|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angelus de necessitate
transeat medium in suo motu. Quia, sicut dicitur in 5 Physic.,
medium est in quod prius venit quod mutatur quam in quod mutatur
ultimum. Si ergo Angelus movetur de a in c, et b sit medium,
oportet quod prius veniat in b quam in c, et ita oportet quod medium
transeat.
2. Praeterea, moveatur Angelus de a in c, et b sit medium; cum
est in c, mutatum est. Sed ante omne mutatum praecedit moveri, ut in
6 Physic. probatur. Ergo prius movebatur quam veniret in c. Sed
in a non movebatur, quia erat locus indivisibilis Angeli; et in
indivisibili non est motus. Ergo oportet quod moveatur in b, et ita
oportet quod transeat medium.
3. Praeterea, Angelus cum est in a, non est in c. Oportet ergo,
si postmodum sit in c, quod vel essentia sua de novo creetur ibi et hic
corrumpatur, vel quod per medium transeat. Sed primum est
impossibile. Ergo oportet quod per medium transeat.
4. Si dicas, quod cum Angelus sit naturae intellectivae, potest
transire de uno in aliud sine hoc quod pertranseat medium, sicut et
cogitatio; contra. Successio cogitationum est per species, quae
aequaliter sunt ipsi intellectui praesentes et propinquae, et non magis
species loci medii quam extremi. Sed Angelus in uno loco existens non
habet omnia loca praesentia; sed propinquior est sibi unus locus quam
alius. Ergo videtur quod oporteat quod prius veniat ad medium quam ad
extremum.
5. Sed contra, ut 6 Physic. dicitur, et per se patet, omne quod
movetur, prius pertransit locum aequalem quam majorem. Sed Angelo
indivisibili non est locus aequalis nisi indivisibilis et punctalis.
Ergo si movetur, oportet quod transeat punctum antequam lineam. Sed
inter quaelibet duo puncta sunt infinita puncta; infinita autem non
contingit transire. Ergo si oportet Angelum motum media pertransire,
nunquam veniet de principio unius lineae, quantumcumque parvae, in
finem ejus.
6. Praeterea, eadem ratio est de uno medio et de omnibus. Sed
omnia non potest pertransire, quia sunt infinita, ut probatum est,
art. 1, quaest. 2 hujus dist. Ergo nec aliqua; et ita videtur
quod semper veniat de loco in locum, non pertranseundo medium.
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt duae opiniones. Quidam enim
dicunt, quod Angelus transit de loco in locum non pertranseundo
medium; alii dicunt, quod pertransit medium in suo motu; et utrique,
ut credo, verum dicunt secundum aliquid. Dico enim, quod Angelus
potest transire de loco in locum ita quod transeat omnia media; et
potest esse quod transeat de loco ad locum sine hoc quod sit in aliquo
mediorum; et potest esse quod sit in aliquibus, et aliquibus non;
cujus ratio ex praedictis, hac dist., quaest. 3, art. 2,
sumitur. Dico enim, quod essentia Angeli secundum se absoluta est ab
omni loco, et non definitur ad locum nisi per operationem; non autem
per operationem secundum quod exit ab essentia, sed secundum quod
terminatur ad operatum in loco. Unde quando operatur circa hunc
locum, ab essentia sua (cum non sit ex se determinata vel obligata ad
locum illum, sed indifferenter se habens ad omnia, inquantum in se
est), potest egredi operatio statim ad locum proximum vel remotum;
nec operatio ad distans dependet ab operatione ad propinquum. Unde
secundum quod habet aliquid operari vel in omnibus mediis locis vel in
aliquibus vel in nullo, secundum hoc potest pertransire omnia media vel
quaedam vel nullum.
Ad primum ergo dicendum, quod objectio nulla est, si addatur quod
philosophusmet addit. Dicit enim, quod medium est in quod primo venit
continue mutatum. Angeli autem motus non est continuus, ut dictum
est, art. 1, hujus quaest.
Ad secundum dicendum, quod ante quodlibet mutatum, est moveri; sed
tamen diversimode est in motu Angeli et in motu corporis. Quia in
motu corporis mutatum esse non est pars moveri, sed terminus ejus;
unde totum moveri praecedit mutatum esse; et ideo oportet praesupponere
ante id in quod dicitur mutatum esse, aliquid in quo moveatur. Sed in
motu Angeli qui non est continuus, mutatum esse est una pars motus,
ultima scilicet; et prima pars est unde incipit moveri; et neutra pars
est motus, sed successio utriusque. Unde moveri praecedit mutatum
esse, sicut totum in discretis partem.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procederet in illis quae per
essentiam suam sunt determinata ad ubi: quod non contingit in Angelo:
unde motus ejus est secundum operationes tantum, quae sunt hic et ibi
successive.
Ad quartum dicendum, quod dictum illud non est usquequaque
sufficiens; quia per hoc quod Angelus intelligit hoc et illud, non
dicitur esse hic et ibi; quia existens in uno loco, potest intelligere
id quod est in alio loco. Sed accedit ad veritatem, inquantum
successio operationum sequitur successionem quae est in intellectu.
Ad quintum dicendum, quod Angelus potest pertransire per omnia
media; non tamen oportet quod numeret infinita puncta existentia in
linea: quia locus in quo est Angelus, non semper est indivisibilis,
sed quandoque divisibilis, ut dictum est, in corp. art.: et cum
nullum spatium finitum dividatur in infinita divisibilia actu accepta,
constat quod omnia media pertransire potest.
Ad sextum dicendum, quod non est eadem ratio de omnibus mediis; quia
media possunt accipi divisibilia, et haec finita sunt; vel
indivisibilia quae infinita sunt, et pertransiri, si actu numerentur,
non possunt. Et praeterea in uno mediorum locorum habet aliquid
operari, et non in alio. Unde sequitur quod per aliquod medium
transeat, et non per aliud.
|
|