2. Intellectus autem Angeli potest
cognoscere res dupliciter, sive duplici specie: scilicet vel in
consideratione verbi, quod est una similitudo omnium rerum; et sic
simul potest multa videre: vel per species innatas vel concreatas
rerum, quae sibi inditae sunt, quae plures plurium sunt; unde oportet
quod secundum illas species non cognoscat plura simul. Unde secundum
hoc est successio in intellectu Angeli; et ista successio largo modo
dicitur motus. Differt tamen a motu proprie dicto in duobus ad minus.
Primo, quia non est de potentia in actum, sed de actu in actum.
Secundo quia non est continuus: continuus enim motus est ex
continuitate ejus super quod est motus, ut in Lib. 5 Physic.,
probatur. Sed inter duas species intellectas non est continuatio, sed
successio tantum; et haec eadem successio motus dicitur; et similis
ratio est de successione affectionum. Tertius motus est secundum
locum, qui etiam in littera attribuitur eis auctoritate Ambrosii et
Bedae. Et quia moveri in loco sequitur ad esse in loco, ideo eodem
modo convenit Angelo moveri in loco sicut esse in loco: et utrumque
est aequivoce respectu corporalium. Dicitur enim Angelus esse in loco
inquantum applicatur loco per operationem; et quia non simul est in
diversis locis, ideo successio talium operationum per quas in diversis
locis esse dicitur, motus ejus vocatur. Unde sicut conceptiones
intellectus consequenter se habent sine continuatione, ita et
operationes ejus; unde motus localis Angeli non est continuus; sed
ipsae operationes ejus consequenter se habentes circa diversa loca,
secundum quas in illis esse dicitur localis motus, successivae
dicuntur.
Ad primum ergo dicendum, quod motus, proprie sumendo, semper est
existentis in potentia; sed aliquando improprie ipsa operatio rei
dicitur motus ejus, ut intelligere et sentire; et tunc motus est actus
perfecti, ut in 3 de anima dicitur. Quod autem operatio a motu
differat, patet ex 10 Ethic.: et sic sumitur motus a Dionysio,
scilicet pro operatione quantum ad primum modum, qui tripartitus est,
secundum eum. Sed duo alii modi motus ponunt aliquam imperfectionem in
Angelo, quae tamen non repugnat beatitudini. Imperfectio autem
potest attendi si comparetur ad Deum, qui uno et eodem, scilicet
essentia sua, simul omnia videt et simul ubique est; in quo Angelus
deficit a perfectione ejus; et ideo de loco in locum transit quantum ad
tertium modum motus ejus, et de intellectu ad intellectum quantum ad
secundum.
Ad secundum dicendum, quod primus modus motus Angeli non reducitur in
aliquam speciem motus; est enim metaphorice dictus, quia non est
transitus de uno in aliud, cum Angelus semper in receptione divini
luminis permaneat; sed secundus modus habet aliquam similitudinem cum
motu alterationis. Et quod objicitur, quod alteratio est secundum
sensibiles qualitates; dicendum, quod verum est quando passio, quae
in intellectu alterationis includitur, proprie sumitur prout dicit
transmutationem materialem abjicientem a substantia; sed secundum quod
passio large sumitur pro qualibet receptione, prout etiam intelligere
pati quoddam est, ut in 3 de anima dicitur, sic etiam alteratio est
in intellectualibus operationibus, secundum quod dicitur in 3 de anima
quod exire de otio in actum est novum genus alterationis. Sed tertius
modus habet similitudinem cum motu locali. Nec oportet quod sit
propter indigentiam suam, sed propter indigentiam nostram; non dico
sicut propter finem ultimum, sicut etiam est de motu caeli, cujus
finis ultimus non est generatio inferiorum corporum secundum
philosophum, cum nihil sit propter vilius se; sed ultimum intentum est
assimilatio ad Deum, cujus similitudinem consequitur in hoc quod suo
modo causa inferiorum efficitur; sicut etiam ultimus Angeli finis
circa nos operantis est ut divinam similitudinem consequatur, Deo
cooperando in reductione inferiorum in Deum, ut Dionysius dicit.
Ad tertium dicendum, quod illa ratio concluderet, si motus Angeli
poneretur continuus sicut motus corporis; quia oporteret quamlibet
partem motus esse motum, et ita oporteret quod hoc quod est in aliquo
signo, non esset pars motus, sed pars motus esset in dimittendo unum
locum et intercipiendo alium conjunctum continue; unde oporteret quod
partim esset in uno et partim in alio, et sic moveretur. Sed quia
motus Angeli localis non est positus esse continuus, ideo non oportet
quod pars illius motus sit motus; et ideo nec in a movetur, nec in b
movetur, licet a et b sint partes ejus; sed successio horum quod est
esse in a et esse in b, motus ejus vocatur; sicut plane patet, si
attendatur motus ejus vel secundum intellectum vel secundum affectum;
quia ipsa successio affectionum motus ejus dicitur.
Ad quartum dicendum, quod praedicto modo movetur Angelus per se
secundum locum, secundum quod etiam per se est in loco operando. Sed
si accipiatur motus in loco per modum corporalis motus, sic non movetur
in loco nisi per accidens ad motum corporis assumpti. Nec tamen
oportet quod Deus per accidens in loco moveatur; quia nihil movetur
per accidens moto eo in quo est, nisi definitive sit in eo, ita quod
non in alio; sicut anima movetur per accidens moto toto corpore, et
non mota manu tantum.
Et per hoc etiam patet solutio ad quintum; quia motus localis,
secundum quod est corporum, non convenit Angelo nisi metaphorice; sed
aequivoce loquendo de motu, convenit ei proprie, ut dictum est.
|
|