|
Deus, inquit, omnipotens incommutabili aeternitate, voluntate,
veritate semper idem, movet per tempus creaturam spiritualem.
Distinctio horum motuum et ratio nominationis in 8 dist. posita est.
Sicut humus aut lux ista diffunditur. Hoc ideo dicitur, quia nihil
habet distensionem in loco nisi secundum quod est quantum, vel per se
sicut corpora (unde ponit humum, idest terram), vel per accidens,
sicut corporales qualitates, ut lux. Una sapientia est, nec in
majore major, nec in minore minor. Sapientia potest dupliciter
considerari: vel per respectum ad scibile; et sic habet unitatem in
specie, etiam secundum quod est diversorum habentium: vel secundum
esse quod habet in sciente; et sic differt numero in diversis: non
tamen est major et minor secundum quantitatem corporis, quia non est
forma situalis; sed potest esse major et minor secundum intensionem
certitudinis, vel secundum numerum scitorum.
|
|