|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non in omni creatura sit
vestigium. Similitudo enim vestigii dividitur contra similitudinem
imaginis. Sed quaedam creaturae sunt in quibus est similitudo
imaginis, sicut in homine. Ergo in illis non est vestigium.
2. Item, vestigium est similitudo imperfecte repraesentans. Sed
aliquae creaturae sunt perfecta similitudo divinae bonitatis, sicut
gratiae gratum facientes, cum quibus Deus dicitur inhabitare in
homine. Ergo in illis non est vestigium.
3. Item, si accipiamus singulas partes vestigii, quaelibet earum
creatura est, sicut modus, vel species. Si igitur in qualibet
creatura est vestigium, tunc modi erit modus, species et ordo; et ita
erit abire in infinitum, quod nec intellectus nec natura patitur.
4. Item, Ambrosius dicit: lucis natura est ut non sit in numero,
pondere et mensura, sicut alia creatura. In his autem tribus
attenditur vestigium, secundum Augustinum, ut dictum est, art.
antecedent. Cum igitur lux sit creatura, videtur quod non in qualibet
creatura sit vestigium.
5. Item, Bernardus: modus caritatis est non habere modum. Ergo
caritas, cum sit creatura, non habet modum, speciem et ordinem; et
sic idem quod prius.
1. Contra, Sap. 11, 2: omnia in numero, pondere et mensura
disposuisti. Item Augustinus loquens de modo, specie, et ordine,
dicit: ubi haec tria magna sunt, magnum bonum est; ubi parva,
parvum; ubi nulla, nullum. Sed omnis creatura est aliquod bonum.
Ergo omnis creatura habet haec tria.
Respondeo dicendum, quod vestigium invenitur in creatura, secundum
quod consequitur esse perfectum a Deo, ut supra dictum est, art.
praecedenti. Unde in his tantum simpliciter est invenire vestigium
quae perfecta sunt in se; et hujusmodi sunt tantum individua in genere
substantiae. Accidentia autem non habent esse, nisi dependens a
substantia; unde etiam in accidentibus non est vestigium, nisi
secundum ordinem ad substantiam; ita quod accidentia magis sint modi,
species et ordines substantiarum, quam ipsa habeant speciem, modum et
ordinem: nisi effective Deus dicatur species, modus et ordo
accidentium. Tamen, cum secundum quodlibet accidens addatur aliquod
esse ipsi substantiae, erit secundum illud esse aliquo modo considerare
vestigium. Unde quod privat illud accidens, privat partes vestigii,
scilicet modum, speciem et ordinem, quantum ad illud esse; sicut
peccatum, quod privat gratiam, dicitur privatio modi, speciei et
ordinis, secundum esse gratuitum; nihilominus tamen manent haec tria
secundum esse naturae.
Ad primum ergo dicendum, quod in superiori semper includitur virtus
inferioris, sicut in anima etiam est virtus naturae. Anima enim est
natura ipsius corporis, quod per ipsam movetur, et dat sibi esse
naturale, et super hoc habet proprias operationes suas: et ideo cum
similitudo imaginis sequatur animam secundum id quod intellectualis
est, non excluditur ab ea ratio vestigii, quae consequitur ipsam
secundum quod natura quaedam est creata.
Et similiter etiam dicendum ad secundum, quod gratia gratum faciens,
secundum id quod addit aliis creaturis, dicitur perfecta similitudo,
non quidem simpliciter, sed respectu aliarum creatarum similitudinum;
sed secundum id in quo communicat cum aliis creaturis, habet rationem
vestigii.
Ad tertium dicendum, quod aliquid dicitur modificari aliquo
dupliciter. Vel formaliter, et sic res dicitur modificari suo modo,
qui in ipsa est. Vel effective, et sic omnia modificantur ab eo qui
modum rebus imponit; et hinc est quod Deus dicitur effective modus
omnium rerum. Secundum hoc ergo dico, quod modus creaturae non habet
modum quo formaliter modificetur, sed modum modificantem effective; et
ita est in omnibus aliis partibus vestigii.
Ad quartum dicendum, quod lux in se considerata, creata est in
numero, pondere et mensura, cum habeat finitum esse et posse, sicut
et aliae creaturae; sed respectu aliarum creaturarum corporalium habet
indeterminatam virtutem, eo quod per lucem omnia corpora aliquo modo
informantur et per ipsam omnia corpora inferiora perficiuntur in suis
naturis; et hoc accidit sibi inquantum est forma universalis et primi
alterantis, scilicet caeli; et pro tanto non dicitur in numero,
pondere et mensura esse creata.
Ad ultimum dicendum, quod caritas potest dupliciter considerari. Aut
secundum esse quod habet in subjecto; et hoc modo modum habet secundum
mensuram capacitatis recipientis, vel ex natura vel ex conatu. Aut
secundum inclinationem in objectum, et sic intelligitur non habere
modum: quia objectum, cum sit infinitum, non proportionatur voluntati
nostrae: unde nunquam tantum potest amare Deum quin amplius amandus
sit et se amare velit.
|
|