|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod scientia Dei non
uniformiter sit de rebus scitis. Omnis enim scientia quae est de rebus
aliter quam sint, est falsa. Sed scientia Dei verissima est. Cum
igitur omnes res non habeant unum modum, videtur quod non uniformiter
sit de omnibus.
2. Praeterea, secundum Augustinum, alius modus cognitionis est
cognoscere rem per sui essentiam, et per sui similitudinem. Sed Deus
seipsum per essentiam suam cognoscit, creaturas vero per similitudines
earum in ipso existentes. Ergo non uniformiter seipsum et creaturas
cognoscit.
3. Praeterea, ut supra habitum est, dist. 16, quaest. 1,
art. 2, Deus bona cognoscit per se, mala autem per aliud. Sed hoc
facit diversum modum cognitionis. Ergo non uniformiter omnia
cognoscit.
4. Praeterea, secundum Dionysium, Deus eodem modo cognoscit res
quo rebus esse tradidit. Sed secundum Augustinum, alia ratione
creavit hominem et equum. Ergo alia ratione cognoscit; et ita non
uniformiter de omnibus est.
1. Sed contra, Dionysius in eodem capitulo dicit, quod materialia
immaterialiter cognoscit, et multa unite, et sic de aliis. Ergo
videtur quod sit uniformiter de omnibus.
2. Praeterea, modus cognitionis praecipue attenditur penes rationem
medii, ex cujus diversitate de eodem potest haberi opinio et scientia.
Sed Deus eodem medio omnia cognoscit, scilicet per essentiam suam,
ut in eodem capitulo Dionysius dicit. Ergo de omnibus est
uniformiter.
Respondeo dicendum, quod in qualibet cognitione potest considerari
duplex modus: scilicet modus rei cognitae et modus cognoscentis.
Modus quidem rei cognitae non est modus cognitionis, sed modus
cognoscentis, ut dicit Boetius. Quod patet ex hoc quod ejusdem rei
cognitio est in sensu cum conditionibus materialibus, quia sensus est
potentia in materia; in intellectu autem, quia immaterialis est,
ejusdem cognitio est sine appenditiis materiae. Cujus ratio est, quia
cognitio non fit nisi secundum quod cognitum est in cognoscente.
Unumquodque autem est in aliquo per modum ipsius, et non per modum
sui, ut patet ex libro de causis: et ideo oportet quod cognitio fiat
secundum modum cognoscentis. Quia ergo in intellectu divino est summa
unitas, ideo ejus cognitio est uniformis de omnibus; omnia enim in eo
unum sunt. Cum ergo quaeritur, utrum Deus omnia uniformiter
cognoscat, distinguendum est; quia adverbium potest dicere modum actus
cognitionis, et sic verum est; vel modum objecti, et sic falsum est;
quia Deus non tantum scit rem, sed proprium modum rei; unde scit
diversis diversos modos inesse; et similiter dicendum est ad omnes
similes quaestiones.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur, scientia quae est de re
aliter quam sit, est falsa, est duplex. Quia adverbium aliter potest
designare modum ipsius scientiae, et sic falsum est; quia scientia est
immaterialis de rebus materialibus. Vel potest designare modum
scitorum, et sic verum est; unde ad propositum concludit.
Ad secundum dicendum, quod essentia Dei per quam seipsum cognoscit
Deus, est etiam similitudo per quam cognoscit omnia creata; et ita
per idem medium se et alia cognoscit. Unde ex parte cognoscentis
invenitur unitas, sed ex parte cognitorum diversitas, quia aliquod
eorum, scilicet ipse Deus, se habet per identitatem ad medium illud;
alia per imitationem, scilicet ipsae creaturae.
Ad tertium dicendum similiter, quod Deus eodem medio, scilicet
essentia sua, cognoscit et bona et mala; sed ad hoc medium diversimode
comparantur bona quae ipsum imitantur, et mala quae ab ipso discedunt.
Ad quartum dicendum, quod una essentia divina est per quam esse
omnibus tradidit, et per quam omnia cognoscit, ut idem Dionysius
dicit. Alietas autem rationum est ex diversitate respectuum, qui
attenduntur secundum diversitatem rerum.
|
|