|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod debeant esse tantum
duae partes vestigii. Vestigium enim est proprietas quaedam
creaturae. Sed creatura habet tantum duas partes essentiales,
scilicet materiam et formam. Ergo videtur quod secundum has partes
duae tantum sint partes vestigii.
2. Item, videtur quod quatuor. Per vestigium enim non tantum
repraesentatur personarum Trinitas, sed etiam unitas essentiae. Ergo
oportet esse tria respondentia tribus personis et quartum respondens
unitati essentiae.
3. Item, vestigium dicitur in creatura secundum quod repraesentat
creatorem. Cum igitur in creaturis repraesententur plurima attributa
ipsius Dei, quae participantur a creaturis, sicut patet per
Dionysium, videtur quod sint plurimae partes.
4. Item, a diversis inveniuntur partes diversae assignatae; sicut
Sap. 11, 21 dicitur: omnia in numero, pondere et mensura
disposuisti; et Augustinus, ponit modum, speciem et ordinem; et
multis aliis modis secundum diversos. Quaeritur ergo de ratione
diversitatis assignationum.
Respondeo dicendum, quod vestigium invenitur in creatura, inquantum
imitatur divinam perfectionem. Perfectio autem creaturae non statim
habetur in suis principiis, quae imperfecta sunt, ut patet in materia
et forma, quorum neutrum habet per se esse perfectum; sed in
conjunctione ipsius creaturae ad suum finem. Distantia autem natura
non conjungit sine medio: et ideo in creaturis invenitur principium,
medium et finis, secundum quae tria ponebat Pythagoras perfectionem
cujuslibet creaturae. Et secundum rationem etiam horum trium
repraesentatur in creaturis distinctio divinarum personarum, in quibus
filius est media persona, sed spiritus sanctus est in quo terminatur
processio personarum. Contingit autem inter duo extrema esse plura
media; et ideo contingit quod principium et medium et finis diversimode
possunt assignari, secundum quod ex his omnibus, scilicet principio,
medio et fine, et multis mediis, quaedam possunt accipi ut principium
et quaedam ut medium et quaedam ut finis, diversimode combinando; et
ideo contingit quod a diversis partes vestigii diversimode sunt
assignatae. Verbi gratia, primum quod pertinet ad perfectionem rei,
sunt principia ipsius rei; ultimum autem est perfectio ipsius rei
secundum operationem suam ad alias res non tantum prout in se perfecta
est. Inter haec autem multa sunt media. Est enim dispositio
principiorum, sive inclinatio ad esse principiati; est etiam limitatio
principiorum sub forma principiati, et est forma ipsius principiati et
est virtus et operatio et multa hujusmodi. Potest ergo assignari
vestigium, ut pro principio sumatur solum illud quod primum est,
scilicet ipsa substantia principiorum; et pro medio illud quod est
immediate sequens, scilicet dispositio principiorum sive inclinatio ad
esse principii; et pro fine illud totum quod consequitur; et secundum
hoc sumitur illud quod dicitur Sapien. 11, numerus, pondus et
mensura; quia numerus pertinet ad pluralitatem principiorum, pondus ad
inclinationem principiorum in esse principiati, mensura ad
terminationem principiorum sub esse creati terminat; ita quod in ista
terminatione sumatur et terminatio in esse et in operari et in omnibus
aliis. Item potest aliter sumi, ut pro principio sumatur ipsa
substantia principiorum et inclinatio et quidquid aliud pertinet ad
principia, et pro medio sumatur ipsa forma principiati, et pro ultimo
sumatur ipsa comparatio ipsius rei ad ea quae sunt extra rem. Et sic
sumuntur illa verba Augustini: quod constat, quod discernitur, quod
congruit. Constat enim res per ipsa sua principia, discernitur per
formam, congruit per comparationem ad alterum: et quasi similiter
sumuntur ista, modus, species et ordo; ita quod modus pertineat ad
principia determinata sub esse principiati, species ad formam, ordo ad
comparationem ad alterum; nisi quod ista sunt abstracta et prima
concreta; et quasi similiter accipiuntur ista, unum, verum et bonum;
ut unitas rei pertineat ad suam determinationem prout ex principiis
constituta est, et veritas secundum quod habet formam, et bonum
secundum quod ordinatur ad finem. Item etiam potest sumi pro principio
tota res secundum quod est etiam perfecta per formam, et pro medio
virtus, et pro fine operatio; et sic sumitur illa Dionysii:
essentia, virtus et operatio. Et sic patet quod secundum quod
perfectio rei potest intelligi terminari ad diversa, et secundum quod
unum membrum potest multa vel pauca includere, invenitur diversitas
partium vestigii in omnibus secundum unam communem rationem principii,
medii et finis signatam.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis sint duae partes essentiales
creaturae, nihilominus tamen est accipere habitudinem unius ad
alteram, et multas etiam perfectiones consequentes, secundum quas
partes vestigii assignari possunt.
Ad secundum dicendum, quod sicut in Deo essentia non facit numerum
cum personis, ita et in creatura est, quod tribus partibus vestigii
substat ipsum esse creaturae repraesentans essentiam non connumeratum
tribus partibus vestigii.
Ad tertium dicendum, quod proprietates creaturarum, ex quibus ducimur
in divina attributa, quamvis sint plura, habent tamen ordinem ad
invicem principii, medii et finis, sub quorum rationibus in tres
personas ducunt, qualitercumque diversificentur.
|
|