|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angelus moveatur in
instanti. Mutatio enim Angeli secundum locum, est simplicior
qualibet mutatione corporali. Sed aliquae mutationes corporales sunt
in instanti, ut in 6 Physic., Commentator dicit, sicut
illuminatio, generatio, corruptio, et hujusmodi. Multo ergo fortius
mutatio Angeli.
2. Praeterea, mutetur Angelus de a in b, sicut in quod primo
mutatum est (dicitur autem illud primum mutatum esse quod est locus
continuus loco in quo prius erat); et si mutatur in tempore, sit
tempus in quo mutatur c. Si ergo istud tempus mensurat illum motum,
oportet quod in ultimo nunc temporis sit in termino motus secundum quod
est in b. Relinquitur ergo quod in toto tempore praecedente ultimum
nunc aut est tantum in a, aut est partim in a et partim in b. Sed non
partim in utroque, quia indivisibilis est. Ergo in tempore illo erit
totus in a. Sed cum omne tempus sit divisibile, in quolibet tempore
est accipere prius et posterius. Ergo in priori et posteriori parte
illius temporis Angelus erit in a: ergo quiescit in a: quia potest de
eo dici, quod in a est nunc et prius; quod est quiescere. Motus ergo
Angeli pars erit quies ejus; quod est inconveniens. Et, quod plus
est, sequitur quod tempus illud in quo positus est in moveri non
mensurat motum ejus, sed quietem. Ergo videtur quod nullo modo in
tempore moveatur.
3. Praeterea, si movetur in tempore, moveatur, ut dictum est,
art. praec., de a in b, in tempore c. Ponatur ergo quod per idem
spatium moveatur quoddam corpus, scilicet f, quod movebitur in majori
tempore, scilicet d: quia Angelus est majoris virtutis quam corpus,
et secundum quod additur ad virtutem moventis sic oportet quod
diminuatur de tempore motus: quia major virtus in minori tempore
movet, ut in 6 Physic. dicitur. Sed cum omne tempus finitum
proportionem habeat ad quodlibet tempus finitum, accipiatur proportio
duorum temporum, scilicet temporis c, in quo movetur Angelus, et
temporis d, in quo movetur corpus, sicut proportio tripli ad
subtriplum; quia non differt, quaecumque sit. Accipiatur etiam aliud
corpus quod excedat ipsum, scilicet secundum virtutem in tripla
proportione, et sit g. Inde sic. Secundum excessum virtutis
moventis est diminutio in tempore motus. Sed g excedit d in tripla
proportione. Ergo et tempus in quo movetur g per idem spatium, erit
minus quam d in tripla proportione. Sed hoc est tempus c, in quo
movebatur Angelus. Ergo in eodem tempore et aequali movebitur virtus
corporalis et virtus Angeli, etiam si ponatur Angelus moveri
velociter quantumcumque potest. Et similis ratio potest accipi ex
parte mobilium, secundum quorum etiam proportionem diminuitur et
augetur tempus motus, ut habetur ex 4 Physic. Ergo cum hoc sit
impossibile, videtur quod Angelus in tempore non moveatur.
4. Praeterea, omne tempus est divisibile. Si igitur moveatur
Angelus de a in b in aliquo tempore, in medio illius temporis alicubi
erit. Sed non est in a, quia ibi erat in principio temporis; nec in
b, quia ibi erat in fine temporis; et dum movetur; in duobus
instantibus non est in eodem ubi, ut probatur in 6 Physic. Unde cum
in uno instanti sit in a vel in b, in alio instanti non potest esse in
eodem. Ergo in instanti quod est medium temporis, erit in medio
spatii. Sed non necessario transit medium, ut supra dictum est,
art. praeced. Ergo motus ejus non est in tempore.
5. Sed contra, omnis motus et mutatio habet prius et posterius:
quia habet duos terminos, quorum unus consequitur aliud. Sed numerus
prioris et posterioris in motu est tempus, ut habetur in 4 Physic.
Ergo omnis motus mensuratur tempore: ergo et motus Angeli.
6. Praeterea, moveatur Angelus de a in b. Aut in eodem instanti
est in a et in b, aut in diversis. Si in eodem, tunc erit simul in
duobus locis, quod est improbatum; et praeterea tunc non moveretur ad
b, quia nihil movetur ad id in quo est. Si autem in diversis, ergo
est designare duo instantia, in quorum uno est in a, et sit c: et in
altero in b, et sit illud d. Inde sic. Motus Angeli est inter d et
c. Sed inter quaelibet duo instantia est tempus medium, ut probatur
in 6 Physic. Ergo motus Angeli erit in tempore.
7. Si dicas, quod illa duo nunc succedunt sibi sine aliquo medio,
sicut dictum est de operationibus. Contra, moveatur Angelus de a in
b, ita quod in hoc instanti quod est c, sit in a, et in hoc instanti
quod est d, sit in b. Item ponatur quod aliquod corpus sit g, et
moveatur similiter de a in b, et incipiat simul moveri cum Angelo,
scilicet in c. Inde sic. Angelus citius pervenit ad b, quam corpus
g. Ergo in instanti d corpus nondum pervenit ad b; sed erit citra b.
Et sit ille locus r. Inde sic. G movetur de a in r, et in tempore
cd. Sed spatium ar est divisibile. Dividatur ergo in puncto h.
Inde sic. Corpus illud, scilicet g, in instanti c est in a et in
instanti d est in r. Ergo h erit in aliquo alio instanti medio inter
illa duo, et sit illud n. In n ergo Angelus vel erit in a vel in b,
vel in medio. Sed non in a, quia sic in duobus instantibus esset in
eodem ubi; et eadem ratione non est in b. Ergo oportet quod in
instanti n sit in medio: et sic semper procedendo, invenitur inter
quaelibet duo instantia instans et tempus. Ergo oportet quod motus
Angeli sit in tempore continuo.
8. Si dicatur, quod in motu Angeli non est assignare ultimum
instans in quo sit in a, quia in a est in toto tempore, et in b est in
termino temporis. Inter tempus autem et terminum temporis non est
assignare medium, sicut etiam dicit philosophus, in mutationibus
naturalibus, ut quando aliquis movetur de albedine in nigredinem, est
designare duo tempora, in quorum primo est album, et in secundo est
nigrum, et instans quod contingit duo tempora, tenet se cum sequenti
tempore; unde in eo est nigrum; unde non fuit invenire ultimum nunc,
in quo esset album, sed ultimum tempus in cujus termino erit non
album. Si inquam sic dicatur, contra, omnis motus qui non est
semper, medius est inter duas quietes, quarum una est in termino a quo
est motus, altera in termino ad quem est motus. Sed sicut instans ad
quod terminatur motus tenet se cum quiete sequente; ita instans a quo
incipit motus, tenet se cum quiete praecedente, ut patet quando
aliquid movetur de albedine in nigredinem; quia sicut in fine temporis
quod mensurat motum est nigrum, ita in principio temporis est album.
Ergo ex hoc patet quod omnis quies trahit ad se et nunc praecedens, et
nunc sequens. Inde sic arguo. Angelus qui movetur de a in b, ut
dicis, in tempore cd, est in a. Ergo quiescit ibi: quia, ut
probatur in 6 Physic., quidquid est in tempore in aliquo uno ubi,
quiescit ibi. Sed ubi est aliquid quiescens in tempore, est et in
termino temporis. Ergo in d, quod est nunc ultimum temporis, erit
Angelus adhuc in a, et non in b, ut ponebatur.
9. Praeterea, omne tempus causatur a motu, ut patet ex 4 Physic.
Sed Angelus in a non movetur, nec iterum habet ordinem ad aliquem
motum priorem, per cujus tempus sua quies mensuretur. Ergo nihil est
dictu, quod Angelus sit in a in tempore.
Respondeo dicendum, quod cum omnis mutatio habeat duos terminos qui
non possunt esse simul quia omnis mutatio est in incontingens, ut
dicitur in 1 Physic., oportet cuilibet motui vel mutationi adesse
successionem ex hoc quod non possunt duo termini esse simul; et ita
tempus, quod est numerus prioris et posterioris, in quibus consistit
tota successionis ratio. Sed hoc diversimode in diversis contingit.
Quandoque enim terminus motus est mediatus principio motus, vel
secundum medium quantitatis dimensivae, sicut est in motu locali
corporum et in motu augmenti et diminutionis, vel secundum medium
quantitatis virtualis cujus divisio attenditur secundum intensionem et
remissionem alicujus formae, sicut in alteratione qualitatum
sensibilium: et tunc tempus per se ipsum motum mensurat: quia ad
terminum successive pervenitur, eo quod divisibilis est. Quandoque
vero terminus ad quem, non est mediatus termino a quo, sicut est in
illis mutationibus in quibus est mutatio de privatione in formam, vel e
converso, ut in generatione et corruptione, et illuminatione, et in
omnibus hujusmodi: et in istis etiam mutationibus oportet annexum esse
tempus, cum constet materiam non simul esse sub forma et privatione,
nec aerem esse simul sub luce et tenebris. Non autem ita quod exitus
vel transitus de uno extremo in aliud fiat in tempore; sed alterum
extremorum, scilicet primum quod in mutatione abjicitur, est
conjunctum cuidam motui vel alterationi (sicut in generatione et
corruptione), vel motui locali solis (sicut in illuminatione), et
in termino illius motus est etiam terminus mutationis. Et pro tanto
mutatio illa dicitur esse subito, vel in instanti, quia in ultimo
instanti temporis, quod mensurabat motum praecedentem, acquiritur illa
forma vel privatio, cujus nihil prius inerat. Et in illo instanti
dicitur generatum esse, non autem proprie generari: quia omne quod
generatur, generabatur, ut in 6 Physic. probatur. Unde omnes
tales mutationes instantaneae sunt termini cujusdam motus; ut in 6
Physic., Commentator dicit. Motus autem Angeli non potest esse
terminus alterius motus. Unde oportet quod sit in tempore, et non in
instanti. Sed dico, quod tempus istud est aliud a tempore quo
mensuratur motus caeli et aliorum corporalium: quod sic probatur.
Nullus motus mensuratur per motum caeli, nisi qui est ordinatus ad
ipsum. Unde etiam probant philosophi, quod si essent plures mundi,
oporteret esse plures primos motus, et plura tempora. Unde cum motus
Angeli nullum ordinem habeat ad motum caeli, et praecipue si motus
ejus dicatur processio operationum, ut dictum est, art. 1 istius
quaest., oportet quod non mensuretur tempore quod est mensura primi
mobilis, sed alio tempore, cujus temporis naturam ex natura motus
accipere oportet. In tempore enim est aliquid quasi formale, quod
tenet se ex parte quantitatis discretae, scilicet numerus prioris et
posterioris; et aliquid materiale, per quod est continuum, quia
continuitatem habet ex motu in quo est sicut in subjecto et primo
mensurato, scilicet motu caeli, ut dicitur 4 Phys. Motus autem
ille habet continuitatem ex magnitudine. Unde cum motus Angeli non
sit continuus (quia non est secundum necessitatem conditiones habens
magnitudinis per quam transit, sicut est in illis quae sunt sic nata in
loco esse ut eorum substantia sit commensurata terminis loci, scilicet
corporibus), sed per successionem operationum, in quibus nulla est
ratio continuitatis; ideo tempus illud non est continuum, sed est
compositum ex nunc succedentibus sibi ut numerus ipsarum operationum
succedentium sibi tempus vocetur, sicut ipsa successio operationum
dicitur motus: et quot sunt operationes ex quibus componitur motus
secundum diversa loca, tot erunt nunc, ex quibus componitur tempus.
Et hoc etiam consonat ei quod philosophus dicit in 6 Physic., quod
ejusdem rationis est indivisibile moveri, et tempus componi ex nunc,
et motum ex momentis, et lineam ex punctis: quia quamvis linea sit
continua, per quam Angelus transit, non tamen est continuitas
secundum quod refertur ad motum Angeli, qui diversa ubi non
continuatim pertransit.
Ad primum ergo dicendum, quod omnes illae mutationes quae instantaneae
dicuntur, sunt termini motus; quod non contingit in motu Angeli, ut
dictum est, in corp. art.
Ad secundum dicendum, quod tempus illud in quo movetur de a in b,
compositum est ex duobus instantibus; et in uno instanti est in a, et
in alio in b. Unde non oportet quod in altero eorum quiescat; quod
oporteret de necessitate, si tempus esset continuum.
Ad tertium dicendum, quod non potest accipi aliqua proportio temporis
in quo movetur corpus, ad tempus in quo movetur Angelus; quia tempus
quo movetur Angelus, non est divisibile divisione continui, sed
discreti in plura instantia finita; in tempore autem quo movetur
corpus, sunt infinita instantia in potentia; et ita nulla est
proportio, sicut nec infiniti ad finitum.
Ad quartum dicendum, quod tempus istud quo Angelus movetur,
divisibile est in duo, quae non copulantur ad unum communem terminum,
cum hoc tempus non sit continuum. Unde non sequitur quod in medio
instanti sit in medio spatii: quia non est necessarium accipere medium
instans.
Sed quia ex aliis rationibus videtur concludi, quod motus ejus sit in
tempore continuo, ideo ad eas respondendum est. Dicendum ergo ad
quintum, quod omnis motus habet prius et posterius; sed diversimode:
quia in motu continuo accipitur prius et posterius vel respectu duorum
temporum copulatorum ad unum nunc, vel respectu duorum nunc
includentium unum tempus; in mutationibus autem instantaneis est prius
ipsum tempus mensurans motum praecedentem, cui adjungitur alterum
extremorum, et posterius ipsum nunc, quod mensurat terminum motus; et
ideo inter duo extrema non cadit medium, sicut nec inter tempus et
nunc. In motu autem Angeli prius et posterius sunt duo nunc
succedentia, inter quae nullum est medium tempus continuans.
Ad sextum dicendum, quod hoc quod inter duo nunc sit tempus medium,
consequitur tempus ratione continuitatis; quia haec est passio communis
omni continuo. Continuitatem autem habet ex motu. Unde cum motus
Angeli non sit continuus, ratio non sequitur.
Ad septimum dicendum, quod si ponatur motus Angeli et corporis simul
incipere, quando Angelus erit in alio termino secundum aliud instans
sui temporis, corpus etiam erit in alio termino secundum aliud instans
sui temporis. Inter duo autem instantia temporis istius corporis est
tempus medium in eo quod motus ejus est continuus; unde est ibi signare
medium instans. Sed inter duo instantia Angeli non est tempus
medium. Unde nec medium instans oportet ibi signari; sed contingit
signari, si in tribus locis successive sit; quia ita etiam tempus ex
tribus nunc componetur; unde unum erit medium; et illa duo instantia
possunt includere omnia instantia temporis, cum etiam unum nunc aevi
stans includat omne tempus: et ita non est inconveniens quod dum motus
Angeli est in duobus tantum instantibus, motus corporis sit in
infinitis; quamvis quantumcumque duret motus corporis, tantumdem etiam
duret motus Angeli, et quamvis utrumque non sit indivisibile. Et
praeterea contingit quod quando corpus est in medio instanti, Angelus
in nullo loco sit, cum non sit necessarium eum semper esse in loco, ut
dictum est, quaest. 3, art. 1; et ita secundum coordinationem
illius temporis nullum nunc Angelo respondeat, sed tantum aevum.
Alia concedimus.
|
|