|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod similitudo creatoris
reperta in creatura, non potest dici vestigium. Per vestigium enim
res investigatur. Sed divina majestas est investigabilis: unde
dicitur Rom. 11, 33: o altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ejus. Et Psalm. 76, 20: et vestigia tua
non cognoscentur. Ergo videtur quod similitudo creatoris in creatura
non sit vestigium.
2. Praeterea, vestigium est impressio quaedam consequens motum ejus
cujus est vestigium. Sed Deus res producit sine aliquo sui motu,
Jac. 1, 17: apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis
obumbratio. Ergo vestigium non potest dici de similitudine creaturae,
quae a creatore producitur.
3. Item, vestigium, secundum quod hic sumitur, inducit in
cognitionem personarum. Sed per creaturas non potest haberi cognitio
Trinitatis, ut dictum est. Ergo similitudo reperta in creaturis non
debet dici vestigium; vel vestigium non ducit in Trinitatem.
4. Item, Gregorius dicit, super illud Job 11, 7: forsitan
vestigia Dei comprehendes? Benignitas visitationis, qua viam nobis
ostendit, ejus vestigia dicuntur. Ergo videtur, quod vestigium non
sit similitudo Dei reperta in creaturis.
Respondeo dicendum, quod vestigium, secundum quod hic sumitur,
metaphorice accipitur, et sumitur ad similitudinem vestigii proprie
dicti, quod est impressio quaedam, confuse ducens in cognitionem
alicujus, cum non repraesentet ipsum nisi secundum partem, scilicet
pedem, et secundum inferiorem superficiem tantum. Tria ergo
considerantur in ratione vestigii: scilicet similitudo, imperfectio
similitudinis, et quod per vestigium in rem cujus est vestigium
devenitur. Secundum hoc ergo, quia in creaturis invenitur similitudo
creatoris, per quam in ipsius cognitionem devenire possimus, et est
imperfecta similitudo; ideo in creaturis dicitur vestigium creatoris.
Et quia magis deficiunt a repraesentatione distinctionis personarum,
quam essentialium attributorum; ideo magis proprie dicitur creatura
vestigium, secundum quod ducit in personas, quam secundum quod ducit
in divinam essentiam.
Ad primum ergo dicendum, quod divinae viae dicuntur investigabiles,
quia non ad plenum ipsius opera comprehendere possumus, non quod ex
creaturis nullo modo in ipsas devenire possimus.
Ad secundum dicendum, quod in his quae dicuntur per translationem,
sufficit quod attendatur similitudo quantum ad aliquid, et non oportet
quod quantum ad omnia; alias esset identitas, et non similitudo.
Ad tertium dicendum, quod per vestigium non devenimus in cognitionem
personarum, nisi valde confuse; quia per appropriata personis, magis
quam per ipsarum propria, sicut patet ex littera. Appropriata autem
sunt essentialia, quamvis similitudinem habeant cum propriis
personarum.
Ad quartum dicendum, quod uni rei possunt esse multa similia; unde
non est inconveniens quod ab eodem transmutentur aliqua diversa secundum
diversas similitudines; et ideo potest esse quod similitudo reperta in
creaturis dicatur vestigium in quantum confuse repraesentat; et opera
divinae bonitatis in mysterio incarnationis ostensa dicantur vestigia
Dei inquantum per ea nobis via paratur ad veniendum in ipsum.
|
|