|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod scientia Dei sit causa
rerum. Scientia enim Dei tam a sanctis quam a prophetis scientiae
artificis comparatur. Sed scientia artificis causa est scitorum per
artem producendorum. Ergo videtur quod scientia Dei sit causa rerum.
2. Praeterea, cum similitudo sit quaedam unitas in forma, oportet
quod in omni assimilatione vel unum similium sit causa alterius, vel
utrumque ab una causa deducatur; quia unitas in effectu designat
unitatem causae. Sed scientia est assimilatio quaedam. Ergo oportet
semper quod scientia sit causa sciti, sicut est in scientia practica;
vel scitum causa scientiae, sicut est in nostra scientia speculativa;
vel utriusque sit causa una, sicut est in cognitione quam Angeli de
rebus habent; quia ab eodem, scilicet Deo, imprimuntur species rerum
in mente Angeli ad cognoscendum, et in materia ad essendum. Sed
scientiae Dei, quae est ipse Deus, nihil est causa, neque scitum,
neque aliquid. Relinquitur ergo quod ipsa scientia Dei sit causa
sciti.
3. Praeterea, mensura semper habet rationem principii respectu
mensurati, ut patet ex 10 Metaphysic. Quantitas enim mensuratur
per principium quantitatis, ut substantiae omnes per principium
substantiae. Sed scientia Dei mensura est rerum; unde dicit
Anselmus, quod unaquaeque res veritatem habet quando implet illud ad
quod in mente divina ordinata est. Ergo scientia Dei est causa
scitorum.
4. Praeterea, sicut voluntas Dei est ipse Deus, ita et scientia
ejus. Sed voluntas Dei absolute dicitur causa omnium volitorum, et
bonitas omnium bonorum. Ergo scientia ejus debet dici causa omnium
scitorum.
5. Sed contra, cujuscumque causa est Dei scientia, causa est
Deus. Sed non omnium scitorum a Deo, causa est Deus; quia mala,
quae sunt a Deo scita, non sunt ab ipso. Ergo nec scientia Dei
causa est omnium scitorum.
6. Praeterea, posita causa ponitur effectus. Sed scientia Dei
fuit ab aeterno; res autem ab aeterno non fuerunt. Ergo scientia Dei
non est causa rerum.
Respondeo dicendum quod loquendo de attributis divinis, attendenda est
attributorum ratio quae, quia diversa est diversorum, ideo aliquid
attribuitur uni quod non attribuitur alteri, quamvis omnia sint una
res; et inde est quod bonitas divina dicitur causa bonorum, et vita
causa viventium; et sic de aliis. Si ergo accipiamus diversas
attributorum rationes, inveniuntur aliqua habere comparationem non
tantum ad habentem, sed etiam ad aliquid sicut ad objectum, ut
potentia, et voluntas, et scientia. Quaedam autem ad habentem
tantum, ut vita, bonitas, et hujusmodi. Et haec omnia habent unum
modum causalitatis, scilicet per modum communem efficientis
exemplaris, ut dicimus, quod a primo bono sunt omnia bona, et a primo
vivente omnia viventia. Sed illa quae dicuntur per comparationem ad
objectum, habent etiam alium modum causalitatis, respectu scilicet
objectorum, ut voluntas respectu volitorum; et sic quaeritur hic de
causalitate scientiae. Constat enim quod scientia sua est causa per
modum efficientis et exemplaris omnium scientiarum; sed dubium est,
utrum sit causa scitorum. Sciendum est ergo, quod scientia secundum
rationem scientiae non dicit aliquam causalitatem, alias omnis scientia
causa esset: sed inquantum est scientia artificis operantis res, sic
habet rationem causae respectu rei operatae per artem. Unde sicut est
causalitas artificis per artem suam, ita consideranda est causalitas
divinae scientiae. Est ergo iste processus in productione
artificiati. Primo scientia artificialis ostendit finem; secundo
voluntas ejus intendit finem illum; tertio voluntas imperat actum per
quem educatur opus, circa quod opus scientia artificis ponit formam
conceptam. Unde scientia se habet ut ostendens finem, et voluntas ut
dirigens actum et informans opus operatum; et ideo constat quod
quidquid accidit in effectu per defectum a forma artis, vel a fine,
non reducitur in scientiam artificis sicut in causam. Patet etiam quod
principalitas causalitatis consistit penes voluntatem quae imperat
actum. Unde patet quod malum, quod est deviatio a forma et a fine,
non causatur a scientia Dei; sed tantum causalitatem habet respectu
bonorum, secundum quod consequuntur formam divinae artis et finem; non
tamen quod respectu horum dicat perfectam rationem causalitatis, nisi
secundum quod adjungitur voluntati; et ideo in littera dicitur, quod
scientia beneplaciti est causa rerum. Et propter hoc etiam Avicenna
dicit, quod inquantum Deus cognoscit essentiam suam, et amat vel vult
eam, secundum quod est principium rerum, quarum vult se esse
principium, fluunt res ab eo.
Ad primum ergo dicendum, quod scientia artificis non est causa
defectus qui contingit in artificiato, quamvis etiam esset praescitus
ab eo; nec etiam est completa causa artificiati, nisi addatur
voluntas, ut dicit philosophus in 9 Metaphysic.; et similiter est
etiam de scientia Dei.
Ad secundum dicendum, quod mala non cognoscuntur a Deo per
similitudinem suam, sed per similitudinem bonorum; ut prius dictum
est, dist. 36, quaest. 1, art. 2; et ideo non sequitur quod
sit causa nisi bonorum.
Ad tertium dicendum, quod inquantum scientia Dei est sicut exemplar
per modum artis rerum, sic dicitur mensura earum; unde mala sicut
deficiunt a participatione formae artis, ita deficiunt a rectitudine
mensurae; et propter hoc etiam malum definitur ab Augustino, quod est
privatio modi, inquantum deficit a mensura; speciei, inquantum
deficit ab imitatione exemplaris; ordinis, inquantum deficit a fine.
Ad quartum dicendum, quod voluntas habet completam rationem causae,
inquantum objectum ejus est finis secundum rationem boni, qui est causa
causarum; unde et imperium super alias vires habet; et ideo absolute
voluntas Dei causa rerum dicitur. De scientia autem non similiter se
habet sicut de voluntate, ut dictum est, in corp. art.; nec etiam
ita comparatur scientia ad scitum sicut vita ad viventem. Unde patet
quod ratio non concludit.
Quintum concedimus.
Ad sextum dicendum, quod sicut creaturae non exeunt a Deo per
necessitatem naturae, vel potentiae naturalis, ita nec per
necessitatem scientiae; sed per libertatem voluntatis in qua completur
ratio causalitatis; et ideo non quandocumque scivit creavit, sed
quandocumque voluit.
|
|